The Holy See
back up
Search
riga

PIUS PP. XII

EPISTULAE ENCYCLICAE

SERTUM LAETITIAE

AD DILECTOS FILIOS
GULIELMUM S. R. E. PRESBYTERUM CARD. O'CONNELL,
ARCHIEPISCOPUM BOSTONIENSEM,
DIONYSIUM S. R. E. PRESBYTERUM CARD. DOUGHERTY,
ARCHIEPISCOPUM PHILADELPHIENSEM,
CETEROSQUE VENERABILES FRATRES ARCHIEPISCOPOS ET EPISCOPOS
ALIOSQUE LOCORUM ORDINARIOS FOEDERATARUM AMERICAE CIVITATUM
PACEM ET COMMUNIONEM CUM APOSTOLICA SEDE HABENTES:
ANNO CL VERTENTE AB ECCLESIASTICA HIERARCHIA
IN FOEDERATIS AMERICAE CIVITATIBUS CONSTITUTA.
 

DILECTI FILII NOSTRI ET VENERABILES FRATRES
SALUTEM ET APOSTOLICAM BENEDICTIONEM


Sertum laetitiae sanctae augere cupientes animo vastissima transimus maria et ecce coram adsumus vobis, qui centum et quinquaginta fauste revolutos annos ab ecclesiastica Hierarchia in Foederatis Americae Civitatibus constituta una cum universis gregibus vestris concelebratis. Id autem facimus perlibenter, quia in primordio summi pontificatus Nostri, quo sollemnior eo gratior ita obvia Nobis datur occasio palam obtestandi, quanam aestimatione, quonam studio validum iuventa inclitum americanum genus prosequamur. Memorias annalium vestrorum replicantibus et eventuum causas considerantibus facile patet ad gloriam prosperitatemque, qua vestra gaudet patria, haud paulum contulisse divinae religionis triumphum, quae, quamvis e caelo orta institutis et legibus homines ad sempiternam beatitatem perducat, mortalem etiam vitam tot perfundit beneficiis, ut non posset maiora tribuere, si nata esset ad terrigenas felicitate ornandos, dum heic breviter vivunt. Libet cognita in memoriam revocare. Cum Pius PP. VI Ioannem Carroll americanum civem Baltimorensibus praeficiens primum episcopum vestratibus dedit, tum tenuis et exiguus istic fuit catholicorum numerus simulque Foederatarum Civitatum conditio ita periculosa, ut ipsarum unitas et compago in discrimen vocaretur, propterea quod, cum diu immane arsisset bellum, ingenti aere alieno premebatur fiscus, iacebant industriae, de fessi calamitatibus cives in contrarias partes scindebantur. Afflictas, imo labentes res erexit ille celeberrimus Georgius Washington, pectoris constantia et mentis sagacitate illustris. Hic autem cum sacro Baltimorensi praesule firma in amicitia erat. Parens ideo patriae ac ista in dilecta terra primus Ecclesiae sacer pastor benevolentiae nexibus iuncti ad perpetuum posterorum exemplum inque serae aetatis documentum, veluti dexteris mutuo datis, significabant americanae genti sanctum sollemneque esse Christi fidem vereri, quippe quae recti honestique fundamentum continens communis salutis ubertatisque afferat elementa.

Multae vero fuerunt causae, cur istic catholica Ecclesia prospere fioruerit : unam attingimus memoratu dignam. Sacerdotes, qui saevientibus vexationibus, istuc appulerant, memorato sacro pastori optata auxilia attulerunt eidemque adiutricem operam dantes pretiosa germina severunt, unde virtutum seges crebuit; quin etiam ex iis nonnulli episcopali postea dignitate induti de catholici nominis incrementis splendidius meriti sunt. Itaque, ut, historia teste, evenire plerumque suevit, exortis insectationum procellis, non cohibetur, sed latius funditur apostolicus ignis, si is fide non ficta et sincera caritate alitus generosa pectora adurit.

