 |
PIUS EPISCOPUS SERVUS SERVORUM
DEI
LITTERAE APOSTOLICAE
DUM MAERENTI*
AD E.MOS PP. DD. CARDINALES IOSEPHUM
MINDSZENTY, ARCHIEPISCOPUM STRIGONIENSEM, ALOISIUM STEPINAC,
ARCHIEPISCOPUM ZAGRABIENSEM, STEPHANUM WYSZYNSKI, ARCHIEPISCOPUM GNESNENSEM ET
VARSAVIENSEM, ATQUE AD EXC.MOS PP. DD. ARCHIEPISCOPOS ET EPISCOPOS NECNON AD
DILECTOS FILIOS E CLERI LAICORUMQUE ORDINE ALBANIAE, BULGARIAE,
CECOSLOVACHIAE, HUNGARIAE, IUGOSLAVIAE, POLONIAE, ROMANIAE ET ORIENTALIS PARTIS GERMANIAE CETERASQUE EUROPAE GENTES INSECTATIONIBUS VEXATAS : PACEM ET
COMMUNIONEM CUM APOSTOLICA SEDE HABENTES.
DILECTI FILII NOSTRI AC VENERABILES
FRATRES SALUTEM ET APOSTOLICAM BENEDICTIONEM
Dum maerenti animo gravissimas illas condiciones consideramus,
quibus Catholica Ecclesia in non paucis Nationibus vexatur ob « materialismi »
athei commenta, quae inibi dominantur, peculiaria rerum adiuncta menti occurrunt
Nostrae, in quibus quinque ante saecula mediae Europae populi versabantur, et
quae in causa fuere cur Decessor Noster imm. rec. Callistus III, die XXIX mensis
Iunii, anno MCCCCLVI, Apostolicas Litteras ederet, quibus initium est a verbis «
Cum his superioribus annis ». In christianas gentes, quae fertiles incolebant
regiones Danuvio flumine irrigatas et alias finitimas, vel periculum ingruebat
hominibus eorumque rebus non modo, sed avitae etiam fidei detrimentosum, vel
ipsa calamitas : hoc est potissimum in Hungariam in easque terras, quae hodie
Albania, Bulgaria, Cecoslovachia, Iugoslavia, Romania appellantur; ac praeterea
rerum gravitatem ii etiam animadvertebant, qui in ulterioribus regionibus
commorabantur, Germani praesertim ac Poloni. Discrimen illud praecipiens in
indefatigabilis Pontifex Callistus III, sibi officio duxit catholici orbis
Pastores eorumque greges paterno adhortari animo ut admissa cuiusque sua
paenitendo expiarent, ut christianam omnino redintegrarent vitam, utque
supplicibus incensisque ad Deum admotis precibus praesentissimum eius
implorarent adiumentum. Ac praeterea constantissimo animo allaboravit ut hoc
periculum longe ab Ecclesiae filiis omni ope arceret; ac partam tandem eorum
victoriam divino auxilio attribuit, qui — hortatore S. Ioanne a Capistrano,
atque exercitus animoso duce Ioanne Hunyady — Castrum Beogradense tam strenue
tutati sunt. Huius eventus ut liturgicum exstaret monumentum, ac debitae grates
a christianis omnibus agerentur Deo, Festum instituit Transfigurationis D. N. I.
C., die VI mensis Augusti, ubique terrarum celebrandum (cfr. Litt. Apost.
Inter divinae dispositionis, d. VI Aug. a. MCCCCLVII).
Hodie vos itidem, pro dolor, qui memoratas terras incolitis, una
cum aliis multis, non latini tantum ritus sed et orientalis, qui in regionibus
commorantur, quae vobis sunt ad orientem positae vel ad aquilonem secundum
litora Baltici Maris, afflictissimis tristissimisque rebus excruciamini. Plures
quam decem anni elapsi sunt ex quo, ut experiendo nostis, Iesu Christi Ecclesia
suis iuribus, etsi non ubique eodem modo, expoliatur ; ac subinde sunt piae eius
consociationes religiosaeque sodalitates disiectae ac dispersae et sacri
Pastores vel praepediti debita sui obeundi muneris facultate non fruuntur, vel e
sua sede deturbati, in exsilium, aut in custodiae locum missi sunt ; praeterea
temerario ausu ipsae catholicae orientalis ritus Dioeceses eversae sunt earumque
clerus et christifideles ad schisma omni ope compulsi. Ac novimus etiam non
paucos idcirco quod palam, sincere, animoseque conantur suam profiteri
strenuaque fortitudine tueri fidem, omne genus insectationibus affici.
