The Holy See
back up
Search
riga

PIUS PP. XII 

EPISTULA APOSTOLICA

AD VENERABILES FRATRES DANIELEM RIVERO,
ARCHIEPISCOPUM SUCRENSEM CETEROSQUE BOLIVIAE EPISCOPOS
ET LOCORUM ORDINARIOS PACEM ET COMMUNIONEM
CUM APOSTOLICA SEDE HABENTES*

 

Venerabiles Fratres, salutem et Apostolicam Benedictionem. Haud mediocrem id Nobis laetitiam attulit vos nempe superiore anno, mense Novembri, Copagabanam in pium fraternumque coetum convenisse, auspice ac patrona Deipara Virgine, ut prope sacras eius aedes, quas recens Nos ad Basilicae dignitatem eveximus, spiritualibus dilectissimae istius Nationis necessitatibus consuleretis.

Cum autem Apostolicus apud vos Nuntius de gravibus hisce ac multiplicibus rebus certiores Nos fecisset, quae ad catholicam Boliviani populi religionem christianosque mores pertinent, quasque diligentia ac studio vos communiter pertractastis, haec Nos omnia intentissimo animo perpendimus; ac fore confidimus, ut eiusmodi deliberationes ac scita vestra, prudenti consilio ad affectum deducta, reapse ad meliorem felicioremque religiosarum rerum apud vos condicionem Deo iuvante conferant.

Peculiari vero delectatione idcirco affecti sumus, quod vos novimus de sacrorum Seminariorum causa deque recta Cleri institutione conformationeque hoc in coetu vestro fuisse sollicitos. Iamvero hac ipsa super re, summi momenti summaeque gravitatis, ex qua religionis status atque incrementa futuro tempore pendent, cupimus Nos per has litteras vobiscum paterno animo colloqui; ita quidem ut sentiatis veluti praesentes Nos vobis adesse vestrasque pastorales curas impensissime Nos participare.

Constat inter omnes nullo non tempore ac penes cunctas gentes Ecclesiam in id potissimum vires sollicitudinesque contulisse suas, ut futuros sacrorum administros rite institueret sancteque conformaret. Etenim cum excelsa sit sacerdotis dignitas, qui iure meritoque « alter Christus » vocatur, cum ineffabilis sit atque arcana prorsus eius potestas in verum ac mysticum divini Redemptoris corpus, cumque munus eidem demandatum, sanctitatis nempe in christiano populo excitandae, grande altissimumque sit, omnino necesse est ut is virtute ac doctrina inter ceteros homines, e quibus delectus est, praestet atque emineat, et sicut lucerna supra candelabrum posita « luceat omnibus qui in domo sunt » (Matth. 5, 15).

Quam ad rem, vix attinet in memoriam vobis reducere, Venerabiles Fratres, miranda illa praecepta, quae Decessor Noster im. rec. Pius XI per Encyclicas Litteras « Ad catholici sacerdotii » (V. Acta Apostolicae Sedis an. 1936 p. 5.) christiano populo impertiit, quaeque pluries, usque pene ad postremos clarissimi sui Pontificatus dies confirmavit, sicut exempli gratia per Epistulam Apostolicam ad Venerabiles Fratres Insularum Philippinarum Episcopos datam die XVIII mensis Ianuarii, anno MDCCCCXXXIX (V. Acta Apostolicae Sedis an. 1942 p. 252).

Ad nos vero quod pertinet, ut nostis, recentes adhuc a Summo irrito Pontificatu, sacrorum alumnos, qui die XXIV mensis Iunni, anno MDCCCCXXXIX, frequentissimi Nobis coram convenerant, alloquendo edocuimus quibus animi dotibus ac laudibus, ad intellegentiam et ad optimos mores quod spectat, altaris administri instruantur oporteat, et quantopere necessarium sit seminariorum scholasticos in hisce potiundis dotibus actuose exerceri.

Ac vehementer cupimus a Deoque ominamur ut quae est Ecclesiae doctrina de catholici sacerdotii dignitate deque eius praerogativis ac muneribus, eam sacri ordinis candidati saepenumero impenseque meditentur, ut ad necessarios exantlandos labores rerumque superandas gravitates excitatos se sentiant, atque adeo minus indigni divina vocatione evadant.

Ita profecto fiet ut Seminaria, divino adspirante iuvanteque Spiritu, sacri Caenaculi imaginem referant; in iisdemque alumni efficiantur veluti renovati homines, qui animo integerrimo, voluntate recta, flagrantique studio, sua munia utpote « ministri Christi et dispensatores mysteriorum Dei » (cfr. 1 Cor. 4, 1) exsequi valeant.

