The Holy See
back up
Search
riga

PIUS PP. XII

EPISTULA ENCYCLICA

ORIENTALES ECCLESIAS*

AD VENERABILES FRATRES PATRIARCHAS,
ARCHIEPISCOPOS, EPISCOPOS,
ALIOSQUE LOCORUM ORDINARIOS
ORIENTALIUM ECCLESIARUM,
PACEM ET COMMUNIONEM
CUM APOSTOLICA SEDE HABENTES.
 

VENERABILES FRATRES
SALUTEM ET APOSTOLICAM BENEDICTIONEM

Orientales Ecclesias, quae Ss. Patrum praeclara doctrina fulgent, et quae antiquissima recentioreque aetate ac nostra profuso martyrium purpurantur sanguine, peculiarissimo modo Nobis cordi esse nemo est qui ignoret. Etenim, vixdum fuimus, nullis Nostris meritis, arcano Dei consilio ad Apostolorum Principis Cathedram evecti, mentem animumque Nostrum ad vos convertimus, et ad eos etiam, qui « extra catholicae Ecclesiae saepta versantur » (1), quique vehementer cupimus ut ad communis Patris ovile, quasi ad avitam domum, quam primum redire velint (2). Alia paternae benevolentiae Nostrae testimonia per Poritificatus Nostri decursum vobis praebuimus. Nostis siquidem alterum Nos e sacris Antistitibus vestris, Armenorum nempe Ciliciae Patriarcham, Romanae purpurae dignitate decorasse; ac Iuris Canonici leges, ad vos quod attinet, in unum corpus redigendas curare; quod quidem gravissimi momenti opus iam est ex parte ad effectum deductum. Sed baud necesse est haec fusius commemorare vobis, quibus procul dubio res est apprime cognita; ac ceteroquin hac Nostra agendi ratione Decessorum Nostrorum vestigiis institimus (3), qui inde a christianae aetatis exordio non modo singulari caritate maiores vestros prosecuti sunt, sed etiam, quotiescumque eos viderunt vel haereticorum insidiis perturbatos, vel hostium insectationibus vexatos ac territos, eis pro facultate suppetias venire sollemne habuere. Itaque, Apostolica interposita auctoritate, quae a Divino Redemptore fuit Apostolorum Principi eiusque Successoribus demandata, in Conciliis Nicaeno I et II, Constantinopolitano I, II et III, Ephesino ac Chalcedonensi, catholicae doctrinae integritatem iidem tutati sunt; et cum lamentabile discidium Orientales Ecciesias magna ex parte a Romano Pontifice seiunxit, non tantum illud in Concilio Constantinopolitano IV per suos Legatos reprobarunt, sed effecerunt etiam pro viribus ut res feliciter in commune bonum componeretur; quod quidem, post tot laudabiles difficilesque nisus, in Fiorentino Concilio actum ratumque fuit, etsi contra bonorum omnium vota, postea non fuit ad rem deductum. Cum vero orientales regiones a novis irruentibus populis invaderentur, ac sacra etiam Palaestinae loca, quae divino Iesu Christi sanguine consecrata fuere, pervastarentur, tum etiam Romani Pontifices, christianos ad tantum defensionis religionisque opus excitarunt Principes. Neque hoc Decessorum Nostrorum erga vestrates sollicitudinis benevolentiaeque studium recentiore aetate remisit, vel defuit; quin immo videtur potius in dies impensius exarsisse. Ad vos, ut probe nostis, non pauci missi sunt, qui catholicam illustrarent doctrinam, suaderentque omnibus ut ad optatissimam unitatem fidei ac regiminis redire veilent; heic vero, apud Beati Petri. Sedem, Sacrum Consilium constitutum fuit, seu ut aiunt Sacra Congregatio, cuius esset Orientalium Ecclesiarum negotiis, rationibus, ritibus prospicere ac consulere; itemque Orientalium studiorum Institutum, quod, data opera diligenter, rectam vestrarum rerum cognitionem foveret ac proveheret.

Sed in praesens, proh dolor, aliud est, quod curam sollicitudinemque postulat Nostram. Etenim in regiones non paucas, in quibus Orientales Ritus potissimum vigent, nova malorum procella ingruit, quae quidem florentes Christianorum communitates subvertere, vastare ac misere restinguere conatur. Si superiorum saeculorum decursu aliquod catholicae doctrinae caput oppugnabatur, hodie, ut videtis, ultra temere progreditur; ac sacra omnia iura, instituta, leges, immo etiam quidquid divinum est et ad divina refertur, haec omnia, veluti fabulosum aliquid et infaustum e publica civium consortione, e domestico convictu, ex atlienaeis, e scholis, e populi denique vita ut reiciantur contenditur.