Cum centum complerentur anni, ex quo eventus, qui vos meritis perfundit gaudiis, contigit, felicis recordationis Leo Pp. XIII Litteris datis Longinqua oceani recoluit et recensuit emensam istic ab Ecclesia viam, addens monita et praecepta, in quibus benevolentiae sapientia par. Quae ab augusto Decessore Nostro egregie tunc scripta sunt, perpetua sunt consideratione prosequenda. Postremis autem quinquaginta annis istic Ecclesiae cursus non remisit, quin potius se patentius protendit et maiores assecutus est auctus.

Florens enimvero istic viget vita, quam Spiritus Sancti gratia intimo in pectoris sacrario alit; conferti ventitant ad domos Dei fideles; frequentatur Mensa, ubi Angelorum Panis, esca fortium sumitur; ignatianae commentationes, quae saeptis locis tenentur, magno studio celebrantur; multi divinam vocem ad sublimiora arcessentem secuti, sacerdotium aut religiosae vitae statum capessunt. Nunc temporis undeviginti sunt istic provinciae ecclesiasticae, centum et quindecim dioeceses, ferme ducenta sacra Seminarla, innumera exstant tempia, ludi litterarii pueris educandis, domicilia maiorum disciplinarum, collegia, valetudinaria, egentium refugia, coenobia. Iure meritoque advenis admirationi est temperatio et forma, qua scholae vestrae uniuscuiusque ordinis reguntur, generoso dispendio christifidelium innixae, vigilanti cura praesulum custoditae, turbas prodentes bene cordatorum moratorumque civium, qui divinas humanasque leges verentes Ecclesiae et patriae robur, flos et honor rite esse aestimantur. Consociationes vero micsionales, praesertim Pontificium Opus a propagatione fidei, firmitate et operositate praestantes in exemplum prece, stipe, praesidiis varii generis Evangelii praecones iuvant, qui infidelium terris salutiferae Crucis inferunt vexillum. Temperare Nobis non possumus, quin modo aperto praeconio Nostro honestemus missionalia opera nationi vestrae peculiaria, quae catholici nominis amplificationi sollerti studio incumbunt. Hisce nominibus nota eadem sunt: Catholic Church Extension Society , sodalitas piorum benefactorum gloria praeclara; Catholic Near East Welfare Association , quae rei christianae in Oriente multis necessitatibus laboranti provida auxilia praestat; Indian and Negroes Mission coeptum a Concilio Baltimorensi tertio sancitum [1] quod confirmamus et commendamus. quia eximia erga concives caritas id exigit. Fatemur namque Nos in Nigritas accolas vestros, adflante Deo, impensa caritate ferri, quia novimus eos, ad religionem et animorum cultum quod spectat, peculiaribus curis et solaciis indigere eaque mereri. Quapropter uberrimam caelestem opem adprecamur et salutaria cupimus iis, qui generosa virtute de eisdem solliciti sunt. Hoc amplius, ut pro inenarrabili accepto integrae fidei dono Deo magis congrua ratione grates reddantur, vestrates strenue agere cupidi missionalium exercitui confertos mittunt manipulos, qui tolerantia laboris, invicta patientia et egregiorum inceptorum vi pro regno Christi promovendo promerita metunt, quae tellus admiratur Caelumque aequis retribuet coronis.

Neque minus invalescunt istic opera, quae in patriae gremio Ecclesiae filiis vario usui sunt: dioecesana caritati exercendae officia, apte accommodateque disposita ac temperata, curionibus consulentibus, religiosis familiis opitulantibus, egenis, inopibus, infirmis christianae largitatis. munera afferunt, miserias levant : hoc autem in pernobili ministerio absolvendo Christus acutis ac dule.ibus fidei oculis cernitur, benignissimus Redemptor intelligitur, cuius sunt pauperes afflictique mystica dolentia membra. Prae ceteris laicorum hominum Consociationibus quas cunctas enumerare longum est, haud caducae gloriae lauros sibi pepererunt Actio catholica, Congregationes mariales, Sodalicium a christiana doctrina fructibus iam laeta, futurae segetis spe autem laetiora, itemque Consociatio quae a Ssmo Nomine vulgo appellatur, ad religionis cultum fovendum pietatemque excolendam ductrix optima. Multiplici autem catholicorum hominum operositati, in varias provincias prout ratio temporis postulat exserenti vires, praeest Consilium illud, cui nomen inditum est National Catholic Welfare Conference , ad episcopale ministerium vestrum expedita instrumenta suppeditans. Ex his praecipua carptim mense Octobri anno MDCCCCXXXVI invisimus, cum, transmarino itinere suscepto, vos vestraque de facie cognoscere Nobis gratissimum fuit. Numquam occidua et iucunda haeret animo imago rerum, quas tunc oculis Nostris conspeximus.

