PIUS PP. XII
LITTERAE ENCYCLICAE
ORIENTALIS ECCLESIAE*
AD VENERABILES FRATRES PATRIARCHAS,
PRIMATES, ARCHIEPISCOPOS, EPISCOPOS ALIOSQUE LOCORUM ORDINARIOS PACEM ET
COMMUNIONEM CUM APOSTOLICA SEDE HABENTES : DE S. CYRILLO PATRIARCHA
ALEXANDRINO, SALCULO EXEUNTE QUINTO DECIMO A PIISSIMO EIUS OBITU.
VENERABILES FRATRES SALUTEM ET
APOSTOLICAM BENEDICTIONEM
Orientalis Ecclesiae decus ac Deiparae Virginis vindicem
praeclarissimum, S. Cyrillum Patriarcham Alexandrinum summis semper laudibus
extulit Ecclesia; quas laudes in praesens Nobis libet presse scribendo recolere,
dum quintum ac decimum exit saeculum, postquam ille terrestre hoc exsilium
caelesti patria feliciter mutavit. Eum enim iam Decessor Noster S. Caelestinus
I « bonum fidei catholicae defensorem » (Ep. 12, 4 — Migne PL 50 col. 467), «
probatissimum sacerdotem » (Ep. 13, 2 - Migne PL col. 471), ac « virum
apostolicum » (Ep. 25, 7 – Migne PL col. 552), appellat; oecumenica vero Synodus
Chalcedonensis non modo eius doctrinam ad novos dispiciendos refellendosque
errores in auxilium advocat, sed eam etiam cum S. Leonis Magni (cfr. Mansi 6,
953, 956-7; 7, p. 9), sapientia comparare non dubitat; qui quidem et ipsemet
tanti Doctoris scripta idcirco dilaudat atque commendat, quod cum SS. Patrum
fidc omnino cohaereant (cfr. Ep. ad Imp. Theodosium – Migne PL 54 col. 891). Nec
minore veneratione S. Cyrilli auctoritatem quinta oecumenica Synodus,
Constantinopoli congregata (cfr. Mansi 9, p. 231 sq.), prosecuta est: ac multis
post annis, cum controversia haberetur de duabus in Christo voluntatibus, iterum
eius sententia tam in prima Synodo Lateranensi (cfr. Mansi 10 p. 1076 sq.), quam
in sexto oecumenico Concilio, a Monothelitarum erroribus, quibus nonnulli eam
infectam esse falso criminabantur, merito feliciterque vindicata est. Teste
siquidem sanctissimo Decessore Nostro Agathone, ipse « defensor fuit veritatis »
(cfr. Mansi II p. 270 sq.) et « constantissimus orthodoxae fidei praedicator »
(cfr. Mansi II, p. 262 sq.) exstitit.
Valde igitur opportunum ducimus
integerrimam eius vitam, fidem, virtutemque, breviter scribendo, ante omnium
oculos ponere, in primisque eorum, qui, cum ex Orientali Ecclesia sint, hoc
christianae sapientiae lumine et apostolicae fortitudinis athleta iure meritoque
gloriantur. Honesto loco natus, atque anno CCCCXII, ut memoriae traditur, ad
Alexandrinam sedem evectus, contra Novatianos primum aliosque germanae fidei
corruptores osoresque. tum eloquio, tum scriptis decretisque editis, vigilaci
impavidoque animo decertavit. Postea vero, cum impia Nestorii haeresis per
orientales regiones serperet, pervigil ut erat Pastor, novos grassantes errores
protenus detexit, a commisso sibi grege omni studio prohibuit, fuitque per eam
tempestatem, ac potissimum in Ephesina Synodo celebranda, divinae maternitatis
Mariae Virginis, hypostaticae unitatis in Christo, ac Romani Pontificis Primatus
adsertor invictus ac doctor sapientissimus. At quandoquidem proximus Decessor
Noster fel. rec. Pius XI, cum oecumenici huius Concilii memoria quindeciens
saecularis anno MDCCCCXXXI celebraretur, Encyclicis datis Litteris Lux veritatis
(A.A.S., XXIII [ 1931] p. 493 sq. ), praecipuas S. Cyrilli partes in
gravissima hac causa agenda praeclare descripsit illustravitque, id iterum
singillatim recensere supervacaneum putamus.
