PIUS PP. XII
EPISTULA ENCYCLICA
SUMMI MAERORIS*
AD VENERABILES FRATRES PATRIARCHAS, PRIMATES, ARCHIEPISCOPOS, EPISCOPOS
ALIOSQUE LOCORUM ORDINARIOS PACEM ET COMMUNIONEM CUM APOSTOLICA SEDE HABENTES :
PUBLICAE ITERUM INDICUNTUR PRECES AD POPULORUM IMPETRANDAM PACEM ATQUE
CONCORDIAM.
Venerabiles Fratres salutem et Apostolicam
Benedictionem
Summi maeroris non desunt Nobis summaeque laetitiae causae.
Siquidem ex una parte cernimus multitudines undique gentium per Sacrum, qui
volvitur, Annum Romam confluere, ibique insigne communis fidei, fraternae
concordiae incensae que pietatis praebere spectaculum; idque tali peregrinantium
numero, qualem per saeculorum decursum haec alma Urbs, tot celeberrimos experta
eventus, umquam adhuc non vidit. Quas quidem innumeras multitudines amantissimo
Nos excipimus animo, paterno recreamus alloquio ac novis praeclarisque propositis sanctitatis exemplis, ad morum renovationem christianae que perfectionem
vitae, non sine uberibus fructibus, revocamus.
Ex altera tamen parte oculis
obversantur Nostris publicae eiusmodi populorum condiciones, quae graves Nobis
sollicitudines anxitudinesque afferant. De concilianda tandem optatissima pace
utique a multis disseritur, scribitur, praedicatur; sed ea, quae solida huius
pacis fundamenta esse debent, a nonnullis vel negleguntur, vel aperte
repudiantur. Etenim, haud paucis locis non veritas, sed mendacium fucata quadam
ratione effertur; non amor, non caritas, fovetur, sed odium excitatur ac
livida simultas; non civium concordia extollitur, sed seditiones commoventur ac
turbae. Atqui, ut sinceri accordati homines fatentur, hoc agendi modo neque
invicem discrepantes Nationum causae, quae in praesens acriter agitantur, recte
componi possunt, neque proletariae classes ad meliorem fortunam, ut oportet,
adduci. Nihil enim umquam boni peperit odium, nihil mendacium, nihil seditio.
Opus est quidem indigentem plebem ad statum homine dignum evehi; non tamen vi,
non tumultuationibus, sed iustis legibus. Necesse quidem est controversias omnes, quae populos seiungunt ac dividunt, quam primum dirimere; sed veritate
auspice, iustitia duce.
Dum tetris caelum infuscatur nubibus, Nos, quibus Nationum omnium libertas, dignitas, prosperitas tantopere cordi sunt, facere non
possumus quin omnes cives eorumque moderatores ad pacem, ad concordiam
adhortemur. Considerent omnes quid bellum, ut experiundo novimus, afferat :
ruinas, mortem omne que genus miseriarum. Progrediens aetas talia instruxit ac
comparavit arma, immania ac letifera, quae possunt non modo exercitus ac
classes, non modo urbes, oppida, pagos, non modo inaestimabiles religionis,
artis, culturae thesauros ad interitum reducere, sed insontes etiam pueros,
eorum matres, aegrotos debilesque senes. Quidquid pulchrum, quidquid bonum, quidquid sanctum hominum ingenium edidit, id omne, vel fere omne destrui potest. Si
igitur bellum, nostris praesertim temporibus, sanae cuiusvis menti tamquam
aliquid omnino horrificum atque mortiferum obversatur, fore sperandum est ut —
probis omnibus enitentibus, iis praesertim, quorum in manibus populorum sunt
sortes — obscurae ac minaces caeli nubes, quae trepidos in praesens animos
tenent, arceantur; ac gentibus tandem aliquando pax veri nominis illucescat.
Attamen, quandoquidem novimus « omne datum optimum et omne donum perfectum
desursum esse, descendens a Patre luminum » (cfr. Iac. 1, 17), opportunum
ducimus, Venerabiles Fratres, publicas iterum indicere supplicationes ad
populorum impetrandam conciliandamque concordiam. Pastoralis vestrae sollertiae
erit greges vobis concreditos non modo ad impensas Deo admovendas preces
adhortari, sed ad piae etiam paenitentiae expiationisque opera excitare, quibus Aeterni Numinis maiestati, tam gravibus criminibus privatim publiceque laesae, grata praebeatur
satisfactio.