Peculiarique maestitia Noster oppletur animus, cum noscamus puerorum ac iuvenum
mentes fallacibus ac perversis doctrinis infici, quae illos a Deo a sanctisque
eius praeceptis abalienent, summo cum praesentis aetatis detrimento futuraeque
periculo.
Nobis in hac S. Petri Cathedra ex divino consilio sedentibus,
quasi ante oculos obversatur hoc tristissimarum rerum spectaculum; de quibus
quidem rebus, ut elapsis temporibus, Apostolicis datis Litteris, verba fecimus,
ita in praesens ob officii No stri conscientiam tacere non possumus. Siquidem
grave illud suaveque mandatum, quod Christus Dominus Apostolorum Principi
eiusque Successoribus verbis hisce dedit : « Confirma fratres tuos » (Luc.
22, 32), cum Nos quoque fideliter perficere debeamus, iterum atque iterum vestra
cupimus sancta augere ac solidare proposita, dum amantissimum Nostrum pandimus
vobis animum; vobis dicimus qui ob debitam fidelitatem impensumque amorem erga
Christum tot dolores, tot aerumnas, tot angores toleratis.
Imprimisque vos appellamus, Dilecti Filii Nostri, S. R. E.
Cardinales Iosephe Mindszenty, Aloisi Stepinac, Stephane Wyszynski, quos Nosmet
ipsi ob peculiaria promerita, ob pastorale munus diligentissime obitum, ob
navitatem denique vestram in tuenda Ecclesiae libertate, Romanae Purpurae
dignitate decoravimus. Semper maerenti animo recogitamus quae quantaque pro
Christo tolerastis ac fortiter continenterque toleratis, cum per iniuriam e
sedibus vestris deiecti sitis atque adeo nequeatis munus adimplere vestrum. Ut
vos in oculis ferimus, paternoque prosequimur animo, ita Venerabiles quoque in
Episcopatu Fratres, qui actuosissima fidelitate erga Apostolicam Sedem
praestant, itemque utriusque ordinis sacerdotes, saeculares nempe, ut aiunt, et
regulares, atque eorum earumque omnium phalanges, qui se divino servitio
devoverunt, ceterosque dilectos filios ac filias, qui in tot tantisque
difficultatibus pacificum ac paciferum Iesu Christi Regnum apud vos pro viribus
tutantur ac provehunt. Cum de vobis omnibus vehementer solliciti simus, qui pro
Christi causa angustias, iacturas, detrimenta perpetimini, supplices cotidie ad
omnipotentem Deum preces admovemus Nostras, ut benignus et misericors fidem
vestram sustineat ac roboret, ut angores vestros mulceat ac relevet, ut
caelestibus vos consoletur muneribus, atque afflicta vel aegra Mystici Iesu
Christi Corporis membra ad profectam sanitatem reducat, ac praesenti sedata
procella veracem serenamque pacem, quae veritate, iustitia, caritateque
foveatur, tandem aliquando apud vos, apud omnes affulgere iubeat.
