The Holy See
back up
Search
riga

PIUS PP. XII

LITTERAE ENCYCLICAE

MEMINISSE IUVAT*

AD VENERABILES FRATRES PATRIARCHAS, PRIMATES, ARCHIEPISCOPOS,
 EPISCOPOS, ALIOSQUE LOCORUM ORDINARIOS PACEM ET COMMUNIONEM CUM
 APOSTOLICA SEDE HABENTES : PUBLICAE INDICUNTUR SUPPLICATIONES PER
 NOVENDIALIA SACRA ANTE FESTUM B. MARIAE VIRGINIS CARLO RECEPTAE.

 

VENERABLES FRATRES SALUTEM ET APOSTOLICAM BENEDICTIONEM

Meminisse iuvat, cum nova periculorum discrimina in christianum populum et in Divini Redemptoris Sponsam Ecclesiam incumberent, Nos, ut elapsis saeculis Decessores Nostri, ad Deiparam Virginem, amatissimam Matrem nostram, confugisse supplicantes, universumque gregem Nobis creditum adhortatos esse ut in eius tutelam se fidenter reciperet. Itaque cum immani bello quateretur orbis, non modo pacem civibus, populis, gentibus suadere contendimus, non modo diffractos discordia animos ad concordiam sub veritatis, iustitiae caritatisque insignia revocare enisi sumus, sed etiam — quandoquidem humanae opes humanaque consilia Nobis deesse videbantur — exhortativis litteris pluries datis et quasi sacra indicta precum contentione, caelestia invocavimus auxilia, valido interposito Magnae Dei Parentis patrocinio, cuius Immaculato Cordi Nosmet ipsos et universam hominum familiam consecravimus (cfr. A. A. S. 1942, pp. 345-346).

Iamvero, si bellica populorum conflagratio tandem restincta est, iusta tamen pax nondum viget, neque eam cives fraterna consensione confirmatam sentiunt, cum discordiarum semina vel tecta lateant, vel interdum erumpant minacia, ac suspensos et trepidos teneant animos, eo vel magis quod quae immania armorum monstra humano ingenio inventa sunt, eiusmodi videntur ut non solum victos, sed victores etiam possint universumque hominum genus in communem rapere ac submergere ruinam.

I

Si autem intento perpendimus animo quae denique causae sint tot praesentium futurorumque discriminum, facile cernimus tum necessario humana corrumpi ac labare consilia, vires, instituta, cum illuminantis, iubentis, vetantisque Dei Numeri, totius iustitiae origo atque tutamen, veritatis fons et legum fundamentum, vel posthabetur, vel non in suo ponitur loco, vel omnino e medio tollitur. Quaelibet domus corruit, si solido iustoque principio non innititur; quaelibet mens plus minusve a plena ventate aberrat, si divina luce non collustratur; discordiae enascuntur, gliscunt, succrescunt, si fraterna caritas non fovet civium, populorum gentiumque animos

Atqui hanc plenam veritatem, hanc veri nominis iustitiam, et hanc divinam caritatem odii, simultatis, discordiarumque omnium expultricem Christiana religio docet quam maxime, quippe quae eas a Divino Redemptore, qui via, veritas et vita est (cfr. Io. 14, 6), acceperit custodiendas, ac viribus omnibus deducendas in usum. Qui Christianam religionem, qui Catholicam Ecclesiam vel deliberate ignorare volunt, vel praepedire, spernere, subiugare contendunt, ii procul dubio civilis ipsius societatis fundamenta debilitant, aut in eorum locum alia supponunt, quae humanae dignitatis, libertatis prosperitatisque aedificium nullo firmo modo sustinere possunt.

Redeundum igitur omnino est ad Christiana praecepta, si solidam, si iustam, si aequam volumus constituere societatem. Detrimentosum, non prudens consilium est cum Christiana religione confligere, cui perpetuitatis est sponsor Deus, historia testis. Perpendant omnes bene moratam ordinatamque civitatem esse sublata religione, non posse. Ipsa enim, cum animos ad iustitiam, ad caritatem, ad legitimis obtemperandum legibus conformatos esse iubeat, cum vitia reprobet ac profliget, cum ad virtutes assequendas excitet cives, atque adeo eorum publicos privatosque mores regat ac temperet, cum denique meliorem divitiarum distributionem non vi, non seditionibus sed rectis esse normis assequendam doceat, ita ut proletariae classes, quae nondum sint necessaria et opportuna vitae adeptae, socialibus discidiis feliciter compositis, ad digniorem condicionem evehantur, plus afferre momenti ad bene, iuste ordinateque vivendum videtur, quam si esset ipsis parandis et augendis mortalis vitae commodis unice nata.