Hac de causa debito cum observantiae obsequio vobiscum Deo persolvimus grates, canimus laudes: Confitemini Deo caeli, quoniam in aeternum misericordia eius [2] . Ipse, cuius nullis circum, scripta terminis est bonitas, sicut tellurem vestram benignitatis suae cumulavit largitate, ita ecclesiis vestris dedit operandi virtutem, earumque impigros labores fructibus cumulavit. At rite persoluto gratiarum actionum debito Deo, a quo omnia bona principium ducunt, agnoscimus, dilectissimi Nobis, etiam acri ingenio, sedulae operositati pastorum oviumque, queis istic Christi grex coalescit, deberi uberem huiusmodi fecunditatem, quam gaudentes nunc vobiscum contuemur; agnoscimus eam deberi clero vestro, qui ad strenue agendum proclivis generoso studio mandata vestra exsequitur, religiosis viris omnium Urdinum et Congregationum, qui virtutum ornamentis praeclari certatim agrum Dei excolunt, itemque religiosis feminis, quae, lilia Christi ac delectamentum Sanctorum, innumerae ac saepe silentes et ignotae hominibus, divinae caritatis aestu percitae, Evangelii causae in exemplum se devovent. Salutaris Nostra sit laus. Oportet enim gestarum rerum consideratio non otiorum relaxationem inducat, non inanis gloriae delectationem animos titillantem progignat, sed nova studia incendat, ut arceantur mala et quae salutaria, provida et laudatione digna sunt firmiore soliditate adolescant. Christianus, si sui servat nominis dignitatem, numquam non apostolus; numquam Christi militi e proelio excedendum est, cuius participationi mors tantum finem imponit. Nostis, ubi oporteat expergitior vestra evigilet cura et quonam advocanda sit sacerdotum fideliumque opera, ut Christi religio, amotis impedimentis, teneat mentes, regat mores et, una causa salutis, civilis consortionis penetret venas intimosque meatus. Quodsi bonorum externorum et corporis progressio, aptiora et copiosiora commoda afferens vitae, haud parvi facienda est, nequaquam tamen ea sufficit homini, ad praestantiora et sublimiora nato. Is namque ad imaginem et similitudinem Dei conditus, Deum ineluctabili animi impulsu appetit, semper lugens ac tristis, si ibi ponit delectum amoris, ubi veritas summa bonumque infinitum abest. Ad Deum autem, a quo recedere est interine, ad quem converti est vivere, in quo stare est splendescere, non acceditur corporei spatii transvectione, sed Christo duce, sincerae plenitudine fidei, intemerata rectae voluntatis conscientia, operum sanctitudine, comparata et adhibita veri nominis illa libertate, cuius sacratas normas Evangelium promulgavit. Si contra divina praecepta despicatui sunt, non solum sempiterna desperanda est beatitas ultra terrestris vitae breve aevum locata, sed nutat ipsa basis, in qua haud fallax cultus et humanitas consistit et lacrimandae exspectandae sunt ruinae: quae enim ad aeterna ducunt temporalium tenax sunt vigor tutumque firmamentum. Quomodo reapse publicum bonum urbanitatisque decus stare possunt, pessumdatis iuribus atque derelictis et contemptis virtutibus? Nonne Deus est iurium auctor et stator, nonne est virtutum altor et praemium Ipse, cui nullus est similis in legislatoribus [3]? Haec est — fatentur omnes qui sapiunt — ubique gentium amara fecundaque malorum radix divinae maiestatis ignoratio, caelestium praescriptorum neglectus aut lamentabilis quaedam inconstantia, qua inter fas et nefas, inter rectum et pravum claudicatur. Illinc coecus et immodicus amor sui, voluptatum sitis, ebrietatis vitium, sumptuosus et impudicus vestium habitus, crebra flagitia eademque nec in immatura aetate insueta, potiundae potestatis cupiditas, pauperum incuria, iniquarum divitiarum fames, agrorum desertio, in matrimoniis contrahendis ludificatio, nuptiarum repudia, familiarum dissipatio, frigens mutua parentum filiorumque caritas, vitata liberorum procreatio, gentis extenuatio, in magistratus languida verecundia aut servile obsequium aut obstinata voluntas, officiorum in patriam inque hominum genus negligentia.