Numquam, ut probe nostis, Redemptor Noster Ecclesiae suae
obliviscitur, numquam eam derelinquit; quin imo quo asperioribus fluctibus
Petriana navis iactatur eo magis vigilat Divinus Nauta, etsi interdum obdormire
videtur (cfr. Matth. 8, 24; Luc. 8, 23). Hanc pollicitationem eius
cotidie meditemini quae in christianorum animos, cum praesertim conflictantur,
certam spem infundit certumque solacium: « Ego vobiscum sum omnibus diebus usque
ad consummationem saeculi » (Matth. 28, 20). Atqui « si Deus pro nobis,
quis contra nos? » (Rom. 8, 31). Christus igitur vobiscum est, numquam
vobis supplicantibus divinum negabit auxilium; sed tamen ab ornnibus postulat ut
Catholicae Ecclesiae praeceptis diligentius usque obtemperent ac fidem generoso
semper animo tutentur. Quae causa agatur nostis; agitur nempe de vestra, de
filiorum vestrorum, de proximorum omnium salute sempiterna, quae hodie ob
invalescentem atheorum impietatem gravissimo in discrimine ponitur. Hoc tamen in
spirituali certamine, si singuli universi — quod fore omnino confidimus —
fortiter fideliterque pugnaverint, numquam victi, sed victimae gloriandae haberi
poterunt ; atque adeo ex insectationibus iniustis toleratisque martyriis novi
Ecclesiae Christi parientur triumphi, qui in eius annalibus aureis litteris
scribentur. At ne cogitandum quidem Nobis est Iesu Christi discipulos certaminis
campum fracto animo derelinquere, sincerae fidei professionem obtegere ac
posthabere, vel inertes, segnes, desidiosos obdormiscere, cum impietatis
fautores Regnum Dei subvertere enitantur. Id tamen si aliqua ex parte evenerit —
quod Deus avertat — irreparabile prof ecto damnum non desertoribus tantum, sed
christianis etiam communitatibus contigerit ac suprema calamitas.
Summo cum animi solacio novimus plurimos esse inter vos, qui
nobili ac forti animo parati sint rerum omnium, propriae etiam libertatis ac
vitae, iacturam facere, potius quam catholicae religionis integritatem in
periculo ponant; novimus etiam inter sacros Praesules non paucos, hac de re
ceteris invictae fortitudinis christianae exemplum praebuisse; vosque imprimis,
Dilecti Filii Nostri S. R. E. Cardinales, insigne spectaculum factos esse mundo,
angelis et hominibus (cfr. 1 Cor. 4, 9). Nobis tamen, pro dolor, hoc
etiam in comperto est, hominum nempe fragilitatem incertitudinemque labare, cum
praesertim rerum angustiae vexationesque tam diu perdurent. Tum enim interdum
fit ut nonnulli animo concidant, suamque alacritatem remittant; et quod
perniciosius est, ut inde opinentur necessarium esse Iesu Christi doctrinam
mitigare, eamque ad novum temporum cursum et rerum locorumque adiuncta, ut
aiunt, aptare, et Catholicae Religionis principia ita extenuare vel immutare, ut
inter eandem ac progredientis huius saeculi errores falsum quoddam habeatur
conubium.
Iis omnibus, qui vel suum vel aliorum animum debilitant atque
perturbant, sacrorum Pastorum est sollemnem illam Divini Redemptoris sententiam
in mentem revocare « Caelum et terra transibunt, verba autem mea non
praeteribunt » (Matth. 24, 35); itemque eos adhortari ut spem suam
suamque fiduciam in eo reponant, « cuius providentia in sui dispositione non
fallitur », et qui numquam sua gubernatione destituit, quos in soliditate suae
dilectionis instituit (cfr. Miss. Rom., or. Dom. VII et II post Pentec.).
Siquidem numquam profecto omnipotens et providentissimus Deus permittet ut qui
Ecclesiae suae sunt fideles animosique filii divina gratia divinaque fortitudine
destituantur, ideoque in hoc salutari certamine misere succumbant, a Iesu
Christo infeliciter desciscant, ac spiritualem miserandamque suae ipsorum gentis
ruinam impotentes cernant.