Iamvero, dum haec ea mente recogitamus, quae Nos supra humanarum omnium cupidinum fluctus erigit, et qua fit ut erga omnes cuiusvis stirpis populos ac gentes paternum geramus animum, duo Nobis obversantur, quae vehementer Nos angunt ac sollicitant. Ex una parte Christiana praecepta et Catholica religio in non paucis Nationibus non eo loco, quo oportet, haberi videmus. Civium multitudines, indoctae praesertim plebis, erroribus late diffusis, etsi interdum veritatis specie fucatis, facile pelliciuntur ; vitiorumque illecebrae et incitamenta, quae per omne genus scripta typis edita, per cinematographica vel televisifica spectacula ad prava commovent animos, incautam praesertim corrumpunt iuventutem. Nonnulli idcirco scribunt suaque scripta propalam, edunt, non ut ad veritaem, ad virtutem, ad sanam delectationem lecturos convertant, sed ut potius ad malas turbidasque cupiditates eos excitent turpis lucri causa; ac vel etiam ut mendaciis, calumniis, criminationibus, quidquid sacrum, quidquid pulchrum, quidquid nobile est offendant ac maculare contendant. Saepius, pro dolor, veritas adulteratur; ac fallaciae turpitudinesque publice efferuntur. Quantum autem mali civili ipsi societati, quantum inde detrimenti Ecclesiae oriatur, nemo est qui non videat.

Ex altera vero parte novimus, summo cum paterni animi angore, Catholicam Ecclesiam, sive Latini sive Orientalis ritus, in non paucis Nationibus talibus insectationibus vexari, ut christifidelibus sacrisque administris interdum, si non verbis, reapse tamen, haec iniusta detur optio: ut nempe aut a Christiana fide publice profi tenda propagandaque abstineant, aut detrimenta, gravissima etiam, patiantur. Quamobrem plures sacri Pastores e sua iam sunt sede deturbati, vel ita impediti ut creditum munus libere obire nequeant, vel in custodiae locum detrusi, vel denique ad exsilium exacti. Illud igitur temerario ausu fieri contenditur: « Percutiam pastorem, et dispergentur oves gregis » (Matth. 26, 31; cfr. Zach. 13, 7).

Ac praeterea diaria, commentaria, omneque genus scripta, quae a catholicis prelo edebantur, fere omnino tacent, quasi veritas tantummodo eorum dominium arbitriumque sit, qui publicae rei praesunt, et quasi divinae humanaeque doctrinae liberalesque artes liberae esse non debeant, si florere velint in publicum communeque bonum.

Quas scholas catholici aperuerunt, proscriptae clausaeque sunt; in earumque locum eae solummodo suffectae in quibus vel nulla de Deo, de religione praebetur institutio, vel — quod plerumque evenit — letiferi atheismi placita efferuntur ac propagantur.

Missionales, qui paternam domum dulcemque reliquerunt patriam, ac tot tantaque tulerunt incommoda ut Evangelii lucem virtutemque ceteris impertirent, quasi nocentes ac malefici longe multis ex locis depulsi sunt, ita quidem ut impar numero earum regionum clerus — saepenumero invisus et insectationibus vexatus — christianorum necessitatibus omnino consulere non possit.

Iura Ecclesiae, ad quam pertinet sacros Pastores ex Apostolicae Sedis mandato eligere et consecrare, qui gregem legitime regant, interdum, pro dolor, proculcata sunt, summa cum christifidelium iactura, quasi Catholica Ecclesia unius Nationis res sit, quae a civili potestate pendeat, non autem divinum institutum, quod ad populos gentesque omnes pertineat.

In gravibus hisce tristissimisque rerum augustiis aliquid tamen Nostrae obversatur menti, quod paternum animum magno afficit solacio. Novimus enim plerosque christifideles Latini Orientalisve ritus avitam fidem tueri ac retinere mordicus, quamvis iis opibus iisque adiumentis careant, quae legitimi Pastores, si absentes vel praepediti non essent, impertire possent. Pergant ii quidem animosi, spem suam in eo ponentes, qui novit lacrimas doloresque eorum, « qui persecutionem patiuntur propter iustitiam » (Matth. 5, 10), et qui nimis « non tardat promissionem suam », (2 Petr. 3, 9), sed aliquando iusto praemio filios suos affectos consolabitur.

