 |
PIUS EPISCOPUS SERVUS SERVORUM
DEI AD PERPETUAM REI MEMORIAM
LITTERAE DECRETALES
MAXIMA INTER MUNERA*
BEATA MARGARITA VIRGO, E REGIA
ARPADENSIUM HUNGARICA FAMILIA, ORDINIS S. DOMINICI MONIALIS, SANCTORUM CATALOGO
ADSCRIBITUR.
Maxima inter munera, quae ex Apostolico ministerio, Nobis, licet immeritis,
divinitus commisso, obire satagimus, nullum sane gravius, nullum est dulcius,
nullum quod maius inter multiplices quibus nunc premimur curas et anxietates
Nobis afferat solacium, quam supremos sacri cultus honores iis decernere
fidelibus, qui, dum viverent, omni virtutum genere ad perfectionis usque gradum
emicuerint, miracuIorum ab omnipotenti Deo ipsorum intercessione, potissimum
post eorum obitum, patratorum gloria fulserint, et constantem sanctitudinis
famam merito adepti sint. Quod quidem Romani Pontifices, divino afflante
Spiritu, ad nostra usque tempora, toto catholico orbe plaudente, eo maiori
sollicitudine ac frequentia praestiterunt, quo numerosioribus apud Deum
intercessoribus praeclarisque virtutum exemplis christiana plebs indigere
videretur.
Quos inter iure meritoque accensendam modo duximus Beatam Virginem illam,
catholicae Hungaricae gentis decus, Margaritam, Belae Quarti Regis filiam,
incliti S. Dominici Ordinis monialem, quae, cum in antiqua cultus possessione
exsistat, et de cuius heroicis virtutibus et dc miraculis constans sit
historicorum fide dignorum communis assertio et continuata prodigiorum fama non
deficiat, digna sane videtur, quam Nos, etsi non per formalem et suetam
sollemnem canonizationem, suprema tamen sententia Nostra declaremus Sanctam
esse, et in Sanctorum album adscribendam decernamus. E regia Arpadensium
Hungarica familia, quae sola uno eodemque tertio decimo saeculo quattuor quidem
alias praeclaras vitae sanctitate feminas Ecclesiae Dei genuit, videlicet S.
Elisabeth, a fel. rec. Gregorio Nono, Decessore Nostro, anno millesimo
ducentesimo trigesimo quinto inter Sanctos relatam, B. Agnetem Pragensem, eius
sobrinam, et Belae Quarti Regis filias, Cunecundem et Iolentam, quarum cultus ab
Apostolica Sede confirmatus est, originem duxit Margarita. Anno circiter
millesimo ducentesimo quadragesimo secundo, cum Tartari, Battho duce, Poloniam
et Pannoniam ferro ignique vastarent, et Hungaria, tot christifidelium sanguine
irrorata, eorum ferissimas pateretur vastationes, ex piis parentibus Bela
Quarto, Hungarorum Rege, et Maria Lascaris Regina, Dalmata receptis arce, nata
est Beata Margarita. Conceptam prolem genitores pro regni liberatione suaque
salute, quasi piaculum quoddam, si filia nasceretur, eam Deo consecrarunt;
eorumque preces et vota exaudita sunt; nam, pacatis repente omnibus, Budam ipsi
una cum recens nata Margarita remigrare potuerunt. Eam, avito regno tutelarem e
materno sinu factam, parens optima, promissi et beneficii memor, ad Vesprimiense
sanctimonialium monasterium S. Catharinae Virginis et Martyris « Ordinis S.
Dominici » ante annum aetatis quartum deduxit, ut ab ipsa iam tenera aetate
regularibus imbueretur consuetudinibus et Deo aptius serviret. Crucis ibi
discipula ex corde effecta, domumque regiam prorsus oblita, Margarita docili
obedientique animo ita floruit, ut moniales tenerrima eam dilectione
prosequerentur; atque, praeter aetatem, angelicam in Iesum Christum ac Deiparam
Virginem pietatem colebat; ingenuos ostendit mores animique candorem; et illico
promeruit ut Rex regum speciem eius concupisceret.