Dum vero, pro officio vestro, hanc invitationem Nostram cum
christifidelibus communicaturi estis, eos etiam admonetote quibus ex principiis
liceat rectam ac solidam haurire pacem, et quibus rationibus oporteat eam
componere ac confirmare. Ea siquidem, ut probe nostis, ex christianis tantummodo
principiis christianisque praeceptis, sincere religioseque in usum deductis,
haberi potest. Haec enim homines ad veritatem, ad iustitiam, ad caritatem
advocant; eorum cupidinibus modum imponunt ; sensuum facultates compellunt ad
rectae obediendum rationi, rationem autem movent ad obtemperandum Deo; omnes
denique iubent, eos etiam qui civitates Nationesque regunt, debitam libertatem
religioni agnoscere, utpote quae non modo ad sempiternam nos conducat
assequendam salutem — quod quidem praecipuum est — sed ipsius etiam rei
publicae fundamenta tueatur.
Ex iis, quae diximus, facile cernitur, Venerabiles
Fratres, quam longe ii absint a vera ac firma procuranda pace, qui sanctissima
Catholicae Ecclesiae iura proculcent; qui sacros administros a suo officio
libere obeundo prohibeant eosque etiam in vincula vel in exsilium coniciant; qui
litterarum ludos, scholas ceteraque instituta, quae christianis regantur
normis, vel praepediant, vel omnino proscribant ac deleant; qui denique erroribus, calumniis atque obscenitatibus omne genus populum ac flexanimam
praesertim iuventutem ab integritate morum, ab innocentia, a virtute ad
corruptelarum vitiorumque oblecta menta pertrahant.
Ac patet etiam quam longe a
veritate aberrent qui falso criminentur hanc Apostolicam Sedem ac Catholicam
Ecclesiam percupere ut nova habeatur belli conflagratio. Numquam quidem
defuere, neque remotis neque proximis temporibus, qui exercitibus subiugare
populos contenderent ; at Nos a pace recte concilianda non destitimus umquam; at
Ecclesia non armis, sed veritate subicere gentes desiderat, easque ad virtutem
et ad humanum divinumque cultum conformare. Etenim « arma militiae nostrae non
carnalia sunt, sed potentia Deo » (2 Cor. 10. 4).
Haec omnia aperte doceatis
oportet; quandoquidem tum solummodo, cum nempe christiana praecepta in tuto
nonantur ac privatam moderentur publicamque vitam, tum solummodo sperare licet
fore ut, humanis compositis rebus, civium classes, populi ac gentes fraterna
concordia copulentur.
Impetrent a Deo communes, quae habebuntur, supplicationes
ut incensa haec vota Nostra effecta dentur; ut nempe non tantum, divina
adspirante gratia, omnium mores christiana virtute renoventur, sed publicae
etiam populorum rationes ita quam primum ordinentur ut, iniusta restincta in
ceteros dominandi cupidine, singulae Nationes debita fruantur libertate; quam
quidem debitam libertatem et religioni sanctissimae et suis omnibus civibus
concedant, quemadmodum divina humanaque iura postulant.
Qua spe freti, cum vobis
singulis universis, Venerabiles Fratres, tum clero populoque vestro, iisque
peculiari modo, qui hortationi huic Nostrae volenti obtemperabunt animo, Apostolicam Benedictionem, caelestium auspicem gratiarum Nostrae que benevolentiae
testem, amantissime in Domino impertimus.
Datum Romae, apud S. Petrum, die XIX
mensis Iulii, anno MDCCCCL, Pontificatus Nostri duodecimo.
PIUS PP. XII
*Discorsi e Radiomessaggi di Sua Santità Pio XII, XII, Dodicesimo
anno di Pontificato, 2 marzo 1950 - 1° marzo 1951, pp. 518 - 521 Tipografia Poliglotta Vaticana
A.A.S., vol. XXXXII (1950), n.
9-10, pp. 513 - 517.
|