 |
PIUS PP. XII
APOSTOLICA ADHORTATIO
AD CLERUM INDIGENAM*
Dilecti Filii, salutem et Apostolicam Benedictionem.
In auspicando super Ianiculo monte Collegio Sancti Petri, ad excipiendos
altiusque excolendos iuvenes sacerdotes indigenas, provide praestituto, pergrata
sane exstat opportunitas bene ominantia ac suadentia verba ex animo Nostro
paterno effundendi ad universum clerum indigenam, missionarii florem apostolatus,
uberes in posterum fructus coelesti ope redditurum.
Sacrae enimvero Missiones, laborioso ac diuturno Christi praeconum opere, iam
multis in locis feliciter excreverunt fereque illud attigere propositum, quod
earum proprium est, Ecclesiam videlicet in novis terris constabiliendi, ita ut,
radicibus ibi alte defixis, ipsa per se, sine exterorum sacerdotum adminiculis,
prospere vivat libereque explicetur.
Quo quidem felici eventu animi praesertim indigenarum clericorum fideliumque
exstimulantur ad gratiam agendam habendamque exteris missionariis, qui tantae
caritatis industria, usque ad sanguinis effusionem haud raro prolatae, laeta
admodum messium tempora apparaverunt :« In hoc enim est verbum verum : quia
alius est qui seminat et alius est qui metit . . . alii laboraverunt et vos in
laborem eorum introistis » (Io. 4, 36-38).
Quibus autem condicionibus recentes Ecclesiae surculi florescere et luxuriare
fecunde poterunt? Has quidem praecipuas condiciones placet Nobis breviter
attingere.
In primis necessaria omnino est sanctimoniae propriae et alienae salutis
cupido flagrans. Illud profecto, quod hominem cum Deo coniungat atque non
indignum efficiat misericordiae eius administrum, est vitae morumque sanctitas,
quae sine divinae gratiae munere obtineri nequit. Animarum autem studium
fructusque apostolatus ad irritum revolvuntur, nisi bona hominis voluntas atque
industria adiuvatur ac roboratur praestanti Dei auxilio :« Neque qui plantat est
aliquid, neque qui rigat, sed qui incrementum dat, Deus » (1 Cor. 3, 7).
Itaque, Dilecti Filii, ad graves sacerdotum virtutes adquirendas alendasque
sedulo incumbite, aeternarum rerum meditationi atque ad Deum precationi
quotidianam tribuite operam, sacrorum piorumque librorum lectioni frequenter
attendite, sub noctem, antequam somnus obrepat, vitam vestram diligenti
discussione examinate, ut quantum profeceritis vel quantum defeceritis plane
agnoscatis. Si sacratis veterum ethnicorum legibus a sacerdotibus quaedam
sanctitudo postulabatur, ut apud Ciceronem scriptum videmus :« Ad divos adeunto
caste, pietatem adhibento . . . Qui secus faxit, deus ipse vindex erit » (Leg.
II, 8); quanto maior sanctitas requiritur a ministris Christi in praecellenti
sacrificio, quod perenni virtute pro mundi vita innovatur?
At non sibi soli vivendum sancte sacerdoti; ipse est enim, operarius, quem
Christus conduxit in vineam suam. Iam vero sanctimoniae propriae studium, si
recte sentiatur, non erit sane impedimentum ad omnes vestri ministerii partes
obeundas, immo validissimum exstabit subsidium atque incitamentum. Vos igitur,
quo clarioribus ornati eritis virtutibus, quo impensiore accensi penitus
caritate, eo magis eritis, sicut primi apostoli, potentes opere et sermone.
Hac persuasione moti, officiis vestris alacres fungimini : cuiusmodi sunt
verbum Dei nuntiare, ignaros fidei erudire, confessiones rite excipere, adesse
infirmis praesertim morituris, moerentes solari, fulcire labantes, ad bonam
frugem errantes reducere. Quare sacro ministerio vestro multum proderit vobis
divinae humanaeque doctrinae copia; neque parvo adiumento erit cognitio quoque
sermonis morumque populorum, quos ad praescripta evangelica informare debetis,
itemque diuturna quidem experientia, qua pollent religiosi exterorum
institutorum sodales, qui apud vos versantur, participes sane et consortes
vestri eiusdem laboris ad regnum Dei in orbe amplificandum :« O magna et inclyta
Dei instrumenta Sacerdotes, a quibus omnis populorum pendet beatitudo! » (S.
Carolus Borr. in Syn. I, Concio I).
Praeterea illud fixum immotumque esto animis vestris, Dilecti Filii,
sanctimoniam uniuscuiusque vitae atque apostolatus efficaciam niti et sustineri,
tamquam solido fundamento, in constanti fidelique sacrae hierarchiae observantia.
Vos enim, si Episcopis vestris caritatis et oboedientiae vinculis arcte devincti
eritis, etiam inconcussae Petri Cathedrae, super qua Ecclesia universa consistit,
firmiter perpetuoque adhaerebitis. Nulla profecto vita, sive physica sive
moralis, concipi potest sine quadam unitate. Iamvero usque ab Ecclesiae exordiis
Sanctus Cyprianus scripsit :« Deus unus et Christus unus et una Ecclesia et
cathedra una super Petrum Domini voce fundata. Aliud altare constitui et
sacerdotium novum fieri, praeter unum altare et unum sacerdotium, non potest.
Quisquis alibi collegerit, spargit » (M. L. 4, 336). Nullus autem
exercitus sine imperii unitate, sine disciplina, non modo consequi victoriam,
sed ne stare quidem potest : brevi ipse dissolvitur atque certa obruitur ruina.
Vos itaque catholicae Ecclesiae militiae quidam estis manipuli: si amore et
fidelitate cum Ecclesia Romana coniuncti eritis, si cum Apostolica hac Sede
constanter sentietis, intrepidi semper stabitis, atque inter tot labores,
asperitates et pericula, proelia Domini in prima acie praeliantes nunquam
fiducia aut virtute deficietis.
Estote igitur, Dilecti Filii, per terrarum orbem disseminati, splendidum
Ecclesiae unius et universae documentum; contendite totis viribus ac satagite,
ut ipsi, altissima conscientia officiorum vestrorum permoti, vere sitis lucernae
ardentes, ex quibus virtutum omnium lumen in christianum populum effundatur.
Ut Nostrae huic exspectationi plane respondeatis et omnia prospera pro
communibus votis eveniant, vobis singulis omnibus, Dilecti Filii, Apostolicam
Benedictionem, divinae auspicem gratiae Nostrique animi testem, paterna in
Domino caritate impertimus.
Datum Romae apud Sanctum Petrum, die XXVIII mensis Iunii, in pervigilio festi
Sanctorum Petri et Pauli Apostolorum, anno MDCCCCXXXXVIII, Pontificatus Nostri
decimo.
PIUS PP. XII
*Discorsi e Radiomessaggi di Sua Santità Pio XII, X, Decimo
anno di Pontificato, 2 marzo 1948 - 1° marzo 1949, pp. 461-463
Tipografia Poliglotta Vaticana
|