The Holy See
back up
Search
riga

  PIUS PP. XII

EPISTULA ENCYCLICA

AD SINARUM GENTEM*

AD VENERABILES FRATRES AC DILECTOS FILIOS ARCHIEPISCOPOS,
EPISCOPOS ALIOSQUE LOCORUM ORDINARIOS CETERUMQUE
CLERUM AC POPULUM SINARUM, PACEM ET COMMUNIONEM
CUM APOSTOLICA SEDE HABENTES PATERNA IMPERTIUNTUR
HORTAMENTA IN PRAESENTIBUS RERUM ANGUSTIIS.

 

Venerabiles Fratres salutem et Apostolicam Benedictionem. - Ad Sinarum gentem, Nobis sane carissimam, ac peculiari modo ad vos, Venerabiles Fratres ac dilecti filii, qui catholicam religionem profitemini, Apostolicam Epistulam « Cupimus imprimis » (A. A. S. XXXXIV, p. 153 sq.) fere tribus abhinc annis idcirco misimus, ut non modo vobis significaremus vestros Nos participare angores, sed ut etiam vos paterno adhortaremur animo ad omnia christianae religionis officia strenua illa fidelitate obeunda, quae interdum heroum fortitudinem postulat; atque in praesens, supplices, Nostras una cum vestris precibus ad Deum Omnipotentem ac misericordiarum Patrem iterum admovemus, ut « quemadmodum post tempestates ac procellas iterum sol affulget, ita Ecclesiae vestrae post tot rerum angustias, perturbationes, dolores, pax, tranquillitas, libertas tandem aliquando » (ibidem, p. 157) illucescat.

Postremis autem hisce annis Catholicae Ecclesiae condiciones apud vos neutiquam in melius fuere mutatae ; quin immo insimulationes et calumniae increbruere in Apostolicam hanc Sedem illatae, in eosque qui erga eam retinent fidelitatem suam; Apostolicus Nuntius, qui Nostram apud vos gerebat personam depulsus est; auctaeque insidiae eo contenderunt ut ii, qui veritate minus instructi essent, deciperentur.

Attamen — quod iam vobis scribebamus — « id genus insidiis, etsi callidis, etsi obtectis, etsi veritatis specie fucatis, firmam opponitis voluntatem vestram » (ibidem, p. 155). Novimus quidem haec verba Nostra ad vos pervenire non potuisse; atque adeo eadem per has litteras libenter vobis iteramus; ac novimus etiam, summo cum animi solacio, hoc in proposito vestro vos stabiles permansisse, ac nullis umquam fuisse nisibus ab unitate Ecclesiae sevocatos; qua quidem de causa etiam atque etiam vobis gratulamur vobisque debitam tribuimus laudem.

Verumtamen, ut solliciti esse debemus de aeterna uniuscuiusque salute, haud possumus animi Nostri aegritudinem anxitudinemque dissimulare, cum noscamus inter vos, etsi fides catholica communiter firmo retineatur animo, non defuisse nihilominus qui vel bona fide ducti, vel timore victi, vel novis fallacibusque doctrinis capti, recens etiam insidiosis detrimentosisque principiis adhaeserunt, quae ab adversariis provehuntur cuiusvis religionis, ab eiusque imprimis, quae a Iesu Christo divinitus tradita fuit.

Quamobrem officii Nostri conscientia postulat, ut vos iterum per Encyclicam hanc Epistulam alloquamur, fore confisi ut eadem in notitiam vestram pervenire queat ; iisque omnibus, qui sibi constantes fortiter in veritate in virtuteque perseverant, solacio sit atque hortamento; ceteris vero lucem ac paterna monita Nostra afferat.