Vix quinque annos nata, una cum sororibus disciplinam recipere voluit,
ieiunare et cilicium adhibere. Quare rex pater eius, Hungarica natione contra
Tartarorum incursiones operibus munita, ut securius efficaciusque sibi suoque
regno divinum auxilium conciliaret, in Danubii insula, quam olim Leporum,
hodie S. Margaritae, appellant, ad Beatissimae Virginis Mariae honorem quoddam
monasterium aedificavit, in quo nedum pias sacras virgines collocandas curavit,
quae, veluti hostiae viventes, Deo soli se devoverent, eiusque ac Deiparae
laudes canerent, sed suam etiam filiam, Margaritam, quam inter alios suos
liberos eo teneriori amplexabatur affectu, quo certiora piae Deo placitae
conversationis in ea primodia cernebat.
Interim illa, quae sua fecisse visa est Apostoli verba : Existimo omnia
detrimentum esse propter eminentem scientiam Iesu Christi Domini mei: propter
quem omnia detrimentum feci et arbitror ut stercora, ut Christum lucrifaciam,
honestis cuiusdam Poloniae Principis recusatis nuptiis, duodennis vota solemnia
coram venerabili Magistro Ordinis Humberto nuncupavit. Adhuc autem ab Othocaro,
Bohemiae Rege, serio expetita, ut suam Divino Sponso fidem datam totis viribus
intactam scrvaret, ad illam et quamvis aliam occasionem importunae sponsalium
instantiae auferendam, se Christo palam desponsatam prodere voluit et sacrum
capitis velamen enixe postulavit, et quarta decima die Iunii mensis, anno
millesimo ducentesimo sexagesimo primo ab Archiepiscopo Strigoniensi,
adstantibus quoque Episcopis Waciensi et Nitriensi, nec non plurimis
ecclesiasticis viris, ad S. Elisabeth amitae suae aram, maximo cum gaudio,
obtinuit. Virginum Sponso ita consecrata, mundi suique contemptu, et carnis
maceratione, Regi ipsi Martyrum impigre studuit assimilari. Deterrimis semper
amicta vestibus, abiectisque muneribus inhians, verrere domum, sordes
abstergere, parare cibos et gravi saepe pondere onerari in deliciis habuit.
Aegrotis sororibus et ancillis ipsis, quarum aliquando morbo infici ceterae
timerent, tali inserviebat caritate et abiectionis desiderio, ut gravia cuncta
et infima officia erga ipsas sibi unice arrogaret.
Manus gelu et cubitos ac genua humi adhaesione tumescere et dilacerari nil
reputans, attritum multo ieiunio corpus cilicio, flagris et insomni nocte,
acriter divexabat, tum sextis maxime feriis ac pridie Christi Domini et Deiparae
Virginis solemnitatum, tum diebus quindecim Paschali sacramento praeviis.
Passionis item mysteria cum singultu recolebat et martyrii aestu flagrabat.
Coram Christo Iesu velis eucharisticis abscondito, aut ad crucem depicto,
libentius et ad multas quotidie horas, cor suum effundens, ubique tamen et fere
sine intermissione orabat, praescriptae divinae laudi integrum non raro addens
psalterium, ad Deum Patrem orationes, vel ad Paraclitum Spiritum, aut
dilectissimae sibi Dei parenti Virgini salutationes. Virtutes omnes, theologales
in primis, in gradu heroico, impenso studio excoluisse fertur et in earum
exercitio ad mortem usque constanter perseverasse, ita ut maximo esset ceteris
ad virtutem incitamento.
Margaritae virtus praefulsisse videtur acerrimi belli tempore, quod inter
eius patrem Belam Quartum Regem fratremque Stephanum propter regni gubernationem
et ad illud successionem ortum est et per quattuor circiter annos perduravit, in
quo, confuso omni ordine iustitiae et postposito Dei timore tam in praelatis
quam in baronibus, multa millia innocentium absque iustitiae aequitate perierunt.
