The Holy See
back up
Search
riga

PIUS PP. XII

LITTERAE ENCYCLICAE

AD CAELI REGINAM*

AD VENERABILES FRATRES PATRIARCHAS,
ARCHIEPISCOPOS, EPISCOPOS ALIOSQUE LOCORUM ORDINARIOS
PACEM ET COMMUNIONEM CUM APOSTOLICA SEDE HABENTES:
DE REGALI BEATAE MARIAE VIRGINIS DIGNITATE
EIUSQUE FESTO INSTITUENDO.
 

VENERABILES FRATRES
SALUTEM ET APOSTOLICAM BENEDICTIONEM

Ad Caeli Reginam, inde a primis Catholicae Ecclesiae saeculis, supplices preces ac laudis pietatisque cantus christianus populus adhibuit, sive cum laetitiae suavitatibus afficeretur, sive praesertinl cum in gravibus periclitaretur rerum angustiis; ac numquam spes decidit in Divini Regis Iesu Christi Matre reposita, numquam fides illa elanguit, qua docemur Deiparam Virginem Mariam in universo terrarum orbe materno animo regnare, quemadmodum regalis gloriae corona in caelesti redimitur beatitate.

Nos autem post calamitates immanes; quae ob oculos etiam Nostros, florentes urbes, oppida, pagos innumeris obruerunt ruinis, cum dolentes videamus tot tantaque animorum mala turbida quadam eluvione formidolose exundare, cumque cernamus interdum labare iustitiam, atque passim corruptelarum triumphare illecebras, in hoc minaci ac trepido rerum discrimine, summa aegritudine angimur; atque adeo fidentes ad Mariam Reginam Nostram confugimus, non modo Nostros pietatis sensus eidem patefacientes, sed eorum etiam omnium. qui christiano gloriantur nomine.

Meminisse autem placet ac iuvat, Nosmet ipsos, calendis Novembribus Anni Sacri MDCCCCL, coram ingenti multitudine cum Patrum Cardinalium, tum sacrorum Antistitum, sacerdotum et christifidelium, qui undique gentium advenerant, dogma decrevisse Assumptionis Beatissimae Mariae. Virginis in Caelum (1), ubi animo corporeque praesens, inter Angelorum Sanctorumque Caelitum choros regnat una cum Unigena Filio suo. Ac praeterea, cum saeculum expleretur ex quo imm. mem. Decessor Noster Pius IX summam Dei Genetricem sanxit ac definivit sine ulla originalis peccati labe fuisse conceptam, Marialem qui volvitur, Annum indiximus (2); ac nunc magno cum paterni animi Nostri solatio cernimus, non modo hac in alma Urbe — praesertim vero in Liberiana Basilica, ubi multitudines innumerae suam fidem suamque erga caelestem Matrem incensissimam caritatem significanter testantur — sed in omnibus etiam terrarum orbis partibus, pietatem in Deiparam Virginem etiam atque etiam revirescere, praecipuaque Mariae tempia frequentissima excepisse atque adhuc excipere peregrinantium christifidelium agmina supplicantium.

Omnesque norunt Nos, quotiescumque opportunitas data est, cum nempe Nostros in Christo filios coram admissos allocuti sumus, vel cum, radiophonicae artis ope, ad longinquos etiam populos verba fecimus, eos omnes, quos potuimus, adhortatos esse ad benignissimam ac potentissimam Matrem nostram impensa ac tenera — ut filios addecet — caritate adamandam. Quam ad rem peculiari modo in memoriam revocare libet radiophonicum nuntium, quem ad Lusitanorum populum transmisimus, cum prodigialis Mariae Virginis imago, quae Fatimae colitur, aureo diademate redimita fuit (3), et quem Nosmet ipsi « Regalitatis » Mariae nuntium vocavimus.

Iamvero, ut multiplicibus hisce erga magnam Dei Matrem pietatis Nostrae significationibus, quas christianus populus tam studiose prosecutus est, quasi cumulum afferamus, itemque ut Marialem Annum, qui iam ad exitum vergit, feliciter utiliterque concludamus, utque instantibus petitionibus, quae hac de causa undique gentium ad Nos pervenerunt, libenter concedamus, festum liturgicum Beatae Mariae Virginis Reginae instituere decrevimus.

Qua de re non novam veritatem credendam christiano populo proponere volumus, cum reapse titulus atque argumenta, quibus regalis Mariae dignitas innititur, iam sint quovis tempore luculenter expressa, iamque in Ecclesiae documentis habeantur antiquitus tradita, et in sacrae liturgiae libris.