Haud satis autem Cyrillo fuit
strenue adversus erumpentes haereses dimicare, catholicae doctrinae integritatem
acriter diligenterque tueri, eamque omni studio in meridiana sua luce ponere,
sed pro viribus etiam atque etiam contendit, ut aberrantes fratres ad rectum
iter veritatemque revocaret. Cum enim Antiochenae provinciae Episcopi sacrae
Ephesinae Synodi auctoritatem nondum agnoscerent, alacer ipse auctor fuit, ut
iidem post diuturnas periclitationes ad plenam concordiam tandem aliquando se
reciperent. Ac postquam felicissimam eiusmodi pacem conciliare, Deo aspirante,
potuit, eamque adversus simulatores defendere seduloque tutare, sempiternae
mercedi gloriaeque maturus, anno CCCCXXXXIV, deflentibus bonis omnibus ad
superos evolavit.
Eum orientalis ritus christifideles non modo in « Patrum
Oecumenicorum » numero collocant, sed in suis etiam liturgicis precibus
praeconiis amplissimis venerantur. « Flammis Sancti Spiritus mente illustratus —
ita Graeci in Menaeis die IX mensis Iunii habendis canunt — sol irradians velut
radios oracula edidisti: tua dogmata in omnes orbis fideliumque fines emisisti,
coetus omnes illuminans. o beatissime ac divine, tenebrasque haereseon
persequens, vi viribusque illius, qui e Virgine natus eluxit ». Ac iure quidem
meritoque sanctissimo hoc Patre Orientalis Ecclesiae filii veluti domestica
insignique gloria laetantur. In eo enim tres illae peculiarissimo modo elucent
animi dotes, quae ceteros quoque Orientis Patres tantopere illustrarunt: eximia
nempe vitae sanctitas, in qua incensa nominatim renidet erga summam Dei Parentem
pietas: doctrina prorsus mirabilis, ob quam eum Supremum Consilium sacris
ritibus praepositum. per decretum die XXVIII mensis Iulii, anno MDCCCLXXXII
datum, universalis Ecclesiae Doctorem renuntiavit: actuosa denique studiosaque
cura, qua haereticorum impetus invicto pectore retudit, catholicam fidem
adseruit. defendit, atque impense, usque quaque potuit, propagavit.
At si valde
gratulamur christianos omnes ex orientalibus regionibus populos S. Cyrillum
impensa veneratione prosequi haud minus tamen dolemus in eam non omnes
convenisse optatissimam unitatem, quam ipse tam vehementer adamavit atque
provexit; idque praesertim nostris hisce temporibus contingere lamentamur,
quibus omnes christifideles, collatis mentibus ac viribus, in unam Iesu Christi
Ecclesiam congregari necesse est, ut contra invalescentes cotidie magis
impietatis conatus communis acies conferta, concors, immota repugnet.
Quae
quidem ut effecta dentur, prorsus necessarium est ut omnes, S. Cyrilli vestigia
prementes, eam assequantur animorum concordiam, quae triplici ea ratione
vinciatur oportet, qua Christus Iesus, Ecclesiae conditor, veluti superno
infragilique vinculo, ab se constituto, illam adstringi continerique voluit; una
nempe catholica fide, una erga Deum, erga omnes caritate, una denique obedientia
obtemperationeque legitimae hierarchiae, a divino ipso Redemptore datae. Tria
eiusmodi vincula, quod probe nostis, Venerabiles Fratres, ita sunt necessaria,
ut si quodlibet ex eis desit, vera in Ecclesia Christi unitas atque concordia ne
intellegi quidem possit.
I
Iamvero Alexandrinus Patriarcha in hac veri nominis
concordia studiose adipiscenda retinendaque fortiter, quemadmodum iam fuit per
procellosam aetatem suam, ita in praesenti sit tempore optamus magister omnibus
atque exemplum praeclarissimum. Ac principio, ut de christianae fidei unitate
agamus, nemo est, qui inconcussam eius alacritatem ignoret ad eamdem mordicus
tutandam :« Nos — ita ille asseverat , quibus amica est veritas, ac veritatis
dogmata, nequaquam illos (haereticos) sequemur, sed Sanctorum Patrum fidei
vestigiis insistentes, divinae revelationis depositum contra omnes errores
custodiemus » (cfr. in Ioann. l. X — Migne PG 74 col. 419). Quod certamen ad
mortem usque certando, ad acerbissima quaeque toleranda paratus erat. « Mihi —
ita scribit — pro fide, quae in Christo est, et laborare et vivere et mori
maximum votum est » (Ep. 10 — Migne PG 77 col. 78). « Me igitur nulla neque
iniuria, neque contumelia, neque convicia movent . . . Tantum fides integra et
salva sit » (Ep. 9 - Migne PG 77 col. 62 ). Ac martyrii palmas forti nobilique
animo exoptans, haec edit generosissima verba :« Statui propter Christi fidem
quemvis laborem subire, quaevis quoque perferre tormenta, etiam ea, quae inter
supplicia censentur gravissima, donec tandem mortem hac de causa susceptam mihi
iucundam pertulero » (Ep. 10 — Migne PG 77 col. 70). « Nam si pro gloria Dei
veritatem praedicare formidaverimus, ne videlicet in aliquam molestiam
incidamus, qua, quaeso, fronte sanctorum martyrum certamina et triumphos apud
populum laudibus evehemus? » (Ep. 9 – Migne PG 77 col. 63).