Tam infausta calamitas Margaritae animum ita excruciavit, ut lacrimae ipsi
fuerint panis die ac nocte: paternam enim prospiciebat familiam simultatibus
ac discidio tam acriter dilaniatam, populum periclitantem sine sexus et aetatis
discretione oppressum, sanctam quoque matrem Ecclesiam, non tantum in huius
regni, sed in aliis etiam christianitatis partibus, tirannide conculcari et
dilacerari, claustra et religiosorum loca absque habitatore desolari, divina
omnia humanaque iura inique permisceri. Ut Omnipotentis Dei iram placaret
suaeque genti divinam conciliaret clementiam, uberius ipsa flebat suumque
corpus macerabat ieiuniis, vestita cilicio, quasi omnium tam inique circa Deum
agentium lugens peccata et oppressorum deflens calamitates totaque precibus apud
Deum instabat, ut dextera suae pntentiae, obstructis et refrenatis iniquorum
potentiis, defenderet innocentes sanctamque matrem Ecclesiam, suo pretioso
sanguine congregatam, Dominus Iesus Christus.
Porro Margarita actionem suam non coërcuit
tantum intra incensissimas ad Deum precationes et durissimam poenitentiam, verum
etiam auctoritate aut dignitate insignito, patratam; quod effecit ut illa patris
regis iram in se converterit atque eius persecutionem quoque, blanditiis prius
spretis, pati debuerit; quam autem ipsa minime metuit et impavida tulit, quin
opus suum intermitteret humanam pravitatem reprobandi simulque adversariorum
animos pacificandi.
Eius preces abundantissime ad Deum effusae, cum virginei sui corporis
maceratione coniunctae, ab Altissimo tandem exauditae sunt, patrem inter et
fratrem pace restituta, quae in Leporum insula, in ipso monasterio a
Margarita sanctificato, solemniter sancita est anno Domini millesimo ducentesimo
sexagesimo sexto.
Ad magis magisque firmandam regni tranquillitatem Bela Rex familiam suam
affinitate coniungendam censuit cum Carolo Andegavensi Comite, qui, anno
ducentesimo sexagesimo sexto supra millesimum, Neapolis Rex factus est; ac
propterea cum ipso filiae suae Margaritae nuptias proposuit, adiciens se a
Clemente Papa Quarto a religionis votis pro ea facile obtenturum dispensationem.
Margarita et hac tertia vice propositas nuptias illico recusavit, libere
respondens servare velle virginitatem suam Domino Iesu Christo. Et Divinus hic
Sponsus, fidelis semper et generosior, qui in famulae suae corde dulcem fecerat
mansionem, eam supernis donis uberrime cumulavit, passionis suae sociam atque
consolationis et potestatis consortem reddidit viventem pariter et post mortem.
Illa namque fertur vel a pueritia prophetizans, et inter sacra sensibus
avocari solita, cordium arcana cognovisse, sanationes et prodigia non pauca
divina facultate perpetrasse.
Proximae tandem mortis praescia, ardenter petiit et, sicut desideraverat,
pluries recepit extrema Ecclesiae sacramenta, quibus angelica pietate susceptis,
in festo Sanctae Priscae, anno millesimo ducentesimo septuagesimo, lustris sex
aetatis nondum expletis, diademati Christi innexa Margarita caelos intravit.
Virgineum eius corpus futurae resurrectionis decus quoddam cum suavi fragrantia
prae se ferens, solemni pompa sepulcro illatum, supplicantium morbis, uti
refertur, medicina fuit: et multa prodigia narrantur et gratiae concessae, Dei
Famulae intercessione invocata, usque ad praesens.
Nil ergo mirum est quod Margaritae nomen celeberrimum est in Hungarica
regione, clarumque in aliis: terrenam namque patriam heroicarum virtutum
suavitate, atque sanctitudinis lumine atque miraculorum fama ipsa illustravit;
sed extra quoque patriae fines per inclitum praecipue Praedicatorum Ordinem, qui
singulari se Beatae protectione auctum gloriatur, nomen illud gloriosum evasit
sive legendis, quae de Margarita uti de sancta statim post eius obitum evulgatae
sunt, sive maxime ex processu apostolica auctoritate sex post annos a regiae
Virginis morte constructo, in quo saepe saepius Beatae vel Sanctae
titulus a testibus Margaritae tribuitur, ab ecclesiastica, suprema quoque,
auctoritate sancitus.