Quae quidem placet per Encyclicas has Litteras recolere, ut caelestis Matris nostrae renovemus laudes, utque studiosiorem erga eam pietatem, non sine spirituali emolumento, in omnium animis refoveamus.

I

Christianorum populus, cum, elapsis etiam temporibus non sine ratione crederet illam, de qua Filius Altissimi natus est, qui « regnabit in domo Iacob in aeternum » (5), « Princeps pacis » (6), « Rex regum et Dominus dominantium » (7), prae aliis omnibus, a Deo creatis, singularia accepisse gratiae privilegia, cumque consideraret arctam necessitudinem interesse inter matrem et prclem, regiam excellentiam Dei Genetrici super omnia facile agnovit.

Quamobrem mirum non est iam antiquos Ecclesiae scriptores, verbis innixos S. Gabrielis Archangeli, qui Mariae Filium praedixit regnaturum esse in aeternum (8), verbisque Elisabeth, quae eam reverenter salutando celebravit « Matrem Domini mei » (9), Mariam appellasse « Matrem Regis », «Matrem Domini », haud obscure significantes eam ex regia Filii sui dignitate praecipuam quandam habuisse celsitudinem acque praestantiam.

Itaque S. Ephraem, poetico fervens afatu, sic eam loquentem inducit: « Caelum sustineat me suis amplexibus, quia prue illo honorata sum. Etenim caelum non fuit tibi mater; sed illud effecisti thronum tuum. Quam honorabilior et venerabilior Mater Regis throno eius » (10). Et alibi sic eam adprecatur: « ... puella Augusta et hera, Regina, Domina sub alis tuis protege, custodi me ut ne contra me Satan exultet, qui perniciem creat, neque adversus me scelestus inimicus extollatur » (11).

A S. Gregorio Nazianzeno Maria appellatur: « Mater Regis totius universi », « Mater Virgo, [quae] totius mundi peperite Regem » (12). Prudentius vero asseverat mirari genetricem « se Deum genuisse hominem, Regem quoque summum » (13).

Regia aut,em haec Beatae Virginis Mariae dignitas Ilare aperteque ab iis significatur et asseritur, qui eam « Dominam », « Dominatricem », « Reginam » appellant.

Iam in quadam homilia, Origeni attributa, Maria ab Elisabeth non solum vocatur « Mater Domini mei », sed etiam Tu Domina mea » (14).

Quod item ex hoc S. Hieronymi loco eruitur, cum ipse inter varias Mariae nominis interpretationes hanc postremam afferat sententiam: Sciendum quod Maria, sermone syro Domina  nuncupatur » (15). Id pariter certiore modo, post ipsum, S. Chrysologus hisce verbis enuntiat: « Maria hebraeo sermone, latine Domina nuncupatur: vocat ergo Angelus Dominam, ut Dominatoris Genetricem trepidatio deserat servitutis, quam nasci et vocari Dominam ipsa sui germinis fecit et impetravit auctoritas » (16).

Praeterea Epiphanius, Episcopus Constantinopolitanus, Summo Pontifici Hormisdae scribens, supplicandum esse dicit, ut Ecclesiae unitas servetur « gratia sanctae et unius essentiae Trinitatis et intercessionibus Dominae nostrae Sanctae et gloriosae Virginis et Dei Genetricis Mariae » (17).

Quidam vero eiusdem aetatis auctor Bea:tam Virginem, sedentem ad dexteram Dei, ut pro nobis deprecetur, sollemniter hisce verbis salutat: « mortalium Dominam, sanctissimam Deiparam » (18).

Reginae autem dignitatem pluries Mariae Virgini attribuit S. Andreas Cretensis; haec enim, exempli gratia, scribit : « Matrem suam semper Virginem, e cuius utero, ipse Deus exsistens, humanam induit formam, hodierna die ceu Reginam humani generis, a terrenis sedibus transfert » (19). Et alio loco: « Regina totius humani generis, nuncupationem cum usu sinceram retinens, quae, uno excepto Deo, rebus omnibus excelsior » (20).

Itemque S. Germanus humilem Virginem hisce verbis alloquitur: « Sede, Domina, decet enim, Regina cum sis et prae omnibus regibus gloriosa, sublimi loco sedere » (21); eamque vocat: « terrigenarum omnium Dominam » (22).

A Sancto autem Ioanne Damasceno nuncupatur: « Regina, hera, Domina » (23), atque etiam: « omnis creaturae Domina » (24); et ab antiquo quodam Ecclesiae Occidentalis scriptore vocatur: « felix Regina », « iuxta Genitum Regem Regina perennis », cuius « caput niveum ornatur diademate fulvo » (25).