Haud ignoramus, Venerabiles Fratres, varia difficultatum genera praepedire quominus in Natione vestra Seminariorum causa ad rationem necessitatibus parem celeriter expediteque adducatur. Quapropter cum res agatur, e qua potissimum in Boliviano populo christianae religionis incrementa pendent, eam mature perpendendam decernendamque Sacro Consilio commisimus Seminariis studiorumque Universitatibus praeposito; quod quidem Consilium cum ea scita consultationesque intente accurateque reputasset, quae in Episcopali Conventu vestro fuere finita, cumque doctorum probatorumque hominum sententiam antea exquisiisset, in pleno coetu die XXIX superioris mensis Iulii habito, in eas deliberationes venit, quas Nos Apostolicae huic Epistulae adiectas, vobiscum communicamus.

Quod adfirmate suscepistis propositum — quemadmodum ex Conventus vestri actis eruitur — non modo communes sed extraordinarias etiam rationes atque opes hanc in rem adhibendi, id certam Nobis spem affert grato vos esse obsequentique animo eas accepturos normas, quas Apostolica haec Sedes idcirco ediderit, ut vestris votis occurreret, vosque pro facultate iuvaret ad haec eadem omni nisu collatisque viribus ad effectum feliciter deducenda.

Ac peculiari modo futurum confidimus, ut vos omni ope eo contendatis ut Seminarium Maius quam primum constituatur, quod ceterorum omnium, quae Minora Seminaria vocantur, veluti centrum sit ad altiores addiscendas disciplinas.

Quam ad rem ea vobis in memoriam revocamus, quae Decessor Noster v. r. Pius XI in iisdem scripsit Encyclicis Litteris « Ad catholici sacerdotii », cum necessitatem animadverteret, pro quarumdam regionum dioecesibus, commune condendi Seminarium, quod indito proposito ac muneri satius meliusque responderet. « Haud mediocres, quae inde orientur, utilitates procul dubio suscepta incommoda atque impensas resarcient; ac vel id, quod Episcoporum animos nonnumquam maestitia afficit — suos nimirum sacrorum alumnos cernere ab Pastore per temporis spatium abstractos, qui apostolicum, quo flagrat studium in suos laboris socios transfundere percuperet, itemque a locorum finibus abductos, ubi aliquando ipsimet suam navabunt operam — id etiam, dicimus, satis superque idcirco compensabitur, quod eos stato tempore excipient illa spiritualium rerum copia institutos conformatosque, quam, maiore cum Dioecesis suae profectu, ceteris impertient ».

Opportunum vero ducimus peculiarem heic Instituti illius mentionem facere, quod est paene sub oculis Nostris, Nobisque est sane carissimum; Collegium dicimus Pium Latinum Americanum huius Almae Urbis, quod iam plusquam octoginta annos ad sacerdotes non paucos, e variis Americae Latinae Nationibus adlectos, exculte sanctissimeque instituendos tantopere contulit. Est profecto cur Nos spem foveamus bonam fore ut Collegium idem in posterum sacrorum illos alumnos rite solideque conformare ne praetermittat, quos vobis etiam curae fuerit, ut ceteris Venerabilibus Fratribus e mediae australisque Americae Dioecesibus, frequentiores usque ac fidenti animo eidem concredere, ut prope Nos Nostramque Vaticanam Sedem ad sacerdotalem potiundum ordinem, diligenti data opera, contendat.

Supervacaneum autem putamus vos paterno commonere animo, ut a vestra etiam largitate caritateque opes ne desint, quae Collegio huic necessariae sint, ut commissum sibi grave munus exsequi queat. Fore igitur confidimus ut, cum e Bolivianis Seminariis, novo ordine novaque ratione, ut supra diximus, compositis — quae quidem, ut pro certo habemus, vos in oculis gestabitis — tum ex adiutrice Collegii Pii Latini Americani opera, sacrorum administri haud post multum temporis apud vos succrescant, qui pietate, doctrina et frequentia spiritualibus non sint hodiernae Boliviae necessitatibus impares.

Ad quod propositum assequendum apostolici laboris vestri socios eos omnes habebitis, qui vestris sunt demandati curis; iique nominatim ut vos adiuvent ominamur, qui publica in Civitate vestra auctoritate fruuntur, itemque sacerdotes, patres matresque familias iique etiam qui in Catholicae Actionis ordines adsciti sunt.