Quemadmodum igitur gravior est calamitatum congeries, quae lecti.ssimarn christianae gentis partem offendit, ita impensior est, Venerabiles Fratres, benevolentia erga vos Nostra, incensius est caritatis studium, quo vos omnes paterno animo amplectimur.

Imprimisque cupimus vobis luculentissime patefacere Nos dolores luct.usque vestros utpote Nostros habere; ac nihil magis excupere quam ut aegritudines vestras aliquo modo lenire ac rnulcere possirnus, Nostra praesertim interposita christianorumque omnium deprecatione pro iis omnibus ad Deum admota, qui ob catholicam religionem eiusque sacra iura, ut oportet, defensa, misere vexantur.

Novimus plurimos esse in orientalibus plagis christifideles, qui lugent hodie profusis lacrimis, cum suos cernant sacrorum Antistites vel enecatos, vel dispersos, vel ita praepeditos, ut libere nequeant suos greges alloqui, eosque, ut oportet, auctoritate sua moderari; cum non pauca e suis templis videant ad alios usus destinata, vel squalore silere; cum noscant iam ex iisdem non posse supplicantium voces, pulcherrimae liturgiae vestrae normis rationibusque concinnatas, ad Caelum extolli, ut inde supernarum gratiarum imbres demittantur ad mentes erigendas, ad solandos animos, et ad tantorum malorum cumulo medendum.

Novimus multos e vestratibus vel in carceribus, vel in publicae custodiae campis esse detentos, vel, si domi degant, sacrosanctis illis iuribus perfrui non posse, quae ad eos pertinent, ut religionem nempe non modo in suo cuiusque conscientiae sacrario profiteantur, sed in domestico etiam convictu ad subolem rite educandam, sed in scholis quoque ad discipulos recte conformandos, aperte doceant, tueantur, praedicent.

At novimus etiam Orientaliuin Ecclesiarum filios, quasi fraterno foedere cum Latini Ritus christifidelibus consociatos, et harum insectationum fortiter una simili perpeti luctus, et pari modo una simul participare martyrium, participare triumphos, participare gloriam. Strenuo siquidem animo suam fidem retinent; christiani nominis hostibus eadem invicta firmitate obsistunt, qua olim obstitere maiores vestri; preces supplicationesque si non publice, privatim saltem ad Caelum erigunt; in arctissima cum Romano Pontifice et cum peculiaribus cuiusque suis Pastoribus coniunctione fideliter persistunt; itemque Beatam Virginem Mariam caelestium ac terrestrium omnium Reginam amantissimam ac potentissimam, cuius Immaculato Cordi eos singulos universos consecravimus, colere, deprecari atque amare impensissime. Atqui haec omnia auspicium profecto sunt futurae tutissimaeque victoriae; illius dicimus vietoriae, quae non ex hominum invicem dimincatium cruore oritur, non effreno terreni dominatus studio alitur, sed aequa legitimaque animorum libertate solidatur; sed iustitia civibus, populis, gentibus non nomine tenus, at re quoque attributa; sed pace fraternaque caritate, quae omnes amicitiae vinculis coniungat; sed religione potissimum, quae mores recto ordine componat, quae privatas cupiditates temperet easque iubeat communi bono inservire, quae mentes ad caelestia erigat, quae denique sit civilis consortionis omniumque concordiae altrix.

Haec quidem in votis habemus; sed interea nuntii, qui ad Nos afferuntur, eiusmodi sunt ut dolorem maeroremque Nostrum exacuant atque exacerbent. Interdiu noctuque ad eos mentem animumque Nostrum paterna sollicitudine convertimus, quos ex divino mandato pascere iubemur (4), quosque non ignoramus alicubi tam indigne haberi, ut ob catholicam fidem, quam mordicus retinent, calumniis afficiantur, ac legitimis priventur iuribus, iis etiam interdum, quae cum humanae naturae insita sint, si vi, si metu, si alia arte eripiantur, eiusdem humanae naturae dignitas depressa ac laesa evadat.