Ac denique S. Ildefonsus Toletanus omnes fere honoris titulos hac salutatione complectitur: « O Domina mea, dominatrix mea; dominans mihi, Mater Domini mei. ... Domina inter ancillas, Regina inter sorores » (26).

Ex his aliisque paene innumeris testimoniis, antiquitus traditis, Ecclesiae theologi eiusmodi doctrinam haurientes, Beatissimam Virginem appellarunt rerum omnium creatarum Reginam, mundi Reginam, universorumque Dominam.

Summi autem Ecclesiae Pastores officii sui esse duxerunt christiani populi pietatem erga caelestem Matrem ac Reginam suis laudibus hortationibusque probare ac provehere. Itaque, ut recentiorum Pontificum documenta silentio praetereamus, haec in memoriam revocare iuvat: septimo nempe iam saeculo Decessorem Nostrum S. Martinum I Mariam appellavisse « Dominam nostram gloriosam, semper Virginem » (27); S. Agathoriem vero in epistula synodali, ad Patres Concilii Oecumenici sexti missa, eam dixisse « Dominam nostram, vere et proprie Dei Genetricem » (28); ac saeculo octavo Gregorium II, in epistula ad S. Germanum Patriarcham data, et in septimo Concilio Oecumenico, Patribus omnibus conclamantibus lecta, Deiparam vocasse: « omnium Dominam ac veram Dei matrem », itemque « omnium Christianorum Dominam » (29).

Haec praeterea memorare libet: cum Decessor Noster imm. rec. Xystus IV favorabili animo doctrinam illam attigit de immaculato Beatae Virginis conceptu, Apostolicas Litteras « Cum praeexcelsa » (30) ab hisce verbis exorsum esse, quibus Maria « Regina » nuncupatur, « quae pervigil ad Regem, quem genuit, interceda », Quod pari modo Benedictus XIV asseveravit in Apostolicis suis Litteris « Gloriosae Domi.nae » in quibus Maria « Regina caeli et terrae » vocatur, eique, Supremum Regem quodammodo suum tradidisse asseritur imperium (31).

Quapropter S. Alfonsus De Ligorio omnia superiorum saeculorum testimonia amplexus, haec piissime scribit: « Quoniam Maria Virgo ad tam excelsam dignitatem evecta fuit, ut regum Regis Mater esset, idcirco iure meritoque Ecclesia eam Reginae titulo decoravit » (32).

II

Sacra vero liturgia, quae doctrinae a maioribus traditae et a christiano populo creditae est veluti fidele speculum, per omnis aetatis decursum, sive in Oriente, sive, in Occidente, caelestis Reginae laudes cecinit perenniterque canit.

Insonant quidem ex Oriente fervid ae voces: « O Dei Genetrix, hodie in caelum translata es Cherubim curribus, Tibique Seraphim ministrant, atque caelestis militiae agmina coram Te procumbunt » (33).

Atque etiam: « O iuste, beatissime (Ioseph), cum ex regali progenie ortus sis, ex omnibus delectus es sponsus Reginae purae, quae Iesum Regem ineffabiliter pariet ». Itemque (34): « Hymnum fundam Matri Reginae, ad quam cum gaudio celebraturus accedam, ut eius mirabilia laetus canam... O Domina, lingua nostra te digne laudare nequit; quia Tu, quae Christum Regem genuisti, supra Seraphim exaltata es... Salve, o Regina mundi, salve o Maria, omnium nostrum Domina » (35).

In « Missali » autem Aethiopico legimus : « O Maria, centrum totius mundi, ... Tu rnaior es quam Cherubim multis ocu.lis praediti, et Seraphim sex alis ornati. ... Caelum et terra omnino piena est sanctitatis gloriae tuae » (36).

Concinit autem Ecclesia latina vetustam illam ac dulcis simam precationem, quae « Salve Regina » nuncupatur, et iucuridas antiphonas « Ave, Regina coelorum », « Regina coeli laetare », et eas pariter, quae in Beatae Mariae Virginis festis recitari solent: « Astitit Regina a dextris tuis in vesti tu deaurato, circumdata varietate » (37); « Teque Reginam celebrat potentem terra polusque » (38); « Hodie Maria Virgo caelos asc.endit: gaudete quia cum Christo regnat in aeternum » (39).