Ac principio, quandoquidem in praesens quoque, ut iam antiquitus eveniebat, ii qui christianos insectantur, eos fallaciter coarguunt, quasi patriam non adament suam, neque probi sint cives, heic iterum asseverare cupimus (cfr. ibidem, p. 155) — quod ceteroquin omnes, quotquot recto iudicio ducuntur, non agnoscere non possunt — Sinarum nempe catholicos nulli prorsus cedere in nobilissima patria sua incenso amore impensaque fidelitate prosequenda. Quae quidem Sinensium gens ea repetere libet, quae in memorata Epistula Apostolica dilaudando scripsimus — « inde a remotissimis temporibus et rebus gestis, et litterarum monumentis, et humanae culturae fulgore inter ceteros Asiae populos enituit, quaeque, cum Evangelii lumen saeculi sapientiam in immensum exsuperans, ipsi illuxit, maiora inde hausit animi ornamenta, christianas nempe virtutes, quae civiles perficiunt atque confirmant » (ibidem, p. 153).

Ac praeterea hoc quoque laudi vestrae tribuendum putamus, vos nempe in cotidiano diuturnoque rerum discrimine, in quo versamini, recta prorsus incedere via, cum publicis magistratibus vestris, ut christianos addecet, in rebus quae ad illos pertineant, diligenter obsequamini, et cum patria caritate permoti, omnibus civium officiis sedulo obtemperare curetis. At illud etiam noscere summo Nobis solacio est, vos videlicet, occasione data, aperte asseveravisse atque adhuc asseverare nullo modo vobis licere a catholicae religionis praeceptis discedere, nulloque modo vos posse Creatori ac Redemptori vestro fidem negare, ab eoque deficere, cuius causa cuiusque amore non pauci ex vobis cruciatus quoque et carceres tolerarunt.

Ut iam, datis litteris, vobis scripsimus, Apostolica haec Sedes, hac praesertim recentiore aetate, summa sollicitudine curavit ut quam plurimi et sacerdotes et Episcopi, e nobili gente vestra orti, rite instruerentur ac formarentur. Itaque proximus Decessor Noster fel. rec. Pius XI primos Episcopos sex, vestro ex populo delectos, in Petrianae Basilicae maiestate ipsemet consecravit; ac Nosmet ipsi, cum nihil antiquius habeamus, quam ut Ecclesiae vestrae incrementa cotidie magis constabiliantur fiantque maiora in dies, libentissime Ecclesiasticam Hierarchiam in Sinis rite constituimus; et civem vestrum, primum in historiae annalibus, Romanae purpurae dignitate decoravimus (cfr. ibidem, p. 155).

Atque utinam quam primum dies elucescat — hac de causa incensissima vota supplicesque preces ad Deum fundimus — quo die apud vos quoque sacrorum Antistites ac sacerdotes omnes, qui e gente sint vestra ac necessitatibus sint pares, catholicam Ecclesiam queant in immensis regionibus istis regere ac moderari, atque adeo iam necesse non sit ut Missionales, ex aliis Nationibus orti, in vestro apostolatus campo adiutricem vobis operam navent. Attamen veritas ipsa Nostrique officii conscientia a postulant ut haec vobis omnibusque diligenter animadvertenda proponamus: primum, hos Evangelii praecones, qui, dilecta Patria cuiusque sua derelicta, suis laboribus apud vos suisque sudoribus dominicum excolunt agrum, non terrenis moveri, sed nihil aliud quaerere, nihil magis optare, quam ut populum vestrum christianae doctrinae lumine collustrent, christianis moribus informent, supernaque caritate adiuvent; ac praeterea eo etiam die, quo adauctus tandem apud vos indigenarum clerus socia exterorum Missionalium opera non indigeat, non « regiminis autonomia », ut aiunt, in Natione vestra, sicut in ceteris, Catholicam regi posse Ecclesiam. Etenim tunc etiam, ut probe nostis, prorsus necesse erit ut christianorum communitas apud vos quoque, si societatem a Redemptore nostro divinitus conditam participare velit, Summo Pontifici. Iesu Christi in terris Vicario, omnino subiecta sit, cum eodemque arctissime coniungatur, ad religiosam fidem et ad mores quod attinet. Quibus quidem verbis — ut dignum notatu est — universam vitam operamque Ecclesiae amplectimur: atque adeo etiam constitutionem eius, eius regimen eiusque disciplinam ; quae omnia a Iesu Christi voluntate, Ecclesiae conditoris, procul dubio pendent. Qua profecto divina voluntate christifideles in duos ordines distribuuntur, clericorum laicorumque ; eademque voluntate duplex constituitur sacra potestas ordinis nempe et iurisdictionis. Ac praeterea — quod divinitus pariter statutum est — ad potestatem ordinis, qua Ecclesiastica Hierarchia ex Episcopis constat, presbyteris et administris, acceditur per acceptum sacri ordinis sacramentum; iurisdictionis autem potestas, quae Supremo Pontifici iure ipso divino directe confertur, Episcopis ex eodem provenit iure, at nonnisi per Petri Successorem, cui quidem non tantum christifideles, sed Episcopi etiam omnes et oboedientiae obsequio et unitatis vinculo constanter subici et adhaerere tenentur.