In quibus tristissimis perlatis nuntiis, ille recens non modo Nos, non modo christianos omnes, sed quotquot etiam sunt debitae civibus libertatis dignitatisque cultores, summo perculsit dolore: in Bulgaria nempe, ubi parva sed florens vigebat catholicorum communitas, aspera procella tristes parit Ecclesiae luctus. Usi tatis videlicet incusationibus adhibitis, Dei administri, veluti publici criminis rei, insimulati sunt; in quibus Venerabilis Frater Eugenius Bossilkoff, Episcopus Nicopolitanus, capitalis poenae damnatus est, unaque cum eo sacerdotes tres, apostolici eius laboris socii. Alii praeterea non pauci vel in carcerem iam detrusi sunt, vel publica praepediti custodia, quibus catholicorum virorum agmen adiungitur, qui quidem variis mulctantur poenis, atque adeo eadem palma, eodemque honore decorantur. Rem Nos, pro officii Nostri conscientia, cui deesse non possunms, conquerimur, dum illatam Ecclesiae iniuriam universo christiano nomini denuntiamus. Ii enim idcirco quod catholicam religionem non modo profitentur, sed aperte quoque strenueque tutari enisi sunt, utpote rei publicae infensi habiti sunt, cum contra nemini cedant in patria caritate, nemini in publica potestate observanda, nemini denique in editis legibus obtemperando, dummodo eaedem aliquid non imperent, quod naturalibus, divinis, ecclesiasticisve iuribus repugnet.

Quod autem in Bulgaria recentioribus praesertim temporibus evenit, id iam diu in aliis gentibus, in quibus orientalis ritus Ecclesia vigescit, misere contingit; in Romenorum nempe, in Ukrainorum, et in aliis quoque gentibus. Ad primam gentem quod attinet, datis iam superiore mense Mąrtio Apostolicis Litteris (5), tot luctus, quibus ritus vestri christifideles una cum Latinis afflictantur, vehementer conquesti sumus, ac paterno eos omnes sumus animo adhortati, ut invicta ea, qua praestant, firmitate in avita religione perstent.

In praesens autem ad alium populum Nobis sane carissimum, mentem animumque maerentes convertimus Nostrum; ad Ukrainum nempe populum, apud quem haud pauci sunt christifideles, qui Romam summo desiderio impensoque amore respiciunt, atque hanc Apostolicam Sedem veluti christianae religionis caput reverentur christianaeque veritatis magistram ex Iesu Christi mandato falli nesciam (6). Ii tamen, quod vehementi dolore accepimus, haud minoribus insectationibus vexantur, haud minus acerba rerum condicione iarri diu utuntur, quam ceterae gentes, quarum vobis mentionem, Venerabiles Fratres, per has litteras fecimus.

Peculiari autem modo eos orientalis ritus Episcopos commemorare volumus, qui inter primos, defendendae religionis causa, aerumnas, luctus, iniurias tolerarunt; quique in Kioviensem urbem translati, ibi, instituta causa, variis poenis damnati fuere; in Kioviensem urbem dicimus, unde olim per illas omnes regiones christianae doctrinae lumen eluxit, christianique nominis cultus propagatus fuit. Horum nonnulli gloriosam iam mortem oppetiere; atque adeo, ut sperare licet, e supernae, qua fruuntur, beatitatis sede suos filios suosque pacifici certaminis sodales amantissime respiciunt, eisque a Deo validissimam impetrant tutelam.

Praeterea, eos latini orientalisque ritus christifideles silentio praeterire non possumus, qui e suis regionibus e domesticisque laribus pulsi et in longinquas ignotasque terras deportati, suos ibi legitimos non habent sacrorum administros, qui eos solentur, adiuvent, moderentur, quique eis superna religionis adiumenta praebeant.

Haec omnia tam acerrimo Nos maerore afficiunt, ut lacrimas cohibere non possimus; dum clementissimum Deum ac misericordiarum Patrem adprecamur, ut benigne velit eorum mentes divina sua luce collustrare, e quibus tam misera condicio pendet; ac velit etiam quam primum tot malorum cumulo finem imponere.

Attamen, Venerabiles Fratres, in tot tantisque luctibus, ob quos Noster ac vester animus doloribus perfunditur, est cur aliquid solacii ex acceptis nuntiis hauriamus. Etenim perspectum NobisNobis est eos, qui in lamentabile hoc discrimen adducti sunt, in sua perstare virtute, ea quidem intrepida constantia, quae Nobis, quae bonis omnibus admirationem permoveat. Habeant igiturigitur iidem omnes a Nobis paternae laudis praeconium, quod eorum firmitatem augeat ac magis magisque corroboret; atque etiam certissimum habeant Nos, utpote communern Patrem, quem sollicitudo omnium Ecclesiarum » (7) tenet ac « caritas... Christi urget » (8), ad Deum incensa cotidie fundere vota, ut quam primum Iesu Christi Regnum, quod pacem animis. pacem populis, pacem gentibus afferat, apud omnes triumphet.