Quibus quidem praeter alia addendae sunt Litaniae Lauretanae, quae populo christiano Mariam Reginam identidem invocandam cotidie suadent. Atque etiam Mariae imperium, quod caelum terra.mque complectitur, iam a multis elapsis saeculis christiani meditari solent, quintum memoria recolentes gloriosum mysterium Marialis Rosarii, quod potest caelestis Reginae mystica appellari corona.

Ars denique, quae christianis principiis innititur, eorumque permovetur affiatu, utpote quae ingenuam sponteque editam christifidelium pietatem fideliter interpretetur, inde ab Epheśnu Concilio, ut Reginam et Imperatricem Mariam effingit, regio in solio sedentem, regalibus ornatam insignibus, diademate redimitam, atque Angelorum Sanctorumque Caelitum circumfusam cohorte, quippe quae non modo in naturae res ac vires dominetur, sed in pravos quoque Satanae impulsus. Iconographia, ad regiam etiam Beatae Virginis Mariae dignitatem quod attinet, operibus, summo pulcherrimoque artificio factis, quovis tempore ditata est; atque eo usque processit ut divinum Redemptorem nostrum, fulgenti corona Matrem suam redimientem, coloribus redderet.

Eiusmodi populari pietati obsecundant.es, Romani Pontifices saepenumero Deiparae Virginis imagines, publica iam veneratione insignes, vel propriis ipsi manibus, vel per sacros ab se delegatos Antistites, diademate decorarunt.

III

Ut iam supra attigimus, Venerabiles Fratres, cum ex documentis antiquitus a maioribus traditis, tum ex sacra Liturgia, praecipuum, quo regalis Mariae dignitas innititur, principium procul dubio est divina eius maternitas. Quandoquidem enim in Sacris Litteris de Filio, quem Virgo concipiet, haec sententia legitur: « Filius Altissimi vocabitur, et dabit illi Dominus Deus sedem David patris eius et regnabit in domo Iacob in aeternum et regni eius non erit finis » (40), ac praeterea Maria « Mater Domini » (41), nuncupatur, inde facile eruitur ipsam quoque esse Reginam, quippe quae Filium genuerit, qui eodem momento quo conceptus est, propter hypostaticam humanae naturae cum Verbo unionem, Rex, etiam ut homo, erat et rerum omnium Dominus. Itaque iure meritoque S. Ioannes Damascenus haec scribere potuit: « Vere omnis creaturae Domina facta est cum Creatoris Mater exstitit » (42); parique modo affirmnari potest primum, qui regium Mariae munus caelesti ore nuntiavit, ipsum fuisse Gabrielem Archa.ngelum.

Attamen Beatissima Virgo Maria non tantum ob divinam suam maternitatem Regina est dicenda, sed etiam quia ex Dei voluntate in aeternae salutis nostrae opere eximias habuit partes. « Quid possit iucundius nobis suaviusque ad cogitandum accidere — ut Decessor Noster fel. rec. Pius XI scribebat — quam Christum nobis iure non tantum nativo, sed etiam acquisito, scilicet Redemptionis imperare? Servatori enim nostro quanti steterimus obliviosi utinam homines recolant omnes: " non corruptibilibus auro vel argento redempti estis,... sed pretioso sanguine quasi Agni immaculati Christi et incontaminati " (43). Iam nostri non sumus, cum Christus " pretio magno " (44) nos emerit » (45).

Iamvero in hoc perficiendo redemptionis opere Beatissima Virgo Maria profecto fuit cum Christo intime consociata; merito igitur in Sacra Liturgia canitur: « Stabat Sancta Maria Caeli Regina et mundi Domina iuxta crucem Domini Nostri Iesu Christi dolorosa » (46). Quapropter, ut iam media aetate piissimus S. Anselmi discipulus scribebat, « sicut ... Deus sua potentia parando cuncta, pater est et Dominus omnium, ita Beata Maria suis meritis cuncta reparando, Mater est et Domina rerum; Deus enim est Dominus omnium, singula in sua natura propria iussione constituendo, et Maria est Domina rerum, singula congenitae dignitati per illam, quam meruit gratiam, restituendo » (47). Etenim, « sicut Christus, eo quod nos redemit, speciali titulo Dominus est ac Rex noster, ita et Beata Virgo, propter singularem modum, quo ad nostram redemptionem concurrit, et substantiam suam ministrando, et illum pro nobis voluntarie offerendo, nostramque salutem singulariter desiderando, petendo, procurando » (48).