Peculiari autem modo eos Venerabiles Fratres ac dilectos filios paternae voluntatis affectu adhortamur, qui omnibus modis, subdolis etiam atque insidiosis, compelluntur ut firmam, solidam, constantemque ne servent unitatem Ecclesiae coniunctionemque cum hac Apostolica Sede artissimam, sine qua haec eadem unitas in nullo certo fundamento consistere potest. Hanc enim unitatem fallacibus opinionibus omnibusque artibus alicubi peti insidiis et impugnari nemo est qui ignoret. Sed meminerint homines mysticum Iesu Christi corpus, quod est Ecclesia, « compactum et conexum per omnem iuncturam subministrationis, secundum operationem in mensuram uniuscuiusque membri » (Eph. 4, 16), esse oportere; « donec occurramus omnes in unitatem fidei et agnitionis Filii Dei, in virum perfectum, in mensuram aetatis plenitudinis Christi » (ibid. 4, 13), cuius quidem Romanus Pontifex, ut successor Petri, est in terris divinitus constitutus Vicarius. Meminerint ac meditandas sibi proponant has sapientissimas S. Cypriani Episcopi et martyris sententias : « Loquitur Dominus ad Petrum : Ego tibi dico, inquit, quia tu es Petrus, et super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam ... (cfr. Matth. 16, 18 sq). Super illum unum aedificat Ecclesiam... Quam unitatem firmiter tenere et vindicare debemus, maxime Episcopi, qui in Ecclesia praesidemus... Ecclesia quoque una est, quae in multitudinem latius incremento fecunditatis extenditur, quo modo solis multi radii, sed lumen unum, et rami arboris multi, sed robur unum tenaci radice fundatum, et cum de fonte uno rivi plurimi defluunt, numerositas licet diffusa videatur exundantis copiae largitate, unitas tamen servatur in origine. Avelle radium solis a corpore, divisionem lucis unitas non capit; ab arbore frange ramum, fractus germinare non poterit; a fonte praecide rivum, praecisus arescit. Sic et Ecclesia Domini luce perfusa per orbem totum radios suos porrigit : unum tamen lumen est, quod ubique diffunditur, nec unitas corporis separatur. Ramos suos in universam terram copia ubertatis extendit, profluentes largiter rivos latius expandit : unum tamen caput est et origo... Habere iam non potest Deum patrem, qui Ecclesiam non habet matrem... Hanc unitatem qui non tenet, Dei legem non tenet,, non tenet Patris et Filii fidem, vitam non tenet et salutem » (S. Cypr. De unitate Eccl. IV, V, VI; P. L. IV, 513, 514, 516-320).

Quae sancti martyris et Episcopi verba eis praesertim solacium, eis incitamentum, eis fortitudinis clipeum praebere debent, qui, cum aut nullo modo, aut difficulter possint cum hac Apostolica Sede communicare, in gravi periculo sunt positi, atque multa impedimenta et insidias superare debent. Sed divino confidant auxilio, quod supplicibus precibus impetrare ne praetermittant. Ac meminerint omnes Ecclesiae insectatores, ut elapsae aetatis historia docet, veluti umbram praeteriisse, divinae autem veritatis solem numquam occidere, quia « verbum... Domini manet in aeternum » (I Petr. 1, 25). Societas a Christo condita impugnari potest, expugnari non potest, quia vim suam non ab hominibus haurit, sed a Deo. Quin immo haud dubium est eam per saeculorum decursum insectationibus, difficultatibus, calumniis, ut olim contigit Divino ipsi eius Conditori, vexari secundum illud: « Si me persecuti sunt, et vos persequentur » (Io. 15, 20); sed pari modo certissimum est eam aliquando, ut Redemptor noster Christus triumphator exstitit, de inimicis omnibus fore pacificam adepturam victoriam. Confidite igitur; fortes estote animoque constantes. lisce S. Ignatii martyris verbis vos monitos volumus, etsi novimus vos monitione non indigere « Placete illi, cui militatis . . . Nemo vestrum desertor inveniatur. Baptismus vester maneat velut arma, fides ut galea, charitas ut hasta, patientia ut tota armatura. Deposita vestra sint opera vestra, ut accepta vestra digne reportetis » (S. Ign. Ad Pol. VI, 2; P. G. V. 723-726).