Ante aerumnosum eiusmodi malorum spectaculum — quibuts non tantum Nostri e laicorum ordine fui sed ii potissimum, qui ad sacerdotalem fuere dignitatem evecti, ea de causa conflictati sunt, ut illud eveniat, quod in Sacris Litteris legitur: « Percutiam pastorem, et dispergentur oves gregis » (9) — facere non possumus quin in omnium mentem revocemus, per saeculorum decursum, non modo apud excultas, sed apud barbaras etiam gentes, religionis administros utpote inter Caelum hominesque conciliatores debita observantia venerationeque habitos esse. Cum vero Divinus Redemptor, fugatis errorum tenebris, caelestern nos edocuit veritatem, suumque benignissime voluit nos aeternum participare sacerdotium, tum hoc observantiae venerationisque studium summopere increbuit; atque adeo Episcopi et sacerdotes ut patres amantissimi habiti sunt, qui nihil aliud quaererent, nisi commune demandati populi bonum.

Verumtamen Divinus ipse Redemptor dixerat « Non est discipulus supra magistrum » (10); « si me persecuti sunt, et vos persequentur »; « beati estis, cum maledixerint vobis et persecuti vos fuerint, et dixerint omne malum adversus vos, mentientes, propter me; gaudete et exultate, quoniam merces vestra copiosa est in caelis » (11).

Haud miremur igitur, si nostra hac aetate, magis fortasse quam elapsis iam saeculis, Iesu Christi Ecclesia ac praesertim sacrorum administri vexationibus, mendaciis, calumniis, omneque genus miseriis ac iacturis divexantur; sed in eo potius tutissimam spem nostram reponamus, qui, si haec adventura inala iam praedixerat, hisce tamen verbis nos praemonitos voluit: « In m.u.ndo pressuram habetis; sed confidite, ego vici mundum » (12).

Longe igitur absit, Venerabiles Fratres, ut animo concidatis. Quemadmodum maiores vestri tot difficultates, insidias, pericula, strenua voluntate ad martyrium usque decertando, invicti superarunt, ita vos ex Orientalium Rituum Ecclesiis, una cum Latini Ritus christifidelibus arctissime coniuncti, caelestium gratiarum auxilio innixi, nihil timeatis. Ac pro eis potissimum qui in graviore rerum discrimine versantur, supernam opem, communibus ad Dominum et amantissimam eius Matrem admotis precibus, supplici animo contendite, ut qui tam acriter hodie acerrimeque periclitantur, christiana fortitudine roborentur, utque tandem aliquando ab omnibus intellegatur, quod ceteroquin luce clarius refulget, « arma militiae nostrae non carnalia esse, sed potentia Deo » (13); atque adeo Catholicam Ecclesiam non terrenarum rerum potentatum, sed aeternam animorum salutem quaerere; non publicae rei moderatoribus insidiari, sed per impertita Evangelii praecepta, quae ad optimos civium conformandos mores pertinent, humanae quoque consortioni tutiora praebere fundamenta. Si igitur eadem divinitus sibi debita polleat libertate, suamque vim publice elicere possit, navitatemque suam palam in populum edere queat, multum profecto conferet ad commune provehendum bonum, ad civium ordines, auspice iustitia concordiaque altrice, mutuo inter se conciliandos, et ad gentes universas ad eam sinceri nominis pacem tranquillitatemque adducendas, quae ut in omnium votis est, ita in omnium esse debet voluntatibus.

Quam ad rem optatissimam impetrandam, cupimus, Venerabiles Fratres, ut publicas supplicationes indicatis, efficiatisque adhortationibus vestris ut greges curis vestris commissi hisce precibus paenitentiae quoque opera coniungant ad propitiandam, tot tantisque iniuriis offensisque laesam, divinam maiestatem. Haec Sacrarum Litterarum verba meminerint omnes: « Orate pro persequentibus et calumniatibus vos » (14); « Et si quid patitur unum membrum, compatiuntur omnia membra » (15). Oportet siquidem Divini Redemptoris exemplum imitari, qui acerbis affectus doloribus e cruce pendens clamavit: « Pater, dimitte illis: non enim sciunt quid faciunt » (16). Sed oportet etiam adimplere ea, quae desunt passionum Christi, in carne nostra, pro corpore eius, quod est Ecclesia (17) quamobrem pro afflictis filiis ac fratribus non modo preces debemus ad Deum adllibere nostras, sed nostros etiam angores, ac nostras quoque voluntarie susceptas afllictationes atque aerumnas libenter ofterre.

