PIUS PP. XII
EPISTULA ENCYCLICA
MIRABILE ILLUD*
AD VENERABILES FRATRES PATRIARCHAS,
PRIMATES, ARCHIEPISCOPOS, EPISCOPOS ALIOSQUE LOCORUM ORDINARIOS PACEM ET
COMMUNIONEM CUM APOSTOLICA SEDE HABENTES : ITERUM INDICUNTUR SUPPLICATIONES
AD POPULORUM CONCORDIAM CONCILIANDAM.
Venerabiles Fratres salutem et Apostolicam Benedictionem. - Mirabile illud
fraternae concordiae spectaculum, quod per Anni Sacri cursum innumerae
christifidelium multitudines, ex cunctis fere gentibus pio peregrinantium more
Romam confluentes, praebuere, videtur Nobis quasi monitoriam habere vocem,
omnibusque sollemniter testari populos universos non bellum, non discordiam, non
odium velle, sed pacem percupere, sed animorum unitatem, sed christianum illum
amorem, ex quo solummodo melior ac felicior oriri potest aetas. Nos ut monitoriam eiusmodi vocem omnes tandem exaudiant vehementer optamus, dum anxio animo
cernimus formidolosa contentionum studia commovere populos, atque alicubi etiam
horriferam internecionis Erinnyn animosae iuventutis metere vitas.
Nonne
luculentissime patet cruentas dimicationes ingentes afferre ruinas, clades
omneque genus miseriarum? Tam immania sunt hodie machinamenta instrumentaque
bellica, quae hominum ingenium, ad alia utique natum, invexit, ut cordato
cuique horrorem inicere debeant, eo vel maxime quod plerum que non exercitus
tantum attingant, sed cives etiam, sed insontes parvulos, sed mulieres, senes,
infirmos, sed sacras quoque aedes optimarumque artium monumenta! Quisnam
horrore non afficiatur mente considerans possibile fore ut innumeris recentis
belli sepulcretis alia adiciantur coemeteria; item que collabentibus adhuc tot
urbium oppidorumque parietinis tristissima alia adiungantur rudera? Quisnam
denique non trepidet secum reputans oeconomicarum rerum discrimen, quod populos
fere omnes, tenuiorum praesertim civium classes, tantopere angit, novis
divitiarum iacturis, quae semper bellum consequuntur, asperius usque reddi
posse?
Nos, qui supra humanarum cupidinum fluctus mentem erigimus Nostram, Nos,
qui erga omnes cuiusvis stirpis populos ac gentes paternum gerimus animum,
omniumque cupimus incolumem servari tranquillitatem, prosperitatemque cotidie
magis provehi, Nos, Venerabiles Fratres, quotiescumque videmus caeli
serenitatem tristibus infuscari nubibus, ac nova impendere hominibus
dimicationum pericula, temperare Nobis non possumus quin vocem attollamus
Nostram, omnesque ad restinguendas simultates, ad componenda dissidia et ad
illam veri nominis pacem instaurandam adhortemur, quae et religionis, et
populorum, et singulorum civium iura, publice sincereque, ut oportet, recognita
in tuto ponat. Attamen probe novimus tantae huic efficiendae rei humanas opes
impares esse; necesse siquidem est imprimis animos renovare hominum, cupiditates
compescere, sedare odia, iustitiae rationes ac normas in usum reapse deducere,
ad meliorem devenire divitiarum distributio nem, mutuam refovere caritatem,
omnium excitare virtutem. Ad quod quidem magnum opus exsequendum nihil profecto
magis, quam christiana religio, conferre ac valere potest; eius enim divina
praecepta nos edocent homines, quasi fratres, unam componere familiam, cuius
pater est Deus, cuius Christus est Redemptor supernaque sua gratia altor, et
cuius patria, defutura numquam, est Caelum. Haec si praecepta reapse
feliciterque effecta dentur, tum procul dubio non bella, non seditiones, non
turbae, non religiosae civilisque libertatis proculcationes privatam
publicamque vexabunt vitam, sed serena tranquillitas, recto iustitiae ordini
innixa, mentes animosque afficiet, atque tutum iter patere iubebit ad auctiorem
cotidie assequendam prosperitatem.