Id valde licet paterne conquerimur, quod istic tot in scholis, saepe spreto aut ignorato Christo, quidquid ad mundum et humanum genus attinet, natura et ratione tantum ducibus, explicatur et ad iuventutem educandam novae temptantur viae et rationes, ex quibus fieri nequit, quin in fingendis animis moribusque tristes nationi isti fructus maturescant. Simili modo domestica vita, sicut servatis Christi mandatis veri nominis felicitate fruitur, ita abiecto Evangelio, misere perit vitiisque vastatur: Qui quaerit legem, replebitur ab ea : et qui insidiose agit scandalizabitur in ea [4] .

Quid iucundius, quid laetius in terra est quam christiana familia? Orta coram Domini ara, ubi amor sanctus appellatus est nexus perpetuoque mansurus, eodem amore, quem superna gratia alit, solidatur et crescit. Illic honorabile conubium in omnibus et torus immaculatus [5] ; tranquillae domus parietes non resonant iurgia, non vident secreta martyria ob vafras patefactas adulterorum insidias; solidissima fiducia suspicionis aculeos depellit; mutuo benevolentiae affectu leniuntur dolores, augescunt gaudia. Illie nati non gravia pondera, sed dulcia aestimantur pignora; neque foeda commodorum ratio sterilisque voluptas efficiunt, ut munus prohibeatur vitae ac fratrum sororumque suavis desuescat appellatio. Quo studio illic incumbunt parentes, ut filii validis adolescant viribus ac, maiorum terentes rectas saepe memoratas semitas, purissima fide morumque honestate relucescant. Tot autem commoti benefactis filii hoc debitum sibi rentur esse maximum honorare parentes, optatis eorum obsequi, seniles eorum annos fido auxilio fulcire, canitiemque delectare amore, qui morte non fractus in superna aula caeli gloriosior reddetur et plenior. In adversis rebus non queruli, in secundis autem non ingrati christianae incolae domus nullo non tempore confidunt Deo, cuius imperio oboediunt, in cuius voluntate requiescunt, cuius auxilia haud frustra praestolantur.

Ad familias idcirco secundum Evangelicae sapientiae normam constituendas et servandas crebro debent compellere fideles ii, qui in ecclesiis rectorum et doctorum ministerio fungentes adsidua enituntur sollertia, ut plebs Domino paretur perfecta. Hac ipsa de causa summopere curandum est, ut dogma, quod adserit divino iure individuum perpetuumque matrimonium vinculum, a nuptias contrahentibus religiose retineatur sancteque custodiatur. Quod catholicae doctrinae caput plurimum valere, ut constent familiae, societas civilis prospere cedat, polleant sanitate populi, genuina humanitatis laus splendeat, haud pauci confitentur etiam a fide nostra alieni, civili sapientia insignes. Utinam patria vestra alieno experimento potius quam proprio usu novisset damnorum cumulum, quem divortiorum licentia parit! Suadeat religionis reverentia, suadeat erga nobile americanum genus pietas, ut dire invalescens curetur et avellatur morbus, cuius consectaria ita nervose et vere Leo Pp. XIII descripsit: Divortiorum causa fiunt inaritalia foedera mutabilia: extenuatur benevolentia: infidelitati perniciosa incitamenta suppeditantur: tuitioni atque institutioni liberorum nocetur: dissuendis societatibus domesticis praebetur occasio: discordiarum inter familias semina sparguntur; minuitur ac deprimitur dignitas mulierum, quae in periculum veniunt, ne, cum libidini virorum inservierint, pro derelictis habeantur. Et quoniam ad perdendas familias, frangendas regnorum opes nihil tam valet quam corruptela morum, facile prospicitur prosperitati familiarum ac civitatum maxima inimica esse divortia [6] .