Atque haec pulcherrima S. Ambrosii Episcopi sententia spem vobis certam inconcussamque fortitudinem iniciat « Tene clavum fidei, ut te graves huius saeculi turbare non possint procellae. Mare quidem magnum et spatiosum, sed noli vereri: quia ipse super maria fundavit eam, et super flumina praeparavit eam (Ps. 28, 2). Itaque non immerito inter tot mundi freta Ecclesia Domini tamquam supra apostolicam aedificata petram immobilis manet, et inconcusso adversum impetus saevientis sali perseverat fundamine (cfr. Matth. 16, 18). Alluitur undis, non quatitur; et licet frequenter elementa mundi huius magno illisa resultent fragore, habet tamen, quo laborantes excipiat, tutissimum portum salutis » (S. Ambr., Ep. II; P. L. XVI, 917).

II

Quemadmodum autem inde ab apostolica aetate, cum christiani alicubi peculiari modo vexarentur, ceteri omnes, caritatis vinculis coniuncti, preces supplicationesque ad Deum misericordiarum Patrem fraterna admovebant unanimitate ut benignus vellet eorum roborare animos, atque Ecclesiae universae meliora iuberet quam primum affulgere tempora; ita in praesens, Venerabiles Fratres, cupimus ut iis omnibus, qui in orientalis Europae Asiaeque partibus tam diu afflictis adversisque anguntur rerum condicionibus, divina auxilia divinaque solacia, a fratribus implorata, ne desint.

Et quandoquidem multum Deiparae Virginis Mariae interposito patrocinio confidimus, valde exoptamus ut ubique gentium, quotquot catholico censentur nomine, per sacra novendialia, quae ante festum Magnae Dei Matris caelo receptae ex more habebuntur, peculiari modo pro Ecclesia quibusdam, ut diximus, in regionibus afflictata vexataque publicas supplicationes ad caelum admoveant.

Ac futurum speramus ut ea, quam Nos sacro vertente anno MDCCCCL corpore animoque ad aetheream beatitatis sedem elatam non sine divino nutu decrevimus ac sanximus (cfr. Bulla dogmatica « Munificentissimus Deus »; A. A .S. 1950, pp. 753 sq.), quam Nos Caelestem Reginam omnibus venerandam sollemniter declaravimus ac statuimus (cfr. Litt. Enc. « Ad Caeli Reginam »; A. A. S. 1954, pp. 625 sq.), et ad quam denique, primo exeunte saeculo ex quo in Lapurdensi specu benignissimam largitricem donorum insonti puellae se conspiciendam dedit, peregrinantes multitudines invitavimus maternis fruituras beneficiis (cfr. Const. Apost. « Primo exacto saeculo »; A. A. S. 1957, pp. 1051 sq.; et Epist. Enc. « Le pèlerinage de Lourdes »; A. A. S. 1957, pp. 605 sq.), fore confidimus, dicimus, ut vota haec Nostra communesque catholicorum omnium preces renuere vel propulsare vacuas ea nullo modo velit.

Efficite igitur, Venerabiles Fratres, ut hortationibus exemploque vestro crediti vobis greges per statutos hos dies Dei Genetricis aras frequentissimi adeant supplicantes, ab eaque, quae « universo generi humano causa facta est salutis » (S. Iren. Contra haer. III, 2 2 ; P. G. VII, 959), una voce unoque animo implorent ut tandem aliquando debita illa libertas ubique Ecclesiae tribuatur, qua ipsa utitur non modo ad aeternam hominum adipiscendam salutem, sed etiam ad iustas leges officio conscientiae confirmandas, atque adeo ad ipsius civilis societatis solidanda fundamenta. Peculiari modo impetrent a materno eius patrocinio ut qui sacri Pastores longe a proprio detinentur grege, vel a munere prohibentur libere obeundo, quam primum possint in pristinum debitumque restitui statum; ut qui christifideles insidiis, erroribus, discidiisque turbantur, plena veritatis luce, plenaque concordia caritateque conformentur ; ut qui dubio aestuantes vel sunt, divina gratia ita firmentur, ut quidquid tolerare prompti paratique sint, potius quam a christiana desciscere fide et a catholica unitate. Possint quam primum — quod vehementer optamus — singulae dioeceses proprium legitimumque habere Pastorem; possint christiana praecepta in omnes regiones civiumque ordines libere propagari; queant iuvenes in litterarum ludis et in scholis, in officinis et in excolendis agris non « materialismi », non « atheismi », non « hedonismi » commentis illaqueari, quae mentis pinnas debilitant, virtutisque nervos incidunt, sed divinae Evangelii sapientiae lumine collustrari, quod eos ad optima quaeque excitet, erigat ac dirigat. Pateat ubique veritati aditus; nemo ei iniusta repagula opponat ; omnesque animadvertant nihil diu posse resistere veritati, nihil diu caritati obsistere.

