 |
PIUS PP. XII
LITTERAE APOSTOLICAE
SACRA LOCA*
AD TITULUM ET DIGNITATEM BASILICAE
MINORIS EVEHITUR ECCLESIA DORMITIONIS BEATAE MARIAE VIRGINIS IN SACRO
MONTE SION HIEROSOLYMIS.
Ad perpetuam rei memoriam. — Sacra loca, quae divinorum operum
fuere quasi quoddam theatrum mirificentissimum, quae autem eo sunt praenobilia,
quod Servator Iesus Christus ibi inter homines est conversatus, Ecclesia, ab Eo
condita, numquam non honore coluit praecipuo flagrantique studio fovit. Atque
eiusdem sanctae matris filii per saeculorum omnium decursum eo iter religionis
causa fecerunt faciuntque hac etiam aetate, quandoquidem fieri non potest, ut
tam praeclaris tamque pretiosis huiusmodi vestigiis animi ad superna et
incorporalia non erigantur, gaudio perfundantur spiritali, solacio recreentur
eximio. Quae inter loca mons Sion Hierosolymis meritis celebratur praeconiis,
qui, ut in sacris narratur Bibliis, tot rerum memoria est insignis.
Christifideles mature ibi templa curarunt aedificanda, quae inter temporum
vicissitudines deleta sunt et restituta vel nova ratione exstructa. Hoc vero
saeculo illucescente a Sancti Benedicti sodalibus aedes honori Beatae Mariae
Virginis est excitata, quae ab eius dormitione nomen accepit, quod, secundum
antiquitus acceptam opinionem, hic minime diiudicandam, Alma Deipara eo in loco
piissima lumina clausisset, ut, cum anima et corpore in caelestem ingrediens
patriam, eius splendorem, Regina clarissima, contueretur in aevum sempiternum.
Haec aedes, quae ad pervetustum templum Byzantinum subsecuta est atque post
recens illata damna egregio refecta artificio, musivis praesertim operibus
decoratur, quibus Augusta Virgo aliique Sancti Caelites sunt expressi. Libet
etiam commemorare de crypta, in qua statua Beatae Mariae Virginis obdormientis
est locata, et quam Christifideles peculiari moti pietatis studio adire
consueverunt. Quod autem cunctis praestat ornamentis, res divinae eodem in
templo a Benedictina familia ea cum dignitate peraguntur, quae sanctae Fidei
addecet mysteria. Tam insigne ergo religionis monumentum honore cupiens augere,
dilectus filius Abbas ecclesiae et coenobii Dormitionis Beatae Mariae Virginis
in sacro Monte Sion, Nos submisse rogavit, ut eam Basilicae Minoris nomine ac
iure donaremus. Quas preces, Venerabilium Fratrum Iosephi Sensi, Archiepiscopi
titulo Sardiani, Delegati Apostolici in urbe Ierusalem et in Palaestina, atque
Alberti Gori, Patriarchae Latini Hierosolymitani, commendatione suffultas,
libenti animo statuimus audire. Quae cum ita sint, Nos ex Sacrae Rituum
Congregationis consulto, certa scientia ac matura deliberatione Nostra deque
Apostolicae potestatis plenitudine, harum Litterarum vi perpetuumque in modum
templum Dormitionis Beatae Mariae Virginis in Sacro Monte Sion Hierosolymis ad
honorem ac dignitatem Basilicae Minoris evehimus, omnibus adiectis iuribus ac
privilegiis, quae sacris aedibus eodem nomine insignibus rite competunt.
Contrariis quibusvis nihil obstantibus. Haec edicimus, statuimus, decernentes
praesentes Litteras firmas, validas atque efficaces semper exstare ac permanere;
suosque plenos atque integros effectus sortiri et obtinere ; illisque, ad quos
spectant seu spectare poterunt, nunc et in posterum plenissime suffragari;
sicque rite iudicandum esse ac definiendum ; irritumque ex nunc et inane fieri,
si quidquam secus, super his, a quovis, auctoritate qualibet, scienter sive
ignoranter contigerit attentari.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die
XVIIII mensis Iulii, anno MDCCCCLVII, Pontificatus Nostri undevicesimo.
De speciali mandato Sanctissimi Pro Domino Cardinali a
publicis Ecclesiae negotiis
GILDO BRUGNOLA a Brevibus Apostolicis
*A.A.S., vol.
L (1958), n. 9-10, pp. 469-470
|