Minime dubitamus, quin apud vos in nuptiis celebrandis, quas contrahentium alteruter de catholico dogmate dissideat aut baptismatis sacramentum non receperit, Codicis iuris canonici praescripta diligenter serventur. Huiusmodi enim matrimonia — id ipsi e crebris exemplis comperistis — saepe diuturna felicitate non utuntur et Ecclesiae catholicae magna detrimenta afferre solent.

Quo tanta nocumenta abscedant, id potissimum confert, si divinae veritatis plenitudo singulorum mentibus affulgeat et populis integre innotescat via salutis. Quam ob rem enixe sacerdotes hortamur, ut divinarum humanarumque rerum scientia abundent; ne contenti vivant scientia iuvenili hausta aetate; legem Domini, cuius eloquia argento sunt puriora, attento animo considerent; continenter gustent delibentque castas Sacrarum Scripturarum delicias; Ecclesiae res gestas, dogmata, sacramenta, iura, praescripta, ritus, sermonem altius, labentibus annis, pervestigent, ut tum virtute tum veri ornatu et instructu crescant. Litterarum quoque studia et profanas disciplinas praesertim eas, quae cum religione maiorem habent necessitudinem, colant, ut facunde et nitide valeant salutifera tradere praecepta et docta quoque ingenia levi Christi sarcinae iugoque subicere. O quam felix Ecclesia, si ita fundabitur in sapphiris [7] . Ratio praeterea temporis flagitat, ut laici quoque homines imprimis qui ecclesiasticae Hierarchiae adiutricem operam dant, non ieiunam et exilem, sed uberem solidamque sibi comparent in rebus sacris doctrinam, libris, disceptationibus, circulis adhibitis, ut ipsi sibi prosint, indoctos instruant, contumaces refellant, bonos sodales iuvent.

Haud exiguo cum animi gaudio novimus istic scripta, quae typis eduntur, strenue catholicam causam agere et marconianum instrumentum, quo vox emissa illico ubique terrarum percipitur — mirum inventum apostolicae fidei humani generis universitatem amplectentis imago — saepe et utiliter adhiberi, ut quae ad Ecclesiam pertinent quam latissime circumsonent. Fauste acta laudamus. At caveant qui huiusmodi officia praestant, ut etiam in re sociali explicanda vel promovenda ecclesiastici magisterii institutionibus haereant; propriae utilitatis obliviosi, gloriolae non cupidi, non factionum partes sectantes, loquantur sicut ex Deo, coram Deo, in Christo [8] .

Quo optimarum artium disciplinarumque cultus istic magis magisque invalescat. feliciter datam arripientes occasionem, avemus profiteri universitatem studiorum Washingtonensem quam maxime Nobis cordi esse. Id meminisse nunc Nos iuvat flagrantibus votis Leonem Pp. XIII istud doctrinae insigne domicilium, cum id oriretur, salutavisse et singularis amoris significationes ei semel iterumque Romanum Pontificem decessorem Nostrum impertivisse. Hic persuasissimum siquidem habebat, si istud magnum Lyceum, meritorum messe iam laetum magis magisque viguerit et inclaruerit, non solum Ecclesiam verum etiam vestratum gloriam prosperitatemque civilem incrementa percepturas esse. Eiusdem spei participes, vos has per litteras convenimus, ut id habeatis commendatum quam quod maxime, nulli parcentes labori, ut gratia vestra tectum aspera evincat et felicioribus semper auctibus egregiam exspectationem in se collocatam cumulate adimpleat. Hoc insuper valde probamus quod Romae Pontificio Collegio adolescentibus ex America septemtrionali ad sacra fingendis augustiores et aptiores vultis aedes erigere. Quodsi quidem utiliter lectissimi ingenio iuvenes ad politiorem doctrinam hauriendam longinquas petunt oras, felix diutinus usus vitae demonstrat ad sacerdotalia munia candidatis permagno adiumento esse, si ii heic penes Petri Sedem educantur, ubi purissimus bibitur fidei fons, ubi tot christianae antiquitatis monumenta sanctorumque vestigia ad fortia exantlanda generosa pectora accendunt.