Ac denique divina item voluntate vetitum est ne populus, vel civilis potestas in Ecclesiasticae Hierarchiae iura constitutionemque invadant (cfr. Conc. Trid. Sess. XXIII, De Ordine cann. 2-7; Conc. Vat. Sess. IV; C. I. C. cann. 108 et 109).

Haec praeterea animadvertant omnes oportet, quod ceteroquin, Venerabiles Fratres ac dilecti filii, vobis perspectum omnino est, Nos vehementer optare quam primum fieri posse ut Catholicae Sinensium Ecclesiae necessitatibus pares esse queant opes, quas ipsi Sinarum christifideles suppeditaverint; attamen, ut optime nostis, quae apud ceteras Nationes hac de causa corrogantur stipes, e christiana illa caritate oriuntur, qua ii omnes, qui Iesu Christi sunt sacro cruore redempti, et invicem fraterno foedere coniungantur oportet, et divino compellantur amore ad Redemptoris nostri Regnum usquequaque pro viribus propagandum. Id igitur non politicis rationibus, vel utcumque profanis causis inservit, sed eo tantum contendit, ut praeceptum caritatis, quo Iesus Christus nobis omnibus impertiit, et quo eius discipuli reapse dignoscuntur (cfr. Io. 13, 35) ad effectum utiliter deducatur. Id volentes libentesque christiani nullo non tempore fecerunt, ut iam gentium Apostolus de christifidelibus Macedoniae et Achaiae testatur, qui quidem sponte largitiones suas ad « pauperes sanctorum, qui sunt in Ierusalem » (Rom. 15, 26) mittebant; ad idemque agendum suos in Christo filios, qui Corinthi vel in Galatia commorabantur, Apostolus adhortabatur (cfr. 1 Cor. 16, 1-2).

Ac denique nonnulli habentur apud vos, qui non modo, ut diximus, in regimine et in re oeconomica nulli prorsus subiectam esse volunt Ecclesiam vestram, sed etiam in christiana impertienda doctrina et in sacris habendis contionibus quandam « autonomiam », ut aiunt, eidem vindicare contendunt.

Minime quidem infitiamur contionandi docendique rationem aliam alibi esse debere, atque adeo ad peculiarem Sinarum populi naturam, indolem traditosque antiquitus mores, quotiescumque fieri potest, conformandam esse; quin immo si ita debito modo agatur, uberiores profecto fructus apud vos edi possunt. Attamen — quod vel tantum cogitare perabsurdum omnino est — Evangelium, divinitus a Iesu Christo traditum, quonam iure Possunt homines, alio in aliis Nationibus modo, pro arbitrio suo interpretari?

