 |
PIUS PP. XII
EPISTULA APOSTOLICA
VERITATEM FACIENTES*
AD VENERABILES FRATRES AC DILECTOS
FILIOS EPISCOPOS CETERUMQUE CLERUM AC POPULUM ROMANIAE PACEM ET
COMMUNIONEM CUM APOSTOLICA SEDE HABENTES.
VENERABILES FRATRES AC DILECTI FILII
SALUTEM ET APOSTOLICAM BENEDICTIONEM
Veritatem facientes in caritate (Eph 4, 15), dum tristissimas
consideramus condiciones, in quibus Catholica Ecclesia apud vos versatur,
contineri non possumus quin et christianam vestram, qua in exemplum praestatis,
fortitudinem dilaudemus, et maerenti conqueramur animo, quod sacra catholicae
religionis iura imprimisque eidem debita libertas in gravissimum sint discrimen
adducta. Quamobrem paterna postulat voluntas, qua omnes, quotquot habemus in
Christo Fratres et filios, ac vos praesertim amplectimur, ut ea vobis
impertiamur solacia, quae in praesentibus rerum angustiis possumus; ut nempe per
has litteras vos quasi praesentes alloquamur, vobisque asseveremus Nos aerumnas
aegritudinesque participare vestras, atque ad Deum misericordiarum Patrem
Nostras pro vobis admovere preces, quibus quidem totius catholici orbis
supplicationes coniunguntur.
At apostolici officii, quo tenemur, conscientia postulat ut
vocem extollamus Nostram, Dei Ecclesiaeque causam defendentem; « non enim
possumus aliquid adversus veritatem sed pro veritate » (2 Cor. 13, 8).
Siquidem ea Nobis perspecta sunt, quae quantaque hactenus tolerastis mala:
novimus sacrorum Antistites nullos iam apud vos haberi, qui libere queant suas
gubernare Dioeceses, suos sacerdotes moderari, suisque e laicorum ordine filiis
opportuna tradere praecepta ac normas. Omnes enim fuere e suis deturbati sedibus,
ac vel in carcerem detrusi, vel longe a suis relegati gregibus. Quamobrem illud,
non sine lamentabili detrimento, evenit : « Percutiam pastores et dispergentur
oves gregis » (Matth. 26, 31; cfr. Zach. 13 7). Exploratum
praeterea habemus Orientalis Ritus Ecclesiam, quae apud vos catholicorum numero
ac virtute tantopere floret, publica lege deletam considerari, eiusque sacra
aedificia atque instituta ad aliud fuisse destinata, quasi id esset in eorumdem
catholicorum optatis ac votis; plurimas religiosorum virorum ac mulierum
sodalitates dissolutas fuisse, ac litterarum disciplinarumque scholas, in quibus
adulescentes humanae christianaeque sapientiae lumine ab iisdem sodalibus
collustrabantur, et ad morum integritatem virtutisque nitorem succrescebant,
quasi rei publicae infensas ac perniciosas prohibitas fuisse aliisque demandatas;
sacerdotes non paucos, idcirco quod suam avitam fidem arctissimamque cum hac
Apostolica Sede coniunctionem retinebant, idcirco quod nullo modo volebant
christianam suam relaxare constantiam, maculare conscientiam, officium prodere,
vel extorres in ignotas fuisse regiones deportatos, vel ad metalla, ad labores
coactos, vel denique in carcerem coniectos, ubi adhuc miseram, sed ante Dei
bonorumque oculos gloriosam, traducunt vitam.
Huc accedit quod, in tanta librorum, ephemeridum ac volitantium
paginarum colluvie, nulla catholicis facultas datur suam scriptis extollendi
vocem, quam quidem veritas refulgeat, ac sacra Ecclesiae iura in sua luce in
tutoque pro viribus reponantur.
Facile igitur ipsa Catholica Ecclesia ita describitur atque
effingitur, quasi infensa sit atque inimica rei publicae. Atqui omnino patet eos,
qui recte christiana praecepta sequantur et in vitae usum pro facultate deducant,
nemini procul dubio cedere in patria caritate, nemini in civili observanda
potestate in editisque normis obtemperando, modo ne eaedem aliquid imperent,
quod naturalibus, divinis, ecclesiasticisve legibus repugnet. Quod igitur vos,
Venerabiles Fratres ac dilecti filii, insectationibus, omneque genus aerumnis
idcirco vexamini, quia catholicam vestris animis inditam tuemini fidem, id
quidem non dedecori, sed honori, non infamiae, sed gloriae vertitur. Vos
videmini Nobis, videmini cordatis omnibus quotquot possunt veritatem cognoscere,
ac libere suam proferre vocem, quasi primaevae Ecclesiae renovare fastos; atque
adeo Nos, qui paternum erga gentem vestram gerimus animum, quique ex
peculiarissima caritate adamamus, qui « persecutionem patiuntur propter
iustitiam » (Matth. 5, 10), eorum vincula deosculari cupimus, qui in
carceribus iniuste detenti, pro avita religione lacessita, pro sacris
labefactatis institutis, pro aeterna suorum populorum salute in discrimen
adducta, lacrimant atque elanguescunt, magis quam pro privatis cuiusque suis
cruciatibus deperditaque libertate. Oculos, animos, fiduciamque vestram ad
Caelum convertite; reminiscamini, Venerabiles Fratres ac dilecti filii, praemium
inibi vobis reservari, beatitudinis nempe fulgorem, qui nescit occasum;
reminiscamini catholicos omnes una Nobiscum, communi Patre, ubique terrarum
incensas ad Deum admovere preces, ut ipse benignus tot dolorum angustiarumque
finem maturet ; ac pacem animis, pacem populis, pacem Nationibus omnibus
concedat; illam dicimus pacem, quae sanctissima religionis iura in tuto ponat,
quae privatae uniuscuiusque conscientiae dignitatem libertatemque tueatur, quae
gentes omnes, nulla habita iniusta disparitate, inter se amico foedere coniungat.