Vos autem dilecti filii e sacerdotali vel e laicorum ordine cum
iis omnibus semper coniunctissimi estote, quos Spiritus Sanctus posuit regere
Ecclesiam Dei; quodsi ex his non pauci sunt in praesens praepediti, nec vos
alloquio suo confirmare possunt, eorum tamen adhortationes elapso tempore vobis
da;, tas in mente, in animo vestro religiose fideliterque recolite. Ac
praeterea, quamvis gravissimae difficultates vos remorentur; apostolico tamen
studio compulsi omnibus religionis officiis generose actuoseque obtemperate,
atque fidem imprimis servate integram ; quin imo, quantum vobis facultatis est,
omni ope curate ut lux Christi ceteris omnibus affulgeat, idque potissimum
facite constantissimae vestrae christianae vitae exemplo, eo quippe mirabili
modo quo priscae aetatis christifideles usi sunt, cum insectationes in Ecclesiam
ingruebant. Qui labantes, qui incerti, qui debiles sunt, a vobis discant suum
augere animum, sinceram apertamque retinere fidem, religionis officiis parere,
seseque omnino dedere Christo. Integrae ac sanae animi vestri vires, atque
actuosa christiana pietas, cuius praeclara testimonia haud raro ad Nos
deferuntur, haud mediocre Nobis afferunt solacium, Nosque sperare iubent fore ut
possitis pretiosissimum christianae fidei ac vestrae erga Ecclesiam et Apo
stolicam Sedem fidelitatis thesaurum futurae aetati incolumen tradere et sacra
quasi hereditate committere.
Ut autem hoc ex communibus optatis feliciter contingat,
supplices preces Divino admovete Redemptori, auspice Genetrice eius sanctissima
nostraque amantissima Matre Maria, cuius potenti patrocinio, in gravissimo
quovis rerum discrimine, maiores vestri fruiti sunt. Si enim semper caelestia a
Deipara Virgine impetrare possumus, id procul dubio peculiari modo eveniet, cum
de animorum salute, ac de christianae fidei tuitione, in domestico convictu in
universaque societate agatur.
Antequam scribendi finem facimus, volumus in memoriam omnium
vestrum revocare eundem Decessorem Nostrum Callistum III, per Apostolicas, quas
memoravimus, Litteras (cfr. Litt. Ap. Cum his superioribus annis),
mandasse ut in singulis sacris aedibus cotidie campana aerea statis temporibus
idcirco pulsarentur, ut ab omnibus in catholico terrarum orbe supplices
adhiberentur preces ad Omnipotentem Deum, qui benignus et propitius tantam, quae
eo tempore etiam imminebat, calamitatem e christiano populo prohiberet. Atqui
haud minora sunt hodie pericula, quae in animos vestros et in Catholicam apud
vos Ecclesiam incumbunt ; cum igitur e templis vestris sacra aera sonantia
audiveritis, quae ad precandum invitant, huius hortamenti reminiscamini: et quod
maiores vestri egerunt, id vos quoque, eadem divini auxilii fiducia freti,
complorantes facite.
Cupimus etiam ut vestris supplicationibus non modo Nostrae ultro
libenterque praeeant, sed illae quoque conserantur, quas ubique terrarum
cuiusvis ordinis christifideles, summa vos miseratione prosequentes, concordes
ad Caelum admoveant. Pro certo igitur habeatis universam christianorum familiam
ea, quae vos in silentio, in aerumnis, in rerum omnium augustiis tam diu
toleratis, venerabundam admirari; ac suppliciter a misericordissimo Deo
contendere, ut ob acerrimos impietatis ictus vel ob insidiosas errorum fallacias
ne succumbatis, sed ut strenua Sanctorum Martyrum fortitudine fidem vestram
coram omnibus testemini, utque etiam insectatores vestri — ad quos pariter
pertinet christianae caritatis mandatum — veniam consequentur ab eo, qui
universos prodigos filios amantissime amplexurus exspectat.
Qua suavi spe freti, vobis singulis universis, Dilecti Filii
Nostri ac Venerabiles Fratres, ac gregibus curis vestris concreditis Apostolicam
Benedictionem libentissime impertimus, quae et paternae benevolentiae Nostrae
sit testis, et uberrimae caelestis gratiae auspicium.
Datum Romae, apud S. Petrum, die XXIX mensis Iunii, in festo
Ss. Apostolorum Petri et Pauli, anno MDCCCCLVI, Pontificatus Nostri
duodevicesimo.
PIUS PP. XII
*Discorsi e Radiomessaggi di Sua Santità Pio XII, XIII,
Tredicesimo anno di Pontificato, 2 marzo 1951 - 1° marzo 1952, pp. 867 -
873 Tipografia Poliglotta Vaticana
|