Ac possint denique quam primum Evangelii praecones eas gentes iterum repetere, quas apostolico studio exsudatoque labore Christo lucrati sunt, et quos tam vehementer cupiunt, quibusvis toleratis incommodis, laboribus, aerumnis, ad auctiorem christiani civilisque nominis cultum provehere.

Haec potissimum ab alma Dei Genetrice implorent christifideles omnes; neque omittant pro ipsis Christianae religionis insectatoribus suppliciter deprecari veniam ea caritate permoti, qua Apostolus gentium asseverare non dubitavit « Benedicite persequentibus vos » (Rom. 12, 14); pro iisdemque ne desistant divinam eam impetrare gratiam eaque caelestia lumina, quae una queunt errorum profligare tenebras rectamque componere ac regere conscientiam.

Sed publicis hisce supplicationibus, ut probe nostis, Venerabiles Fratres, christiana morum renovatio coniungatur oportet, sine qua preces voces inanes sunt, quae gratae omnino Deo esse non possunt. Quamobrem pro impensa illa studiosaque caritate, qua christiani omnes tenentur Catholicam adamare Ecclesiam, non tantum pias supplicationes ad caelum admoveant, sed offerant etiam paenitentiae sensus, virtutis opera, angores, incommoda, easque omnes aerumnas asperitatesque, quibus non modo necessitate quadam hac in mortali vita laboramus omnes, sed quas etiam ex voluntate generosoque animo interdum suscipiamus oportet.

Hac recta morum renovatione supplicibus coniuncta precibus, non solum propitium Deum sibimet ipsis reddant, sed etiam Ecclesiae Sanctae, quam veluti matrem amantissimam amplecti debent. Spectaculum illud in se referant, quotiescumque id rerum condiciones postulant, quod tam mire, tam pulchre, tam significanter in Epistula ad Diognetum describitur: « Christiani ... in carne sunt, sed non secundum carnem vivunt. In terra degunt, sed in caelo politiam suam habent. Obsequuntur legibus quae sancitae sunt, et suo vitae genere leges superant. Amant omnes, et omnes illos persequuntur. Ignorantur, et condemnantur; morte afficiuntur, et vivificantur... Dedecorantur, et inter dedecora gloria afficiuntur. Eorum fama laceratur, et iustitiae eorum testimonium perhibetur... Cum se gerant ut probos decet, tamquam improbi puniuntur: dum puniuntur, gaudent tamquam vivificentur (Ep. ad Diogn. V; P. G. II, 1174-1 I 75). Atque ut simul omnia complectar, quod est in corpore anima, hoc sunt in mundo christiani » (ibid. VI; P.G. IV; 1175).

Si hac agendi ratione christiani mores, ut Apostolorum martyrumque aetate, revirescent, tum revera fore speramus ut Beata Virgo Maria, quae materno animo cupit ut quotquot habet filios suam in se referant virtutem, eos benignissima exaudiat, et quam primum impetret, tot exorata vocibus supplicantibus, Ecclesiae Unigenae Filii sui universaeque hominum consortioni pacatiora felicioraque tempora.

Haec vota, haec hortamenta Nostra, Venerabiles Fratres, optamus ut christifidelibus, vestrae demandatis curae, aptiore quo duxeritis modo, nomine Nostro proponatis; atque interea caelestium munerum auspicem paternaeque benevolentiae Nostrae testem, cum vobis singulis, tum gregibus vobis creditis, iis nominatim, qui oh Ecclesiae vindicanda iura impensumque erga eam amorem testandum insectationes vexationesque patiuntur, Apostolicam Benedictionem peramanter impertimus.

Datum Roma, apud S. Petrum, die XIV mensis Iulii, anno MDCCCCLVIII, Pontificatus Nostri vicesimo.

 

PIUS PP. XII


*Discorsi e Radiomessaggi di Sua Santità Pio XII, XX,
Ventesimo anno di Pontificato, 2 marzo - 9 ottobre 1958, pp. 477-485
Tipografia Poliglotta Vaticana

top