Aliud attingimus, quod maximi est ponderis, quaestionem scilicet socialem, quae insoluta diu et dire exagitat civitates et in civium ordinibus semina iacit invidiae ac dimicationis. Quomodo haec istic se habeat, quasnam afferat difficultates concitationesque opus non est consciis profundere verba. Cuius praecipuum caput id exigit, ut bona, quae pro hominibus universis Deus creavit, aequa ratione ad omnes affluant, iustitia duce, caritate comite. Pauperes et divites semper fuisse cunctarum memoria aetatum docet, eosdem semper fore inflexibilis humanarum rerum condicio portendit. Honorabiles sunt timentes Dominum pauperes, quorum est Regnum caelorum quique facile spiritualibus affluunt gratiis; divites autem, si recti probique sunt, terrestrium bonorum Dei sunt dispensatores et procuratores; supernae Providentiae administri egenis opitulantur, per quorum manus saepe dona quae ad animos spectant percipiunt, quorum ductu sperant se vitam assecuturos sempiternam. Deus, rerum provisor optimus, statuit, ut ad exercendas virtutes et probanda merita divites sint in mundo simulque et pauperes; at non vult alios nimiis affluere copiis, alios autem in extremas angustias adduci, ita ut usibus vitae necessariis careant. Bona verum est virtutum parens honesta paupertas, quae cotidiano labore comparat victum, iuxta illud: Mendicitatem et divitias ne dederis mihi: tribue tantum victui meo necessaria [9]. Quodsi locupletes et opulenti debent in inopes facili misericordia moti liberaliter agere, eo vel magis iisdem debent iusta tribuere. Opificum igitur salaria, sicut fas est talia sunto, quae ipsis eorumque familiis sustentandis sufficiant. Gravia hoc de officio sunt Pii PP. XI decessoris Nostri verba: Omni igitur ope enitendum est, ut mercedem patresfamilias percipiant sat amplam, quae communibus domesticis necessitatibus convenienter subveniat. Quod si in praesentibus rerum adiunctis non semper id praestari poterit, postulat iustitia socialis, ut eae mutationes quamprimum inducantur, quibus cuivis adulto operario eiusmodi salaria firmentur. Non abs re erit hic merita laude prosegui eos omnes, qui sapientissimo utilissimoque consilio varias experti sunt atque tentaverunt vias, quibus merces laboris ita oneribus familiae accommodetur, ut his auctis, amplior illa numeretur; immo, si id obtingat, extraordinariis necessitatibus fiat satis [10]. Eveniat insuper ut quisquis viribus pollet ad comparandum sibi suisque cotidianum victum aequam operis habeat copiam. Vehementer dolemus sortem condicionemque eorum, qui bene multi istic quamvis robusti valentes ac volentes labores quos quaeritant suscipere non possunt. Moderatorum rei civilis sapientia, provida herorum largitas, serenioris temporis citus eventus efficiant, ut tam iusta optata communi omnium profectu perficiantur.