Sacrorum Antistitibus, qui Apostolorum successores sunt, itemque sacerdotibus, qui iisdem adiutricem pro suo cuiusque officio navant operam, munus demandatum est Evangelium illud annuntiandi ac docendi, quod Christus ipse eiusque Apostoli annuntiavere ac docuere primi, et quod haec Apostolica Sedes onmesque Episcopi, eidem adhaerentes, per saeculorum decursum illibatum inviolatumque servarunt ac tradiderunt. Sacri igitur Pastores huius Evangelii non inventores auctoresve sunt, sed solummodo custodes ex auctoritate, ac praecones divinitus constituti. Quamobrem Nosmet ipsi et Episcopi una Nobiscum hanc Iesu Christi sententiam iterare possumus ac debemus: « Mea doctrina non est mea sed eius, qui misit me » (Io. 7, 16). Atque omnibus cuiusvis temporis sacrorum Antistitibus hoc Apostoli Pauli hortamentum tribui potest: « O Timothee, depositum custodi, devitans profanas vocum novitates et oppositiones falsi nominis scientiae » (Tim. 6, 20); itemque haec eiusdem Apostoli sententia: « Bonum depositum custodi per Spiritum Sanctum, qui habitat in nobis » (2 Tim. 1, 14). Non igitur doctrinae ex humana mente haustae magistri sumus, sed eam pro officii conscientia amplecti ac persequi debemus, quam ipse Christus Dominus docuit et Apostolis suis eorumque successoribus docendam sollemni mandato commisit (cfr. Matth. 28, 19-20).

Quamobrem qui veracis Ecclesiae Christi sunt Episcopi vel sacerdotes, illud etiam atque etiam animadvertere ac meditari debent, quod Apostolus Paulus de sua Evangelii praedicatione asseverabat: « Notum... vobis facio, fratres, Evangelium, quod evangelizatum est a me, quia non est secundum hominem: neque enim ego ab homine accepi illud, neque didici, sed per revelationem Iesu Christi » (Gal. 1, 11-12).

Atque etiam, cum certissimum Nobis sit hanc doctrinam, quam, Sancti Spiritus ope innixi, tueri int.egram debemus, divinitus fuisse traditam, haec Apostoli gentium iteramus verba: « Sed licet nos, aut angelus de caelo evangelizet vobis praeterquam quod evangelizavimus vobis, anathema sit » (Gal. 1, 8).

Facile igitur cernitis, Venerabiles Fratres ac dilecti filii, neminem posse catholico censeri ac gloriari nomine, qui alia aliter profiteatur vel doceat atque ea, quae hucusque presse scribendo proposuimus, ut qui perniciosis illis principiis adhaeserunt, quae « tribus autonomiis » informantur, vel aliis eiusdem generis.

Ii, qui eiusmodi rem provehunt, summa quidem versutia ac calliditate eo contendunt ut, qui simplici vel pavido sunt animo, decipiantur, vel e recto abstrahantur itinere; quam ad rem fallaciter asseverant eos solummodo suam reapse amare patriam, qui Ecclesiae, quam ipsi mente effingunt, adhaereant, « autonomiis » nempe hisce fruenti. At revera, ut ad summam deveniamus, eo denique pro viribus spectant ut Ecclesia « ut aiunt, apud vos constituatur; quae quidem Ecclesia, si fieret,  iam catholica non esset, cum universitatem, seu « catholicitatem » illam negaret, qua fit ut vera societas, a Iesu Christi condita, supra omnes Nationes sit, easque singulas universas amplectatur.

Placet heic ea vobis iterare verba, quae, hac eadem de causa, in memorata Epistula Apostolica vobis scripsimus: Catholica Ecclesia « non unum populum, non unam gentem ad se advocat, sed omnes cuiusvis generis, cuiusvis stirpis homines superna illa Christi caritate diligit, qua singuli universi fraterna invicem necessitudine inter se coniungantur oportet.

Quamobrem nemo asseverare potest eam peculiari imperio ac dominatui, servire; parique modo fas non est ab ea petere ut diffracta unitate, qua Divinus ipse eius Conditor eam insignitam voluit, ac disiunctis in unaquaque Natione constitutis Ecclesiis, eaedem ab Apostolica hac Sede, ubi Petrus Iesu Christi Vicarius in Successoribus suis ad saeculorum usque obitum vivit, misere abstrahantur. Quilibet christianorum coetus id fecerit veluti palmes a sua vite abscissus arescet, (cfr. Io. 15, 6) neque salutares poterit edere fructus » (A. A. S. XXXXIV, p. 135).