Hoc profecto arduum est. sed necessarium
opus. Quodsi necessarium, nihil cunctandum est, sed quam primum ad rem
deducendum. Quodsi arduum, humanisque viribus impar, precando supplicandoque ad
caelestem Patrem est confugiendum, quemadmodum semper per saeculorum decursum
maiores nostri in quovis rerum discrimine fecerunt non sine felici ac salutari
exitu.
Quamobrem vos iterum commonemus adhortamurque, Venerabiles Fratres, ut
gregem cuiusque vestrum ad populorum pacem ac concordiam impetrandam, publicis
indictis supplicationibus, invitetis; ita quidem ut, religione auspice, quasi
sacra habeatur contentio, quae contentioni illi repugnando respondeat, e qua
tot pericula humanae consortioni impendent.
Nostis procul dubio media illa
nocte, qua festum incipit Immaculatae Conceptionis Mariae Virginis, Nos
Eucharisticum Sacrificium celebraturos esse, Nostramque supplicantem vocem per
radiophonicas undas posse auscultantium omnium aures attingere. Cupimus autem
ut ea praesertim nocte sancta cuncti christifideles, cum Iesu Christi Vicario
coniuncti, a misericordiarum Patre contendant, praesentissimo interposito
patrocinio Deiparae Virginis quavis labe ab origine immunis, ut tandem aliquando
sopitis odiis rebusque omnibus iustitia aequitateque compositis, plena ac
sincera cunctis populis ac gentibus pax affulgeat. Itemque optamus ut eodern
animorum ardore hac de causa preces iterentur, cum novemdiales supplicationes
ante Natalicia Iesu Christi sollemnia ex more habebuntur, id a Divino Puerulo
precando, ut quam supra eius sacra cunabula Angeli concinuere pacem bonae
voluntatis hominibus (cfr. Luc. 2, 14), ea ubique terrarum illucescat ac
firmiter constabiliatur.
Neque praetermittatur a nato Redemptore ab eiusque Divina Matre supplicibus efflagitare precibus, ut catholica religio, quae humanae
societatis est civilisque cultus tutissimum fundamentum, in omnibus Nationibus
debita libertate fruatur, utque ii; « qui persecutionem patiuntur propter
iustitiam » (Matth. 5, 10), ii qui ob fortiter vindicata sanctissima Ecclesiae
iura in carceribus detinentur, vel extorres e sua sede deturbati sunt, atque ii
etiam, qui exsules e patriis laribus misere vagantur, vel adhuc in captivitate
iacent, supernis afficiantur solaciis, idque tandem auspicato habeant, quod
flagrantissimis votis incensoque desiderio praestolantur.
Haud dubitamus,
Venerabiles Fratres, vos pastorali ea, qua soletis, cura ac diligentia haec
paterna hortamenta Nostra cum clero populoque vestro, aptiore quo duxeritis
modo, communicaturos esse: itemque pro certo Nobis est quotquot habemus ubique
gentium amantissimos in Christo filios invitationi huic Nostrae fore ultro
libenterque responsuros.
Interea autem caelestium gratiarum conciliatrix esto
paternaeque voluntatis Nostrae testis Apostolica Benedictio, quam vobis
singulis universis, Venerabiles Fratres, ac vestratibus omnibus, iis nominatim,
qui ad mentem hanc Nostram supplices preces fundent, amantissime in Domino
impertimus.
Datum Romae, apud S. Petrum, die VI mensis Decembris, anno MDCCCCL,
Pontificatus Nostri duodecimo.
PIUS PP. XII
*Discorsi e Radiomessaggi di Sua Santità Pio XII, XII,
Dodicesimo
anno di Pontificato, 2 marzo 1950 - 1° marzo 1951, pp. 522 - 525
Tipografia Poliglotta Vaticana
A.A.S., vol. XXXXII (1950), n.
16, pp. 797 - 800.
|