Cultus autem huic Dei Famulae exhibitus, statim post pretiosum eius obitum
inceptus, novo semper lumine coruscans, ad nostra usque tempora pervenit. Etenim
luce clarius eruitur tum ex biographicis historiis, variis linguis concinnatis;
tum ex monumentis; quae inter pretiosum pallium exstat ab Elisabeth, Hungariae
Regina, uti fertur, Nostrae Basilicae S. Petri anno millesimo trecentesimo
quadragesimo tertio donatum, in quo, una cum B. Virginis Mariae, Ss. Apostolorum
Petri et Pauli, quattuor Hungaricae regiae familiae Sanctorum imaginibus,
Margaritae quoque filiae Regis Hungariae conspiciebatur imago, cui quoque
Sanctae titulus tribuebatur; tum ex fidelium veneratione erga Famulae Dei
sepulcrum et reliquias; tum ex pluribus Beatae depictis imaginibus, decurrente
aetate auctis, quibus publicus venerationis cultus exhibetur; tum ex
festivitate, in qua Beatae memoriam Hungaricus populus recolit eique suam
exhibet ardentem devotionem.
Eruitur potissimum ex facultate ab Apostolica Sede concessa officium
recitandi et Missam celebrandi de Beata illa Virgine, primum Transilvaniensi
Dioecesi a Decessore Nostro Pio Papa Sexto anno millesimo septingentesimo
octogesimo nono; quam facultatem Pius Papa Septimus universo Praedicatorum
Ordini extendit anno millesimo octingentesimo quarto; quare Beatae festum prima
vice ab eodem Ordine in hac ipsa Nostra Urbe, in Basilica S. Mariae supra
Minervam, vicesima sexta die Ianuarii mensis, anno insequenti magna cum pompa
celebratum est.
Quum itaque ad Beatae Margaritae aequipollentem canonizationem decernendam,
iuxta sapientissimi Praedecessoris Nostri, Benedicti Papae XIV, normas,
requisitae condiciones concurrere viderentur, dilectus Filius Noster Iustinianus
S. R. E. Cardinalis Serédi, Princeps Primas Hungariae et Archiepiscopus
Strigoniensis, omnium etiam nomine Hungariae Antistitum, dilecti Filii Hungarici
Regni Moderatores et Principes ac tota fere Hungarorum Natio, una cttm Ordinis
Praedicatorum Magistro Generali, et innumeris catholici orbis Cardinalibus,
Episcopis et religiosis familiis, supplicia vota Nobis porrexerunt,
instantissime postulantes ut de Apostolicae Nostrae potestatis plenitudine
Beatam Margaritam Virginem Sanctorum albo adscribere dignemur.
Nos igitur, haec vota benigne excipientes, Sacrae Rituum Congregationi rem
plene cognoscendam expediendamque lubentissime commisimus, eo vel magis quia
vota ipsa Nostro etiam voto quam maxime respondere vidimus, quod in magnifica
Congressione Eucharistica Internationali trigesimaquarta Budae celebrata, cuius
gratissima nunquam ex animo Nostro memoria discedet, Nos, tunc Legatus a Latere
fel. rec. Pii Papae Undecimi, ex corde promere voluimus.
Sacra itaque Rituum Congregatio per Sectionem Historicam documenta omnia, a
dilecto Filio Benedicto Lenzetti, Ord. Praedicatorum Postulatore Generali ac
sedulissimo huius Causae Procuratore, allata, ad criticae scientiae normas, ea
qua par est diligentia cribravit, eademque probandi vi pollere declaravit; nec
non de Beatae Margaritae vita, deque eius sanctitatis, miraculorum fama ac
publico et liturgico cultu per saeculorum decursum amplissime investigavit et
comprobavit.