Quibus ex rationibus huiusmodi argumentum eruitur: si Maria, in spirituali procuranda salute, cum Iesu Christo, ipsius salutis principio, ex Dei placito sociata fuit, et quidem simili quodam modo, quo Heva fuit cum Adam, mortis principio, consoci ata, ita ut asseverari possit nostrae salutis opus, secundum quandam « recapitulationem » (49) peractum fuisse, in qua genus humanum, sicut per virginem morti adstrictum fuit, ita per virginem salvatur; si praeterea asseverari itidem potest hanc gloriosissimam Dominam ideo fuisse Christi matrem delectam « ut redimendi generis humani consors efficeretur » (50), et si reapse  « ipsa fuit quae vel propriae vel hereditariae labis expers, arctissime semper cum Filio suo coniuncta, eundem in Golgotha, una cum maternorum iurium maternique amoris sui holocausto, uova veluti Heva, pro omnibus Adae filiis, miserando eius lapsu foedatis, aeterno Patri obtulit » (51); inde procul dubio concludere licet, quemadmodum Christus, novus Adam, non tantum quia Dei Filius est, Rex dici debet, sed etiam quia Redemptor est noster, ita quodam analogiae modo, Beatissimam Virginem esse Reginam non tantummodo quia mater Dei est, verum etiam quod uova veluti Heva cune novo Adam consociata fuit.

Iamvero piena, propria et absoluta significatione, unus Iesus Christus, Deus et homo, Rex est; attamen Maria quoque, quamvis temperato modo et analogiae ratione, utpote Christi Dei mater, socia in divini Redemptoris opera, et in eius cum hostibus pugna in eiusque super omnes adepta victoria, regalem participat dignitatem. Ex hac enim cum Christo Rege coniunctione splendorem celsitudinemque attingit, qua creatarum rerum omnium excelientiam exsuperat; ex hac cum Christo coniunctione regalis facultas oritur, qua ipsa potest Divini Redemptoris Regni dispensare thesauros ; ex hac denique cum Christo coniunctione materni eius patrocinii apud Filium et Patrem elicitur exhausta numquam efficacia.

Nullum igitur dubium est Mariam Sanctissimam dignitate sua super omnes res creatas excellere itemque super omnes post Filium suum obtinere primatum. « Tu denique — ita S. Sophronius — omnum creaturam longe transgressa es ... quid sublimius esse queat hoc gaudio, o Virgo Mater ? Seu quid excellentius esse possit hac gratia, quam tu sola divinitus sortita es ?»52. Cui praeconio hanc laudem S. Germanus adiungit : « Superat creata omnia tuus honor et dignitas; prae angelis maior excellentia tua » (53). Ac S. Ioannes Damascenus eo usque procedit, ut in hanc exeat sententiam : « Infinitum Dei servorum ac Matris discrimen est » (54).

Ad hunc excellentissimum intellegendum dignitatis gradum, quem Deiparens super creata omnia adepta est, considerare iuvat Sanctam Dei Genetricem iam in primo temporis momento, quo concepta fuit, tali gratiarum abundantia repletam fuisse, ut Sanctorum omnium gratiam superaret. Quapropter — ut Decessor Noster fel. rec. Pius IX in Litteris Apostolicis scripsit — ineffabilis Deus « illam longe ante omnes angelicos spiritus cunctosque Sanctos, caelestium omnium charismatum copia de thesauro divinitatis deprompta ita mirifice cumulavit, ut ipsa ab omni prorsus peccati labe semper libera, ac tota pulchra et perfecta, eam innocentiae et sanctitatis plenitudinem prae se ferret, qua maior sub Deo nullatenus intelligitur et quam praeter Deum nemo assequi cogitando potest » (55).

Praeterea Beata Virgo non solummodo supremum, post Christum, excellentiae ac perfectionis gradum obtinuit, verum etiam aliquam illius efficacitatis participationem, qua eius Filius ac Redemptor noster in mentes et in voluntates hominum regnare iure meritoque dicitur. Si enim Verbum per Humanitatem assumptam miracula patrat et gratiam infundit, si Sacramentis, si Sanctis suis tamquam instrumentis utitur ad animorum salutem, cur Matris suae Sanctissimae munere et opere non utatur ad Redemptionis fructus nobis impertiendos ? « Maternum sane — ita idem Decessor Noster imm. mem. Pius IX — in nos gerens animum nostraeque salutis negotia tractans, de universo humano genere est sollicita, caeli terraeque Regina a Domino constituta, ac super omnes Angelorum choros Sanctorumque Caelitum ordines exaltata, adstans a dexteris unigeniti Filii sui Domini Nostri Iesu Christi, maternis suis precibus validissime impetrat, et quod quaerit invenit, ac frustrari non potest » (56). Quam ad rem alius Decessor Noster fel. rec. Leo XIII edixit Beatissimae Virgini Mariae in gratiarum largitione concessam esse « paene immensam » potestatem (57); ac S. Pius X adiungit Mariam hoc munus obire «veluti materno iure » (58).

