 |
PIUS PP. XII
LITTERAE APOSTOLICAE
INTER GRAVISSIMAS*
SANCTA CATHARINA, SENENSIS VIRGO, PRO
MULIERIBUS IN ITALIA INFIRMIS ADMINISTRANTIBUS ET SANCTA CATHARINA,
VIDUA IANUENSIS, PRO ITALICIS NOSOCOMIIS, PATRONAE COELESTES DECLARANTUR
Ad perpetuam rei memoriam. — Inter gravissimas multiplicesque curas quibus
apostolico ministerio fungimur in ea praecipue continenti pastoralis
sollicitudinis vigilantia incumbere satagimus, quae spirituali christifidelium
bono provehendo opportune prospiciant. Hoc sane ductu consilio, cum Unionis
Catholicae pro infirmis sublevandis Praeses Generalis, vota quoque ceterorum
coetuum infirmis adsistentium depromens, enixis precibus Nos rogaverit ut tam
Sanctam Catharinam Senensem quam Sanctam Catharinam Ianuensem peculiares
mulierum infirmis ministrantium nosocomiorumque apud Deum Patronas declarare
dignaremur, Nos precibus huiusmodi ultro libenterque annuendum censemur.
Decessor sane Noster rec. mem. Pius PP. XI, inspectis etiam Litteris Leonis PP.
XIII iam m. Iulii an. MDCCCLXXXVI sub anulo Piscatoris datis, de Sanctis Ioanne de
Deo et Camillo de Lellis Hospitalium et infirmorum Patronis, omnium
infirmariorum utriusque sexus eorumdemque consociationum ubique terrarum tunc et
in posterum existentium coelestes Patronos constituit. Nobis autem huiusmodi
vestigia prementibus peropportunum adhuc videtur italicis quoque mulieribus
infirmariis peculiaria praebere caelicolarum facinora, quibus ipsae permotae in
aegrotantibus curandis christiano spiritu plane inflammentur, easdemque
Sanctarum, quas ipsae postulant Patronas, amoris aestu iugiter flagrantium
auxilio factisque roborare. Sancta enim Catharina, Vidua Ianuensis, contemptu
mundi et caritate in Deum insignis, in Ligustinae regionis infirmos sublevandos
ac nosocomia fundanda diu incubuit; Sancta vero Catharina, Virgo Senensis, quam
Nos ipsimet in praecipuam Italicae Nationis Patronam constituimus, iugiter in
proximum mirabili caritate incensa, nullis laboribus curisque pepercit ad
spirituale temporaleque aliorum bonum procurandum. Utriusque propterea ex
italico sanguine natae egregia bene proponenda sunt exempla, procellosis
praesertim hisce temporibus, ad imitanda italicis mulieribus quae aegrotantium
curam habentes in difficili munere suo certe earundem Sanctarum auxilium
tutelamque poscere non deerunt. Quapropter audito quoque Venerabili Fratre
Nostro Sanctae Romanae Ecclesiae Cardinali Praenestino Episcopo, Sacrae
Rituum Congregationis Praefecto, ex certa scientia ac matura deliberatione
Nostris deque Apostolicae Nostrae potestatis plenitudine, praesentium Litterarum
vi perpetuumque in modum, Sanctorum Camilli de Lellis ac Ioannis de Deo, quos
supra memoravimus, principali Patronatu retento, Sanctam Catharinam Senensem
Virginem pro mulieribus infirmis ministrantibus in Italia et Sanctam Catharinam
Viduam Ianuensem pro nosocomiis item italicis Patronas apud Deum Coelestes
secundarias eligimus, declaramus et constituimus. Contrariis non obstantibus
quibuslibet. Haec volumus, edicimus, decernentes praesentes Litteras firmas,
validas atque efficaces iugitur extare ac permanere; suosque plenos atque
integros effectus sortiri et obtinere, illisque ad quos spectant, sive spectare
poterunt, nunc et in posterum plenissime suffragari ; sicque rite iudicandum
esse ac definiendum; irritumque ex nunc et inane fieri si quidquam secus super
his, a quovis, auctoritate qualibet, scienter sive ignoranter attentari
contigerit.
Datum Romae apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XV m.
Septemhris an. MCMXXXXIII, Pontificatus Nostri quinto.
A. Card. MAGLIONE, a
Secretis Status.
*Discorsi e Radiomessaggi di Sua Santità Pio XII, VI, Sesto anno di Pontificato, 2 marzo 1944 - 1° marzo 1945, pp.
391-392 Tipografia Poliglotta Vaticana
|