Praeterea, cum homines natura sint congregabiles et fas sit coniunctis viribus honestas utilitates provehere, sicut heris ita et operariis et agricolis non potest sine iniuria denegari aut minui libera facultas societates ineundi, quarum ope ipsi sua tueantur iura et maiorem in modum emolumenta, quae ad bona animi et corporis et ad innoxias quoque suavitates vitae spectant acquirant. Huiusmodi collegiis, quae exactis aevis christianae rei publicae immortalem laudem et artibus mirum splendorem compararunt, non potest una ubique locorum disciplina et temperatio imponi, quae quidem pro ingenio populorum et adiunctis temporum et rerum alibi alia esse quit: ea tamen semper e sanae libertatis principiis vitalem motum sumant, celsis iustitiae et honestatis normis informentur harumque sub ductu et auspicio ita agant, ut in suae classis provehendis commodis neminem laedant, concordiae studia servent, civilis societatis commune bonum vereantur.

Memoratum nuperrime pontificalis magisterii Documentum necnon similis generis Encyclicas Litteras Leonis Pp. XIII Rerum Novarum, ubi ad Evangelii et perennis philosophiae praecepta quaestio socialis absolvitur, gratum est Nobis nosse istic diu multumque considerari a lectissimis quibusdam, quos generosa voluntas ad caritatem atque sodetatem humanam restaurandam compellit, herosque ipsos nonnullos, huiusmodi ad placita cum mercennariis semper rediviva discidia velle componere, communi utilitate et humanarum personarum dignitate animadversis. Quae erit laus, si americanum genus, quod ad magnificentiam, et munificentiam natura est proclive, feliciori aevo iecerit fundamentum, salebrosa et annosa sociali quaestione tutas per vias Evangelii iubare illustratas piene et bene persoluta. Quod ut auspicato fiat, non frangendae sunt dissipatione vires, sed iunctione quam maxime augendae. Ad quam salubrem consiliorum unitatem consensionemque, magnorum altricem facinorum, caritate compulsi eos quoque invitamus, quos Mater Ecclesia a se divulsos deflet. Plerique ex iis, cum Decessor Noster sanctorum somno quievisset et Nos, brevi exacto ab eius excessu tempore, inscrutabili divinae pietatis consilio Petri Solium conscendissemus — id Nos non fugit — ore scriptisque sensus prodiderunt obsequii et insignis nobilitatis plenos; quapropter — id aperte fatemur — de iis spem cepimus, quam tempus non rapit, quam praesaga mens alit, quae Nobis inter aspera et dura solacio est.

Laborum magnitudo, qui pro benignissimi Redemptoris gloria animorumque paranda salute sollerter suscipiendi sunt, ne terreat, dilectissimi, vos, sed divino fretos auxilio exstimulet, siquidem ardua opera robustiores gignunt virtutes, rutilantiora proferunt merita. Nisus, quibus hostes confertis agminibus Regnum Christi destruere contenduiit, nobis incitamento sint, ut concordi voluntate id astruamus, firmemus, provehamus. Nihil felicius contingere potest singulis hominibus, familiis et nationibus quam obtemperare Auctori salutis, Eius segui mandata, Eius amplecti regnum, quo liberi efficimur et bonis operibus divites regnum veritatis et vitae, regnum sanctitatis et gratiae, regnum iustitiae, amoris et pacis [11]. Plurimum ominantes, ut vos ovesque, quarum commodo seduli pastores consulitis, ad otidie meliora et praestantiora potienda progrediamini ac ex statis quoque sollemnibus virtutum messem excipiatis opimam, Apostolicam Benedictionem, benevolentiae Nostrae testem, in Domino vobis impertimus.

Datum Romae apud Sanctum Petrum die I mensis Novembris anno MDCCCCXXXIX, in festo omnium Sanctorum, Pontificatus Nostri anno primo.

 

PIUS PP. XII


[1] Cfr. Acta eiusdem Concilii, cap. II.

[2] Ps. CXXXV, 26.

[3] Cfr. Iob. XXXVI, 22.

[4] Eccli., XXXII, 19.

[5] Hebr. XIII, 4.

[6] Litt. Enc. Arcanum.

[7] Cfr. Is., LIV, 11.

[8] II Cor., II, 17.

[9] Prov., XXX, 8.

[10] Litt. Enc. Quadragesimo anno.

[11] Praef. Missae Christi Regis.

top