Glorientur itaque omnes christifideles se Deiparae Virginis imperio subici, quae et regali gaudet potestate et materno flagrat amore.

In his tamen aliisve quaestionibus ad Beatam Virginem spectantibus, curent theologi ac divini verbi praecones ut quasdam e recto itinere aberrationes devitent, ne in duplicis generis errores inducantur; caveant nempe et sententias fundamento carentes ac veritatem quadam verborum superlatione excedentes; et nimiam mentis angustiam in singulari illa, omnino excelsa, immo f ere divina Deiparae dignitate consideranda, quam quidem Doctor Angelicus eidem agnoscendam esse docet « ex tono infinito quod est Deus » (59).

Ceteroquin hoc etiam in. christianae doctrinae capite, sicut in aliis, « proxima et universalis veritatis norma » vivum Ecclesiae Magisterium omnibus prostat, quod Christus constituit « ad ea quoque illustranda et enucleanda quae in fidei deposito nonnisi obscure ac veluti implicite continentur » (60). 

IV

E christianae igitur vetustatis monumentis, e liturgicis precibus, ex indico christiano populo religionis sensu, ex operibus arte confectis, undique collegimus voces quae asserunt Deiparam Virginem regali dignitate praestare; rationes etiam quas S. Theologia ex divinae fidei thesauro deducendo astruit eandem veritatem prorsus confirmare arguimus. Tot ex allatis testimoniis quasi latissime resonans concentus efficitur qui extollit. regii honoris praecelsum fastigium Dei hominumque Matris, cui cuncta creata subsunt, quae est « exaltata super choros angelorum ad caelestia regna » (61). 

Cum vero, maturo ponderatoque consilio, persuasum Nobis habeamus magna oritura esse Ecclesiae emolumenta, si quasi in suo candelabro rutilantior lucerna posita, illa solide probata veritas manifestior omnibus refulgeat, Apostolica Nostra Potestate decernimus et instituimus festum Mariae Reginae, quod toto terrarum orbe quotannis die XXXI mensis Mali est celebrandum. Itemque id iubemus ut eodem die humani generis consecratio Immaculato Cordi Beatae Virginis Mariae iteretur. In hoc enim magna spes nititur, fore ut felix oriatur aevurn, religionis triumpho et christiana pace serenum.

Quapropter videant omnes ut, ad solium miserationis et gratiae Reginae et Matris nostrae petituri opem in adversis rebus. lucem in tenebris, solacium in moerore ac fletu, accedant maiore quam antea nunc fiducia freti; et quod praecipuum est, contendant ut ex peccati servitute sese eripiant, atque tantae Matris regali sceptro, fragranti filiorum immixtum pietati, indeclinabile exhibeant obsequium. Populorum multitudine eius frequententur templa, celebrentur festa; precatoria eius corona omnium in manibus versetur; atque in sacris aedibus, ́n domibus, in valetudinariis, in vinculis publicis, ad eius concinendas laudes vel paucorum christifidelium coetus, vel conferta agmina consociet. Summo in honore sit Mariae nomen, quod nectare dulcius et gemma quavis pretiosius est; ne quispiam in ipsum, tanta maiestate decorum et materna gratia venerabile, exsecranda, verba coniciat, quod quidem foedi animi indicium est; neve aliquid debita reverentia carens proferre audeat.

Caelestis Reginae nostraeque Matris amantissimae excelsas virtutes contendant omnes, pro sua cuiusque condicione, suos in animos suosque in mores vigili actuosoque studio referre. Inde enim consequetur ut qui christiano nomine censentur, tantarn colentes imitantesque Reginam ac Parentem, tandem haud fallacis nominis fratres se sentiant, ac pertaesi invidias et nimium habendi cupiditates, socialem amorem provehant, tenuium iura vereantur, pacem diligant. Neve igitur quisquam se putet Mariae filium, facile in eius praesentissimam tutelam accipiendum, visi ad eius exemplar iustum, mitem et castum se praestiterit, et verae notae fraternitatis studium non laedendo et nocendo, immo iuvando et solando, contulerit.