Eos igitur omnes, qui in patria vestra catholico gloriantur nomine, paterno adhortamur animo ut effusa generosaque voluntate, quemadmodum omnibus officio est, adiutricem vobis velint navare operam — admotis potissimum ad Deum precibus atque undique corrogata stipe — ad divinas excitandas alendasque ad sacerdotium vocationes et ad gravissimam Seminariorum causam apud vos promovendam.

Atque in primis pro certo habemus eos ipsos, qui rem publicam apud vos moderantur, cum procul dubio pernoscant Clerum optime institutum ad spiritualem augendam relevandamque populi condicionem, ad eius probe conformandos cives multum multumque conferre, ea omnia adiumenta ac fulcimina vobis esse praestaturos quibus indigeatis, quibusque eiusmodi labor vester minus arduus fiat.

Patres vero matresque familias, pro parte cuiusque sua efficient, ut domesticus convictus veluti viridarium evadat, ubi parvula futuri sacerdotii germina sponte succrescant ac floreant. Iidem igitur, quamquam liberum atque integrum suae suboli remittant oportet propriam sibi ducendae vitae rationem ac viam deligere, debent tamen omni, quo possunt, modo — intemeratis nempe suis moribus in exemplum propositis, assiduis ad Deum adhibitis precibus, atque opportunis praebitis suasionibus — divinam alicuius e filiis suis ad sacra capessenda mania vocationem fovere; quam quidem vocationem pracipuum supernae gratiae supernique amoris signum agnoscent, itemque sibi suisque omnibus caelestium munerum fontem.

Iis autem, qui in Actionis Catholicae agminibus militant, peculiare huius quoque rei provehendae officium est, utpote qui auxiliares Sacerdotii et ecclesiasticae Hierarchiae copiae habendi sint; quapropter laeta spes Nobis est eosdem, in dilecta etiam Bolivianorum Natione, modis illis ac rationibus, quae vos, Venerabiles Fratres, opportuna decreveritis, hortamentis hisce Nostris volenti esse animo responsuros.

Haud tamen dubium est praecipuum gravissima hac in causa laborem ad sacerdotes pertinere; qui quidem et pro credito sibi munere, et ex ipsa Ecclesiae lege (cfr. C. I. C. can. 1353) eos iuvenes deligere debent, qui divinae ad sacerdotium vocationis indicia praebeant; eosque ad pietatem fovendam, et ad disciplinarum amplectenda studia excitabunt, dum eorum innocentiam pro viribus sartam tectamque tuebuntur. Cum vero nihil magis ad virtutem compellat omnes, quam optime vivendi exempla, tum solummodo poterunt sacrorum administri huic officio respondere, cum suam vitam traducent pietate fervidam, morum integritate nitentem, ac se devovendi studio conspicuam; ita enim excelsa ac luculentissima sacerdotalis muneris species fidelium oculos alliciet. Quamobrem etiam atque etiam eos obtestamur ut omni visu apostolicum studium in semet ipsis alant, et quam in sacra Ordinationem susceperunt gratiam, eam, precando ac sese coram Deo recolligendo, ita adaugeant ac corroborent, ut nulla quisquis macula eos umquam adspergere valeat (cfr. ad Tit. 2, 8) sed iidem ipsi sincere queant Apostoli gentium sententia commonere fideles : « Imitatores mei estote, sicut et ego Christi » (1 Cor. 4, 16; 11, 1).

Ut autem haec Nostra vestraque vota, Venerabiles Fratres, quae eo spectant, ut sacrorum ad ministri rite sancteque instituantur et carissima Boliviae gens elatiore cotidie christianae virtutis laude eniteat ac floreat, ad rem feliciter deducantur, Deiparam Virginem, Patriae vestrae Patronam, impensissime precamur, benigna ut velit in vobismet ipsis, in sacerdotibus sacrorumque alumnis et in christifidelibus omnibus caelestium rerum adaugere desideria, actuosumque refovere studium divini Filii sui Regnum dilatandi in amplissimis Reipublicae vestrae regionibus.

Quorum quidem supernorum munerum conciliatrix esto, paternaeque benevolentiae Nostrae pignus Apostolica Benedictio, quam tum vobis, Venerabiles Fratres, Clero sacrique Ordinis candidatis, tum universae Bolivianorum Nationi, iisque nominatim, qui digne eius sortes fortunamque moderantur, effuso animo impertimus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die XXIII mensis Novembris, in festo Sancti Clementis I Papae et Martyris, anno MDCCCCXXXXI, Pontificatus Nostri tertio.

PIUS PP. XII


*Discorsi e Radiomessaggi di Sua Santità Pio XII, IV,
  Quarto anno di Pontificato, 2 marzo 1942 - 1° marzo 1943, pp. 419-425
  Tipografia Poliglotta Vaticana

 

top