 |
PIUS EPISCOPUS SERVUS SERVORUM
DEI
LITTERAE APOSTOLICAE
IUBILAEUM MAXIMUM*
UNIVERSIS CHRISTIFIDELIBUS PRAESENTES
LITTERAS INSPECTURIS
Salutem et Apostolicam Benedictionem,
Iubilaeum maximum, quod per proximi anni decursum hac in Alma
Urbe celebrabitur, eo potissimum spectat ut christianos omnes non modo ad
admissorum expiationem revocet emendationemque vitae, sed etiam ad virtutem
sanctitudinemque assequendam, secundum illud : « Sanctificamini et estote sancti,
quia ego sum Dominus Deus vester » (Lev. 10, 7 ; cfr. 1 Petr. 1,
16). Ex quo quidem facile cernitur quae quantaque sit antiquissimi huius
instituti utilitas. Si enim homines hanc Ecclesiae vocem exaudierint, si a
terrenis fluxisque rebus ad aeterna se converterint perpetuoque mansura, tum
procul dubio optatissima illa habebitur renovatio animorum, ex qua non tantum
privati, sed publici etiam mores christianis praeceptis christianoque afflatu
conformabuntur. Siquidem cum recta viventi ratio singulorum mentes permovet ac
sincere efficienterque dirigit, tum necessario consequitur, ut nova quaedam vis
atque impulsio universam attingat ac pervadat humanae consortionis compagem,
quae ad meliorem felicioremque rerum ordinem, revocetur. Atqui, si umquam alias,
hodie potissimum necesse est Evangelii veritate virtuteque reformare omnia. Hominum
nisus, quamvis sint laude digni, nec fallacibus moveantur rationibus, tantae
huic rei impares tamen sunt ; augusta solummodo religio, quae superno auxilio
divinaque gratia innititur, tam grandem potest suscipere causam, eamdemque,
actuose contendentibus omnibus, ad salutiferum exitum adducere.
Quamobrem vehementer optamus ut ubique terrarum sacrorum
Antistites una cum clero cuiusque suo, commissum sibi gregem ea diligenter
edoceant, quae ad proximum Iubilaeum maximum pertineat; eosdemque adhortentur ad
illud aptiore, quo poterunt, modo participandum, sive Romam venire queant, sive
domi permaneant; impensiores nempe preces ad Deum fundant; sanctae paenitentiae
caritatisque opera multiplicent; ac cetera pro viribus agant, quae Nos, utpote
peculiaria proposita per Annum Sacrum assequenda, iam occasione data
enuntiavimus.
Itaque, iam nunc uberes salutaresque fructus mente praecipientes,
quos supplici a Divino Redemptore poscimus prece, Romanorum Pontificum
Decessorum Nostrorum vestigiis insistentes, ac de Venerabilium Fratrum Nostrorum
S. R. E. Cardinalium consilio, universale maximumque Iubilaeum hac in Alma Urbe
a Natali Domini N. Iesu Christi, anno millesimo nongentesimo quadragesimo nono
inchoandum, et ad Natalem Domini Nostri anno millesimo nongentesimo
quinquagesimo finiendum — idque ad normam canonis CMXXIII — auctoritate
omnipotentis Dei, beatorum Apostolorum Petri et Pauli ac Nostra, ad ipsius Dei
gloriam, ad animorum salutem et Catholicae Ecclesiae incrementum, indicimus per
has litteras et promulgamus, ac pro indicto promulgatoque haberi volumus.
Hoc igitur piacularis anni decursu, omnibus utriusque sexus
christifidelibus, qui rite per Paenitentiae Sacramentum expiati et sacra Synaxi
refecti, vel eodem die, vel diversis diebus, quovis ordine servato, Basilicas S.
Ioannis ad Lateranum, Vaticanam S. Petri, S. Pauli ad viam Ostiensem ac
Liberianam in Exquiliis semel pie inviserint, atque ter preces Pater Ave
Gloria, semel praeterea Pater Ave Gloria ad mentem Nostram, et
formulam Credo in unaquaque Basilica recitaverint, plenissimam totius
paenae, quam pro peccatis luere debent indulgentiam ac veniam misericorditer in
Domino concedimus atque impertimus.
Quae autem supra servanda ediximus ut plenissima Iubilaei venia
lucri fiat, pro iis qui aut morbo aliaque legitima causa in Urbe vel in ipso
itinere prohibiti aut morte interim praerepti, praefinitum visitationum numerum
nondum compleverint neve inchoaverint quidem, ita temperamus, ut iidem, culpis
rite absoluti ac sacra Synaxi refecti, indulgentiae remissionisque iubilaris
participes perinde sint, ac si quattuor, quas memoravimus Basilicas, reapse
inviserint.
Decernimus praeterea iubilarem hanc indulgentiam a
christifidelibus, cum sibi, tum vita functis, toties lucri fieri posse, quoties
imperata opera rite perficiantur.
Quaenam vero, dilecti filii, sit in universum mens Romanorum
Pontificum profecto non ignoratis; at quaenam sit, ad proximum Annum Sacrum quod
attinet, peculiaris mens Nostra cupimus apertius clariusque vobis patefacere.
