 |
PIUS PP. XII
LITTERAE APOSTOLICAE
SANCTAE ROMANAE
ECCLESIAE*
SANCTA TERESIA A IESU INFANTE, VIRGO, CARMELITA
LEXOVIENSIS, UNIVERSAE GALLIAE PATRONA SECUNDARIA CONSTITUITUR
Ad perpetuam rei memoriam. - Sanctae Romanae Ecclesiae Cardinalis
Parisiensium Archiepiscopus ad Nos refert, nomine quoque ceterorum Cardinalium
atque Archiepiscoporum Galliae Episcoporumque, admodum sibi esse in votis ut
Sanctam Teresiam a Puero Iesu secundariam universae Galliae Patronam de
benignitate Nostra declarare dignemur. Equidem cum nobilissimae nationis ipsius
Beatissima Dei Genetrix Maria principalis iam sit Patrona a pluribus saeculis,
itemque Sancta Ioanna de Arc, virgo, Patrona secundaria post eiusdem
canonizationem, opportunum quoque Praesulibus eisdem unanimi sensu visum est
procellosis praesertim hisce temporibus Galliae christifidelibus praebere aliud
etiam apud Deum peculiare auxilium sanctae carmelitae lexoviensis, quae, ut
catholica fides apud concives iugiter firmixerque servaretur, magna patriam suam
caritate prosecuta est illamque Deo quam maxime commendans. Addit vero ipse
Purpuratus Pater iam Decessorem Nostrum rec. mem. Pium PP. XI eandem Sanctam
Teresiam Missionum Patronam bene constituisse; cumque nunc etiam in Gallia, ob
ruinas tam spirituales quam temporales, quas immensas saevum ac terribile bellum hodiernum
eidem intulit, permagnus habeatur ager missionaria opera exscolendus ut plebs ad Fidem maiorum religiososque mores reducatur, minime
dubitandum esse, quin magnum in bonum atque illius nationis spirituale
emolumentum hic, qui enixe petitur, sacer patronatus bene vertat; nam omnibus
notum est quo affectu, qua fama, quo cultu omne genus civium Galliae ex
humilioribus quoque ordinibus ipsam sanctam Virginem prosequatur. Sane de hac re
iam Nos ipsimet, nondum ad Summum Pontificatum assumpti, cum Legaticio munere
lexoviensi in civirate anno MCMXXXVII fungebamur, perspicua ac memoranda
testimonia collegimus, ita ut vota, quae Nobis idem Purpuratus Pater orator, tum
proprio tum nomine aliorum Praesulum instanter defert, Nos libenti quidem animo
nunc excipienda censeamus. Audito igitur venerabili Fratre Nostro Sanctae
Romanae Ecclesiae Cardinali Praenestino Episcopo, Sacrae Rituum Congregationis
Praefecto, ex certa scientia ac matura deliberatione Nostris deque Apostolicae
Nostrae potestatis plenitudine, praesentium Litterarum tenore, perpetuumque in
modum, Sanctam Teresiam a Puero Iesu secundariam universae Galliae apud Deum
Patronam declaramus et constituimus, omnibus et singulis adiectis privilegiis
liturgicis atque honoribus, quae huiusmodi coelestibus locorum Patronis rite
competunt. Contrariis non obstantibus quibuslibet. Haec concedimus atque
edicimus, decernentes praesentes Litteras firmas, validas atque efficaces
iugiter exstare ac permanere, suosque plenos atque integros effectus sortiri et
obtinere; illisque ad quos pertinent, seu pertinere poterunt, nunc et in
posterum plenissime suffragari; sicque rite iudicandum esse ac definiendum;
irritumque ex nunc et inane fieri si quidquam secus, super his, a quovis,
auctoritate qualibet, scienter sive ignoranter attentari contingerit.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die III m. Maii, an.
MCMXXXXIV, Pontificatus Nostri Sexto.
A. Card. Maglione, a Secretis Status.
*Discorsi e Radiomessaggi di Sua Santità Pio XII, VI, Sesto anno di Pontificato, 2 marzo 1944 - 1° marzo 1945, pp. 395-396 Tipografia Poliglotta Vaticana
|