Sunt in nonnullis orbis terrarum regionibus qui ob christianum nomen per iniuriam vexantur atque divinis humanisque libertatis iuribus destituuntur; quae ad arcenda mala nihil adhuc valent iustissimae expostulationes atque iteratae querelae. Ad insontes afllictosque filios convertat misericordes oculos suos, quorum lumen tempestates nimbosque serenando depellit, potens rerum aevorumque Domina, quae novit virginei pon dere pedis pacare proterva; atque illis haud sero concedat ut libertate tandem debita fruentes, publica religionis officia obire queant,; atque dum Evangelii causae inserviunt, concordi opera et egregiis virtutibus, quae inter dura in exemplum fulgent, terrestrium quoque civitatum robori et incrementis prosint.

Opinamur etiam id, quod per Encyclicas has Litteras instituimus festum, quo luculentius omnes agnoscant ac studiosius venerentur Deiparae clemens maternumque imperium, multum ad id conferre posse ut gentium pax, quam res anxietatis plenae cotidie fere conturbant, servetur, solidetur, perennet. Nonne ea arcus est ad Deum positus in nubibus, paciferi foederis signum ?(62) « Vide arcum, et benedic eum qui fecit illum, valde speciosus est in splendore suo: gyravit caelum in circuitu gloriae suae, manus Excelsi aperuerunt illum » (63). Quisquis igitur est qui caelestium hominumque Dominam colit, — nemo autem se solutum arbitretur ab hoc impendendo grati amantisque animi tributo — praesentissimam invocet Reginam, sequestram pacis; in honore habeat, ac tueatur pacem, quae minime est impunita nequitia, minime infrenata libertas, sed sub divinae voluntatis nutu et imperio bene ordinata concordia; ad quam tegendam et augendam materna Mariae Virginis hortamina et iussa impellunt.

Plurimum cum optemus, ut Regina Materque Christiani populi haec vota nostra suscipiat et sua hilaret pace concussas odiis terras, et nobis omnibus Iesum post hoc exsilium ostendat, qui erit pax et gaudium nostrum perpetuum; vobis, Venerabiles Fratres, et gregibus vestris, omnipotentis Dei auxilii auspicem, nostraeque caritatis testem, apostoĺcam Benedictionem peramanter impertimus.

Datum Romae, apud S. Petrum, in Festo Maternitatis Beatae Mariae Virginis, die XI mensis Octobris anno MDCCCCLIV, Pontificatus Nostri setto decimo.

 

PIUS PP. XII

 


*Discorsi e Radiomessaggi di Sua Santità Pio XII, XVI,
  Sedicesimo anno di Pontificato, 2 marzo 1954 - 1° marzo 1955, pp. 411 - 424
  Tipografia Poliglotta Vaticana

 

(1) Cfr. Constitutio Apostolica Munificentissimus Deus: A. A. S. XXXXII, 1950, p. 753 sq.

(2) Cfr. Litt. Enc. Fulgens corona: A. A. S. XXXXV, 1953, p. 577 sq. 

(3) Cfr. A. A. S. XXXVIII, 1946, p. 264 sq.

(4) Cfr. L'Osservatore Romano, d. 19 Maii, a. 1946.

(5) Luc. I, 32.

(6) ISAI. IX, 6.

(7) Apoc. XIX, 16.

(8) Cfr. Luc. I, 32, 33.

(9) Luc. I, 43.

(10) S. EPHRAEM, Hymni de B. Maria, ed. Th. J. Lamy. t. II, Mechliniae, 1886, hymn. XIX, p. 624.

(11) Idem, Oratio ad Ssmam Dei Matrem; Opera omnia, Ed. Assemani, t. III (graece), Romae, 1747, pag. 546.

(12) S. GREGORIUS NAZ., Poemata dogmatica, XVIII, v. 58: P. G. XXXVII, 485.

(13) PRUDENTIUS, Dittochaeum, XXVII: P. L. LX, 102 A.

(14) Hom. in S. Lucam, hom. VII; ed. Rauer, Origenes Werke, T. IX, p. 48 (ex catena Macarii Chrysocephali). Cfr. P. G. XIII, 1902 D.

(15) S. HIERONYMOUS, Liber de nominibus hebraeis: P. L. XXIII, 886.

(16) S. PETRUS CHRYSOLOGUS, Sermo 142, De Annuntiatione B. M. V.: P. L. LII, 579 C; cfr. etiam 582 B; 584 A: « Regina totius exstitit castitatis ».

(17) Relatio Epiphanii Ep. Constantin.: P. L. LXIII, 498 D.