Si non possumus, ad innumeras eas hominum multitudines quod attinet, qui in regionibus illis infirmitates, dolores maeroresque patiuntur, vel in vincula coniecti sunt, illam Iesu Christi sententiam ad rem deducere: «Infirmus [eram], et visitastis me; in carcere eram et venistis ad me (18); possumus tamen aliquo modo id ipsum efpicere: hoc est nostris supplicationibus nostrisque paenitentiae actibus impetrare, ut benignissimus Deus ad hos maerentes fratres filiosque Nostros velit solatores suos angelos mittere, itemque uberrima eis velit caelestia sua munera concedere, quae eorum animos recreent, confirment, roborent et ad superna erigant.

Peculiari autem modo exoptamus ut sacrorum omnes administri, qui cotidie possunt Eucharisticum offerre Sacrificium, eorum Episcoporum ac sacerdotum supplices recordentur, qui, longe a propriis templis a propriisque gregibus, facultate carent ad altare, sacrificandi causa, accedendi, divinoque illo se suosque pascendi pabulo, ex qua quidem animi nostri suavitatem hauriunt, quae omne desiderium exsuperat, eamque percipiunt fortitudinem, quae parit victoriam. Hoc ipsum christifideles fraterno foedere consociati faciant, qui eamdem mensam idemque sacrificium participant; ita quidem ut undique terrarum ac ritibus omnibus, quibus Catholica decoratur Ecclesia, unanimes ad Deum ad eiusque almam Genetricem adprecantium voces admoveantur, quibus pro afflictis horum christianorum communitatibus divina impetretur misericordia.

Cum proximo Ianuario mense publicae multis locis supplicationes in octavum diem ea de causa haberi soleant, ut ii quam primum, qui ab Ecclesiae unitate seiuncti sunt, ad unum redeant ovile, opportunum Nobis videtur illis praesertim diebus impensas ab omnibus ad Deum adhiberi preces, non modo ut quam citissime divini Redemptoris votum ad effectum deducatur « Pater sancte, serva eos in nomine tuo, quos dedisti mihi: ut sint unum sicut et nos » (19); sed ut etiarn carceres aperiantur ac dissolvantur vincula, quibus tam plurimi hodie, idcirco quod religionis instituta ac iura invitto animo defendere ac tueri enisi sunt, misere afllictantur; ac christiana veritas, iustitia, concordia et pax, quae singulorum universorumque suprema bona sunt, ubique gentium triumphent.

Quarum laetissimarum rerum auspex esto, paternaeque benevolentiae Nostrae pignus, Apostolica Benedictio, quam vobis, Venerabiles Fratres, ac gregibus vestrae cuiusque curae commissis, iisque peculiari modo, qui iniustis condicionibus vexantur, effusa caritate impertimus.

Datum Romae, apud S. Petrum, die XV mensis Decembris, anno MDCCCCLII, Pontificatus Nostri quarto decimo.

 

PIUS PP. XII


*Discorsi e Radiomessaggi di Sua Santitą Pio XII, XIV,
Quattordicesimo anno di Pontificato, 2 marzo 1952 - 1° marzo 1953, pp. 505 - 513
Tipografia Poliglotta Vaticana

(1) Cfr. Nuntius radiophonicus e sacello Sixtino datus d. III Martii a. MCMXXXIX; A. A. S., a. XXXI, ser. II, vol. VI, p. 86.

(2) Cfr. Litt. Enc. Summi Pontificatus; A. A. S., a. XXXI, ser. II, vol. VI, pp. 418-419; et Litt. Enc. Mystici Corporis; A. A. S., an. XXXV, ser. II, vol. X, pp. 242-243. 1 — ACTA, voi. XX, n. 1. – 16-1-1953.

(3) Cfr. Litt. Enc. Rerum orientalium; A. A. S., an. XX, vol. XX, p. 277 sq.

(4) Cfr. Ioan., XXI, 15-17.

(5) Cfr. A. A. S., an. XXXXIV, ser. II, vol. XIX, p. 249 sq.

(6) Cfr. MATTH., XVI, 18-19; IOAN., XI, 15-17; Luc., XXII, 32.

(7) II Cor., XI, 28.

(8) Ibid., V, 14.

(9) MATTH., XXVI, 31; cfr. MARC., XIV, 27; ZACH., XIII, 7.

(10) MATTH., X, 24.

(11) MATTH., V, 11-12.

(12) IOAN., XVI, 33.

(13) II Cor., X, 4.

(14) MATTH., V, 44.

(15) I Cor., XII, 25-20.

(16) LUC., XXXIII, 34.

(17) Cfr. Coloss., I, 24.

(18) MATTH., XXV, 36.

(19) IOAN., XVII, 11.

   

top