Per admovendas ad Deum supplicationes id imprimis imploretur, ut
omnes precando paenitendoque sua quisque admissa expient, atque ad christianam
morum emendationem ad christianamque virtutem ita contendant, ut hoc Iubilaeum
maximum feliciter maturet universalem omnium ad Christum reditum. Idque
praeterea est a Deo supplici petendum prece ut fidelitas, Divino Redemptori ab
eoque conditae societati debita, inconcussa mente actuosaque voluntate ab
omnibus retineatur; ut sanctissima Ecclesiae iura adversus hostium insidias,
fallacias, insectationesque incolumia semper inviolataque serventur; itemque ut
qui adhuc sint catholicae veritatis expertes, qui e recto itinere aberrent, ac
vel ipsi infitiatores osoresque Dei superna luce collustrentur, ac flexanima
gratia permoti ad Evangelii adducantur obtemperandum praeceptis; ut recte
composita ac serena tranquillitas ubique terrarum, ac praesertim in sacris
Palaestinae locis, quam primum constabiliatur; ut civium ordines, pacatis odiis
sedatisque discordiis, iustitia fraternaque concordia invicem coniungantur; ut
denique indigentium multitudines e suo labore habeant, unde honeste vivant,
atque ex largitate caritateque eorum, qui elatiore fortuna fruantur, necessaria
opportunaque assequantur adiumenta.
Redeat tandem aliquando optatissima pax in omnium animos, in
domesticos convictus, in singulas Nationes, in universamque populorum
communitatem ; habeant « qui persecutionem patiuntur propter iustitiam
» (Matth. 5, 10) invictam illam
fortitudinem, quae Ecclesiam inde ab originibus martyrum cruore decoravit; qui
profugi, qui captivi, qui extorres longe a propriis laribus abstrahuntur, ad
dulcissimam possint quantocius patriam remeare suam; qui autem dolore maeroreque
anguntur, supernis reficiantur solaciis. Christiano pudore fulgeat ac christiana
virtute floreat, vigescat animosa iuventus; eique in exemplum praeluceat
provecta ac senilis aetas; omnes denique caelesti ea fruantur gratia, quae sit
auspicium sempiternae adipiscendae in caelis beatitatis.
Iam nihil aliud, dilecti filii, reliquum est, nisi ut vos
paterna invitemus voluntate ut Romam per piacularis anni decursum frequentissimi
conveniatis; Romam dicimus, quae christifidelibus cuiusvis Nationis veluti
altera patria est, ubi locum, in quo Apostolorum Princeps post factum martyrium
conditus fuit, venerari queunt, ubi sacra martyrum hypogea, ubi templa
praeclarissima, ubi avitae fidei avitaeque pietatis monumenta cernere possunt,
ac communem Patrem visere, qui, brachia ad eos pandens, amantissimo animo eorum
adventum praestolatur.
Novimus quidem itinera non omnibus expedita neque facilia fore;
iis praesertim, qui tenuiore fortuna utantur atque in longinquis commorentur
terris. Atsi, cum de terrenae huius vitae necessitatibus agitur, tantopere
contenditur ut omne genus difficultates evincantur, cur omnino sperare non
liceat futurum ut ingentes undique terrarum multitudines, nullis parcentes
laboribus, nullisque perterritae incommodis, ad Almam hanc Urbem confluant,
caelestia munera impetraturae?
Attamen, dilecti filii, eiusmodi peregrinationes non eorum more
suscipiendae sunt, qui delectationis causa iter facere solent, sed pientissimo
eo animo, quo iam superioribus aetatibus christifideles cuiusvis ordinis ac
cuiusvis gentis, aspera saepenumero commeatuum impedimenta exsuperantes, ac vel
pedites, Romam petiere, ut paenitentiae lacrimis suas labes proluerent, ac
veniam et pacem a Deo implorarent. Avitam hanc fidem actuosumque divinae
caritatis ardorem exsuscitate, augete, in ceterosque infundite; atque ita, Dei
Numine adspirante iuvanteque, fiet ut proximum Iubilaeum maximum et singulis, et
universae christianorum consortioni fructus afferat saluberrimos.
Ut autem hae Litterae Nostrae ad omnium notitiam facilius
perveniant, volumus earum exemplis, etiamsi prelo editis, manu tamen alicuius
notarii publici subscriptis ac sigillo personae in ecclesiastica dignitate
constitutae munitis, eadem prorsus fides adhibeatur, quae ipis praesentibus
haberetur, si forent exhibitae vel ostensae.
Nulli igitur hominum liceat hanc paginam Nostrae indictionis,
promulgationis, concessionis et voluntatis infringere, vel ei ausu temerario
contraire. Si quis autem hoc attentare praesumpserit, indignationem omnipotentis
Dei ac beatorum Petri et Pauli Apostolorum eius se noverit incursurum.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die vicesima sexta mensis
Maii, anno millesimo nongentesimo quadragesimo nono, Pontificatus Nostri
undecimo.
PIUS PP. XII
Anno Domini millesimo nongentesimo quadragesimo nono, die
vigesimosexto Maii, festo Ascensionis Domint nostri Iesu Christi, Pontificatus
Sanctissimi in Christo Patris et Domini nostri Pii Papae XII anno undecimo,
praesentes Litteras Apostolicas in atrio sacrosanctae Basilicae Vaticanae,
adstantibus Protonotariorum Apostolicorum de numero participantium collegio,
Rev. Camera Apostolica, Cancellariae Apostolicae officialibus, Rmo Vaticano
Capitulo, confertoque populo, elata voce legi solemniterque promulgavi.
Ego ALFONSUS CARINCI, Archiep. tit. Seleucien. in Isauria,
Protonotariorum Apostolicorum Collegii Decanus
*Discorsi e Radiomessaggi di Sua Santità Pio XII, XI, Undecimo anno di Pontificato, 2 marzo 1949 - 1° marzo 1950, pp.
381 - 385 Tipografia Poliglotta Vaticana
|