Quibus praehabitis. in eiusdem S. Congregationis comitiis die tertia decima
Iulii mensis huius anni, venerabiles Fratres Nostri S. R. E. Cardinales eidem
Sacrae Congregationi praepositi, audita dilecti Filii Nostri Raphaëlis
Caroli eiusdem S. R. E. Cardinalis Rossi, Causae Ponentis, relatione, qua
amplissime ostendit constare de Beatae Margaritae vitae sanctitate, de
virtutibus ab eadem in heroico gradu exercitis, quarum praecipue caritas,
precandi studium et arctissima poenitentia enituere, de cultu sive a populo ab
obitus die ad nostra usque tempora eidem Beatae exhibito, sive etiam liturgico
ab Apostolica Sede indulto, nec non de miraculorum fama, qua Ipsa honestatur;
auditis quoque Officialium eiusdem S. Congregationis Praelatorum votis, omnibus
mature perpensis et discussis, pro oblatis precibus excipiendis Nobis
proponendum censuerunt.
Nos autem die tertia et vicesima insequenti, de his omnibus relatione Nobis
facta per venerabilem Fratrem Nostrum Carolum S. R. E. Cardinalem Salotti,
Episcopum Praenestinum et Sacrorum Rituum Congregationis Praefectum, Sacrae
eiusdem Congregationis sententiam lubenti animo excipiendam duximus. Omnibus
itaque mature perpensis, certa scientia, de Apostolicae potestatis Nostrae
plenitudine, tenore praesentium, solemniter edicimus: Beatam Margaritam
Virginem, e regia Arpadensium familia, Ordinis S. Dominici Monialem, Sanctam
esse et Sanctorum catalogo adscribendam, statuentes in Martyrologio Romano
illius: memoriam quotannis die eius natali, nempe duodevicesima Ianuarii mensis,
inter Sanctas Virgines pia devotione recoli debere.
Ita igitur novensilis huius Sanctae a Nobis consecrata memoria, profecto fore
confidimus ut Ipsa, Sancti Protoregis et Apostoli Stephani familiae, tot
tantisque fecundae Sanctis, soboles, suam apud Deum propitiatricis hostiae
missionem resumat, non pro dilectissima sibi patria tantum, quae merito
catholicae fidei et christiani nominis propugnaculum habetur, sed et pro cunctis
nationibus tam acriter adhuc inter se conflictantibus; et tranquillitatem ac
pacem, in iustitia et caritate Christi firmiter fundatam, a pientissimo Domino,
Patre misericordiarum et Deo totius consolationis, humano generi,
suavissimo Evangelii iugo subducto, assiduis suis potentibusque assequatur
precibus.
Omnibus itaque, quae inspicienda erant, bene perpensis, certa scientia,
Apostolicae Auctoritatis Nostrae plenitudine, omnia et singula quae supra
diximus confirmamus, roboramus, denuo statuimus ac praecipimus, universaeque
catholicae Ecclesiae denunciamus.
Harum vero Litterarum Decretalium, quas duplici originali expediri iubemus,
transumptis sive excerptis, etiam impressis, manu tamen alicuius Notarii
Apostolici subscriptis et sigillo munitis, eamdem prorsus volumus haberi fidem,
quae hisce praesentibus haberetur, si exhibitae vel ostensae forent.
Si quis autem has Litteras declarationis, decreti, mandati et voluntatis
Nostrae infringere vel ausu temerario eis contraire aut attentare praesumpserit,
indignationem Omnipotentis Dei et Beatorum Apostolorum Petri et Pauli se noverit
incursurum.
Datum Romae apud S. Petrum, anno Domini millesimo nongentesimo
quadragesimo tertio, die decima nona Novembris mensis, in festo S. Elisabeth,
Pontificatus Nostri anno quinto.
EGO PIUS, CATHOLICAE ECCLESIAE EPISCOPUS
*Discorsi e Radiomessaggi di Sua Santità Pio XII, VI, Sesto anno di Pontificato, 2 marzo 1944 - 1° marzo 1945, pp. 343-351 Tipografia Poliglotta Vaticana
|