Hanc Nos pacem cupimus, ac iam diu loquendo, suadendo operandoque commendavimus;
non eam autem, qua Ecclesia in servitutem redigatur, cum probe noscamus,
oppressa, vel sublata religione, ipsa rei publicae labare fundamenta neque posse
cives prosperitatem felicitatemque veri nominis assequi.
Iam in patriae vestrae annalibus praeclara enitent christianae
fidei, constantiae, fortitudinisque exempla. Antiquissima siquidem aetate, ut
memoriae traditum est « cum Durostori, tum Axiopoli ac Tomis martyres habentur,
qui sanguinem pro Christi nomine profuderunt. Et quamvis praeter martyrium ab
iisdem factum, nihil aliud de eorum vita dignoscamus, id tamen, cum sine dubio
constet, satis profecto loquitur » (A. A. S. 1937, p. 421). Horum
martyrum vos quodammodo filii estis; atque adeo « fratres mei dilecti, stabiles
estote et immobiles; abundantes in opere Domini semper, scientes quod labor
vester non est inanis in Domino » (1 Cor. 15, 58).
Ac quemadmodum sacro martyrum cruore iam terra vestra purpurata
fuit ita apostolico sudore irrorata. In iis autem, qui nullis parcentes
laboribus christianum nomen atque humanae divinaeque sapientiae cultum apud vos
invexere, peculiari luce renidet S. Niceta, Episcopus Remesianensis, qui, quarto
exeunte saeculo atque ineunte quinto, indefatigabilis exstitit istius populi
apostolus. Per eum didicere maiores vestri « resonare Christum corde Romano,
placidamque casti vivere pacem » (S. Paulin. Nol. carmen XVII; Migne, P. L. 61,
488489). Is praeterea non modo patres vestros Evangelii praeceptis christianaque
virtute excoluit, sed posteris etiam eximiae doctrinae suae documenta reliquit,
quandoquidem « composuit simplici et nitido sermone » haud mediocris ponderis
scripta (cfr. Gennadius, De viris illus. c. 22 ; Migne, P. L. 58,
1073).
Quodsi decursu temporis, ob gravissima rerum adiuncta, gentis
vestrae aditus ad hanc Apostolicam Sedem paene interclusus fuit, numquam tamen
est catholica fides apud vos restincta; quin immo vixdum potuit, iterum
revirescere coepit, quasi antiquissimae aetatis voci fideliter respondens. Ad
vos hodie pertinet, Venerabiles Fratres ac dilecti filii, hanc eamdem auscultare
vocem, haec eadem imitari exempla. Difficultates, impedimenta, discrimina procul
dubio vobis non deerunt; at neque defuere maioribus vestris, qui eadem forti
animo superarunt.
Pergite igitur, ut facitis, invicta animi firmitate
insectationes, angores, aerumnas tolerare; pergite exsilium, carcerem rerumque
omnium iacturam pati, potius quam vestram eiurare fidem, arctissimamque cum hac
Apostolorum Principis Sede dirumpere, vel relaxare coniunctionem. Ac pro certo
habeatis divinae opis auxilium, supplicibus imploratum precibus numquam esse
vobis defuturum.
Fore confidimus, ut haec hortamenta Nostra, haec flagrantissimae
caritatis Nostrae testimonia ad notitiam vestram pervenire queant, ex iisdemque
omnes salutiferam vim supernumque sumatis solacium; ita quidem ut ea, qua
soletis, indomita fortitudine praestare atque enitere contendatis. Ut facile
cernere est, Dei, Ecclesiae animarumque causa agitur; numquam igitur animo
concidendum est; numquam ea, quae christiana conscientia imperat, quae divina
praecepta iubent, neglegenda vel praetermittenda sunt, sed constantia summa
alacritateque indefatigabili, nullo non tempore sunt incolumia servanda, ac pro
viribus ad effectum deducenda. Aderunt profecto vobis praesentissima tutela ac
patrocinio validissimo ii Sancti Caelites, quibus gloriatur Patria vestra; aderit
imprimis a Caelo Deipara Virgo Maria, quam vos incensa pietate colitis, quaeque
vobis filiis suis, tam in gravi discrimine positis, ea ab Unigena suo superna
impetrabit munera, quibus tantopere indigetis; aderunt denique, una cum Nostris,
catholici orbis preces, quae, sacra quasi contentione facta, id a
misericordiarum Patre implorabunt, quod Nobis, quod vobis, quod bonis omnibus in
votis est : liberam nempe ac plenam facultatem privatim, publice vestram
profitendi religionem, eiusque instituta, normas ac praecepta sarta tectaque
servandi.
Conciliet id vobis, caelestium gratiarum auspex paternaeque
voluntatis Nostrae testis, Apostolica Benedictio quam vobis singulis universis,
Venerabiles Fratres ac dilecti filii, amantissime in Domino impertimus.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die XXVII mensis Martii,
anno MDCCCCLII, Pontificatus Nostri quarto decimo.
PIUS PP. XII
*Discorsi e Radiomessaggi di Sua Santità Pio XII, XIV, Quattordicesimo anno di Pontificato, 2 marzo 1952 - 1° marzo 1953, pp.
487 - 491 Tipografia Poliglotta Vaticana
A.A.S.,
vol. XXXXIV (1952), n.
18, pp. 249 - 253.
|