The Holy See
back up
Search
riga

PIUS PP. XII

APOSTOLICA ADHORTATIO

SOLLEMNIBUS DOCUMENTIS*

AD VENERABILES FRATRES, PATRIARCHAS, PRIMATES, ARCHIEPISCOPOS,
 EPISCOPOS, ALIOSQUE LOCORUM ORDINARIOS PACEM ET COMMUNIONEM
 CUM APOSTOLICA SEDE HABENTES : ITERUM INDICUNTUR
SUPPLICATIONES PRO SACRIS PALAESTINAE LOCIS.

 

Sollemnibus documentis ac factis viva voce verbis quotiesque opportunitas fuit, postremis hisce temporibus filios Nostros e quavis terrarum orbis parte adhortati sumus, ut supplices ad Deum preces funderent pro sacra regione illa, « ex qua tanta gentibus omnibus veritatis lux inde ab obscura antiquitate est orta » (Epist. Encycl. Auspicia quaedam, A. A. S., 1948, pag. 170).

Hodie vero dum in publicis coetibus de futuro agitur Palaestinae statu eiusque ordinatione, Nos, pro Apostolici Ministerii Nostri officio, vehementer optamus ut una Nobiscum coniuncti, quotquot christiano gloriantur nomine, ab Omnipotenti Deo pacis, caritatis, iustitiaeque munera sacris illis locis instantioribus supplicationibus impetrent.

Norunt enim omnes ad Bethlehemiticum specum Angelos, gloriam Deo concinentes, pacem nuntiavisse hominibus bonae voluntatis (cfr. Luc. 2, 14); norunt per Palaestinae urbes, oppida, pagos Eum pertransiisse benefaciendo (cfr.. Act. 10, 38) qui mortalibus sicut ovibus errantibus absque pastore (cfr. Matth. 9, 36) suum non modo praeceptum, sed etiam exemplum amoris impertiit, norunt denique in Golgotha monte Hominem Deumque Christum dum immaculatam se victimam obtulit pro peccatis omnium, sincerae libertatis ac iustitiae triumphum suo profuso cruore promeruisse.

Si grata igitur tam grandium beneficiorum memoria cum hac sacra regione arctissime coniungitur, hodie procul dubio, si umquam alias, grave officium est incensas ad Caelum admovere preces pro terra illa, quae per saeculorum decursum christianos fere innumeros, ad se pietatis causa peregrinantes excepit; quae inflammatos eorum animos ad quaevis fortiter toleranda commovit ; quae olim, quae in praesens quoque, iure meritoque eorum mentem eorumque amorem peculiari modo excitavit atque excitat.

Atque utinam — quod fore confidimus impenseque optamus — Deipara Virgo Maria, immaculati sui Cordis bonitate permota, id a Divino Redemptore impetret, ut hac nova precum contentione eveniat ut quam primum Hierosolymae universaeque Palaestinae eiusmodi tribuatur ordinatio, quae ex verae iustitiae normis oriatur; quae reapse dimicationum ruinarumque discrimina prohibeat; quae loca illa, utpote sacra habenda, incolumia servet Iesu Christi sectatorum venerationi atque amori; cuius denique vi, iura omnia in tuto ponantur, quae Ecclesiae filii, tam incensa pietate, tam actuoso studio operosaque navitate per elapsi temporis spatium catholico orbi universo adepti sunt.

Qua dulci spe freti, vobis singulis universis, Venerabiles Fratres, ac gregibus vestrae curae demandatis Apostolicam Benedictionem, quae supernarum sit gratiarum auspex Nostraeque benevolentiae testis, amantissime in Domino impertimus.

Datum ex Arce Gandulphi, prope Romam, die VIII mensis Novembris, anno MDCCCCXXXXIX, Pontificatus Nostri undecimo.

PIUS PP. XII


*Discorsi e Radiomessaggi di Sua Santità Pio XII, XI,
  Undecimo anno di Pontificato, 2 marzo 1948 - 1° marzo 1949, pp. 395 - 396
  Tipografia Poliglotta Vaticana

 
top