(18) Encomium in Dormitionem Ssmae Deiparae (inter opera S. Modesti): P. G. LXXXVI, 3306 B.

(19) S. ANDREAS CRETENSIS, Homilia II in Dormitionem Ssmae Deiparae: P. G. XCVII, 1079 B.

(20) Id., Homilia III in Dormitionem Ssmae Deiparae: P. G. XCVII, 1099 A.

(21) S. GERMANUS, In Praesentationem Ssmae Deiparae, I: P. G. XCVIII, 303 A.

(22) Id., In Praesentationem Ssmae Deiparae, II: P. G. XCVIII, 315 C.

(23) S. IOANNES DAMASCENUS, Homilia I in Dormitionem B. M. V.: P. G. XCVI, 719 A.

(24) Id., De fide orthodoxa, I, IV, e. 14: P. G. XLIV, 1158 B.

(25) De laudibus Mariae (inter opera Venantii Fortunati): P. L. LXXXVIII, 282 B et 283 A.

(26) ILDEFONSUS TOLETANUS, De virginitate perpetua B. M. V.: P. L. XCVI, 58 AD.

(27) S. MARTINUS I, Epist. XIV: P. L. LXXXVII, 199-200 A.

(28) S. AGATHO: P. L. LXXXVII, 1221 A.

(29) HARDOUIN, Acta Conciliorum, IV, 234; 238: P. L. LXXXIX, 508 B.

(30) XYSTUS IV Bulla Cum praeexcelsa, d. d. 28 Febr. a. 1476.

(31) BENEDICTUS XIV, Bulla Gloriosae Dominae, d. d. 27 Sept. a. 1748.

(32) S. ALFONSO, Le glorie di Maria, p. I, e. I, § 1.

(33) Ex liturgia Armenorum: in festo Assumptionis, hymnus ad Matutinum.

(34) Ex Menaeo (byzantino): Dominica post Natalem, in Canone, ad Matutinum.

(35) Officium hymni 'Αxάτιστος (in ritu byzantino).

(36) Missale Aethiopicum, Anaphora Dominae nostrae Mariae, Matris Dei.

(37) Brev. Rom., Versiculus sesti Respons.

(38) Festum Assumptionis; hymnus Laudum.

(39) Ibidem, ad Magniflcat II Vesp.

(40) Luc. I, 32, 33.

(41) Ibid. I, 43.

(42) S. IOANNES DAMASCENUS, De fide orthodoxa, 1. IV, e. 14: P. G. XCIV, 1158E. B.

(43) I Petr. I, 18, 19.

(44) I Cor. VI, 20.

(45) Pius XI, Litt. Enc. Quas primas: A. A. S. XVII, 1925, p. 599.

(46) Festum septem dolorum B. Mariae Virg., Tractus.

(47) EADMERUS, De excellentia Virginis Mariae, c. 11: P. L. CLIX, 508 AB.

(48) F. SUAREZ, De mysteriis vitae Christi, disp. XXII, sect. II (ed. Vivès, XIX, 327).

(49) S. IRENAEUS, Adv. haer., V, 19, 1: P. G. VII, 1175 B.

(50) Pius XI, Epist. Auspicatus profecto: A. A. S. XXV, 1933, p. 80.

(51) Pius XII, Litt. Enc. Mystici Corporis: A. A. S. XXXV, 1943, p. 247. 

(52) S. SOPHRONIUS, In Annuntiationem Beatae Mariae Virginis: P. G. LXXXVII, 3238 D; 3242 A.

(53) S. GERMANUS, Hom. Il in Dormitionem Beatae Mariae Virginis: P. G. XCVIII, 354 B.

(54) S. IOANNES DAMASCENUS, Hom. I in Dormitionem Beatae Mariae Virginis: P. G. XCVI, 715 A.

(55) Pius IX, Bulla Ineffabilis Deus: Acta Pii IX, I, p. 597-598.

(56) Ibid. p. 618.

(57) LEO XIII, Litt. Enc. Adiutricem populi: A. S. S., XXVIII, 1895-1896, p. 130.

(58) Pius X, Litt. Enc. Ad diem illum: A. S. S. XXXVI, 1903-1904, p. 455.

(59) S. THOMAS, Summa Theol., I, q. 25, a. 6, ad 4.

(60) Pius XII, Litt. Enc. Humani generis: A. A. S., XLII, 1950, p. 569.

(61) Ex Brev. Rom.: Festum Assumptionis Beatae Mariae Virginis.

(62) Cfr. Gen. IX, 13. Eccli. XLIII, 12-13.

 

top