Hos igitur christifideles, de quibus supra conquerendo scripsimus, etiam atque etiam I in visceribus Christi » (Phil. 1, 8) adhortamur, ut in salutis viam se quam primum resipiscendo recipiant. Reminiscantur iidem, si necessarium est, id quod est Caesaris, dare Caesari, potiore quoque ratione oportere, quae Dei sunt, Deo tribuere (cfr. Luc. 20, 25); cum vero homines ea praecipiant, quae divinae voluntati contraria sint, tum necesse omnino esse hanc Petri Apostolorumque sententiam ad rem deducere: « Oboedire oportet Deo magis quam hominibus » (Act. 5, 29). Ac reminiscantur itidem duobus dominis servire impossibile esse, si iidem res praecipiant sibi invicem adversantes; (cfr. Matth. 6, 24) atque interdum etiam impossibile esse Iesu Christo itemque hominibus placere (cfr. Gal. 1, 10). Quodsi aliquando evenit lit, qui vult se Divino Redemptori fidelem usque ad mortem permanere, oporteat eum gravem quoque iacturam facere, id toleret aequo fortique animo.

Iis vero, qui, etsi asperas ferendo angustias, fidelitate erga Deum, erga Catholicam Ecclesiam enituerunt, quique idcirco « digni habiti sunt pro nomine Iesu contumeliam pati » (Act. 5, 41), iterum atque iterum gratulamur, eosdemque paterno adhortamur animo ut rectum, quod inierunt, iter, fortes intrepidique pergant, Iesu Christi sententiam prae mentis oculis habentes,: « ...Nolite timere eos qui occidunt corpus, animam autem non possunt occidere; sed potius timete eum, qui potest et animam et corpus perdere in gehennam... Vestri autem capilli capitis omnes numerati sunt. Nolite ergo timere... Omnis ergo qui confitebitur me coram hominibus, confitebor et ego eum coram Patre meo, qui in caelis est: qui autem negaverit me coram hominibus, negabo et ego eum coram Patre meo, qui in caelis, est » (Matth. 10, 28; 30-33).

Haud leve sane certamen vobis est, Venerabiles Fratres ac dilecti filii, divina lege impositum. Sed Christus Dominus qui beatos dixit eos qui persecutionem patiuntur propter iustitiam, eosdem gaudere et exsultare iussit, quoniam merces eorum copiosa erit in caelo (cfr. Matth. 5, 10-12). Ipse vobis quoque potentissimo auxilio suo benignus e coelo aderit, ut bonum certamen certetis et fidem servetis (cfr. 2 Tim. 4, 7); itemque praesentissima vobis omnibus tutela aderit Deipara Virgo Maria Mater omnium amantissima. Ipsa, Sinarum Regina, peculiari modo Mariali hoc Anno vos tueatur et adiuvet, ut in proposito vestro constanti animo perseveretis; adsint e Caelo Sancti Martyres Sinarum, qui ob veracem terrenae patriae amorem ac potissimum ob fidelitatem erga Divinum Redemptorem eiusque Ecclesiam, mortem serena fronte oppetiere.

Interea autem caelestium gratiarum auspex et conciliatrix esto Apostolica Benedictio, quam peculiarissimae benevolentiae Nostrae testem, tum vobis, Venerabiles Fratres ac dilecti filii, tum carissimae Sinensium genti universae peramanter in Domino impertimus.

Datum Romae, apud S. Petrum, die VII mensis Octobris, in festo Sacratissimi Rosarii Beatae Mariae Virginis, an. MDCCCCLIV Pontificatus Nostri sexto decimo.

 

PIUS PP. XII


*Discorsi e Radiomessaggi di Sua Santità Pio XII, XVI,
Sedicesimo anno di Pontificato, 2 marzo 1954 - 1° marzo 1955, pp. 401 - 408
Tipografia Poliglotta Vaticana

 

top