Cum autem in Aegypti
coenobiis plures haberentur atque acerrimae de nova haeresi Nestoriana
disputationes, ut vigilantissimus est Pastor, de huius doctrinae fallaciis atque
periculis monachos admonet, non ut lites verborumque concertationes inflammet, « verum
ut si qui de cetero — ita iisdem scribit — vos adorti fuerint, illorum
futilitati veritatem opponentes, et ipsi erroris perniciem effugiatis, et alios
opportunis rationibus perinde ut fratres inducatis, quo fidem iam olim Ecclesiis
per sanctos Apostolos traditam, non secus ac margaritam, animis suis insertam,
constanter retineant » (Ep. I - Migne PG 77 col. 14). Ac luculentissime
animadvertit — ut omnes facile agnoscent, qui epistulas perlegerint, quas ipse
de Antiochenorum causa dedit — christianam eiusmodi fidem, quae totis viribus
nobis servanda tuendaque est, per Sacras Litteras ac per sanctorum Patrum (cfr.
Ep. 55 – Migne PG 77 col. 292-293) doctrinam nobis esse traditam, itemque per
vividum ac falli nescium Ecclesiae magisterium clare legitimeque propositam. Cum
enim Antiochenae Provinciae Episcopi ad instaurandam servandamque pacem
sufficere autumarent Nicaenam tantummodo retinere fidem, S. Cyrillus, Nicaenum
Symbolum firmiter et ipse amplexus, a suis in Episcopatu Fratribus Nestorianae
etiam haeresis improbationem damnationemque ad unitatem constabiliendam
requisivit. Optime siquidem noverat non satis esse vetera ecclesiastici
magisterii documenta mente prona accipere, sed illa etiamn omnia oportere
demisso fidelique animo amplecti, quae ab Ecclesia vi supremae auctoritatis suae
subinde nobis credenda iniungantur. Immo, neque sub specie refovendae concordiae
fas est vel unum dissimulare dogma; nam ut Alexandrinus Patriarcha admonet :«
Pacem quidem desiderare summum bonum est atque praecipuum . . . verumtamen non ob
hanc causam despici oportet pietatis in Christo virtutem » (Ep. 61 – Migne PG 77
col. 325). Quamobrem ad optatissimum aberrantium filiorum reditum ad germanam
rectamque in Christo unitatem via illa ac ratio non conducit, quae illa dumtaxat
doctrinae capita persequatur, in quae amplectenda vel omnes, vel saltem plurimae
eorum, qui christiano gloriantur nomine, communitates conveniant; sed illa
potius, quae universas atque integras divinitus patefactas veritates veluti
christifidelium concordiae consensionisque fundamentum ponat.
Ob strenuam
eiusmodi fortitudinem in fidei integritate retinenda tutandaque S. Cyrillus
Alexandrinus exemplo omnibus esto. Ipse siquidem vixdum Nestorii errorem
detexit, per epistulas eum et alia scripta refutavit, Romanum appellavit
Pontificem, atque in Ephesina Synodo, eius personam gerens, gliscentem haeresim
mira doctrina intrepidoque pectore retudit atque damnavit: ita quidem ut omnes
Concilii Patres, lecta publice Cyrilli epistula, quae dogmatica appellatur, eam
rectae fidei omnino consonam sollemni sententia comprobarent. Ac praeterea ob
hanc apostolicam strenuitatem et inique fuit ab Episcopali suo munere deturbatus,
et iniurias fratrum, conciliabuli non legitimi improbationem, carceres
angoresque multos, sereno invictoque animo toleravit. Itemque non modo Episcopis,
e recto veritatis concordiaeque itinere aberrantibus, sed ipsi etiam Augusto
Imperatori, pro sanctissimi conscientia officii, aperte obsistere non dubitavit.
Atque etiam, ut omnes norunt, christianae alendae tutandaeque fidei paene
innumera exaravit volumina, e quibus praestantissimae elucent eius sapientiae
iubar, impavida eius pectoris constantia, ac pastoralis eius sollicitudinis
navitas.
II
Fidei vero nexui caritas accedat oportet, qua invicem omnes et cum Christo
coniungamur; quaeque, Divino Spiritu instincta atque permota, mystici Corporis
Redemptoris membra infragili vinculo inter se conectat. Haec autem caritas
aberrantes etiam viaque deceptos homines amplecti non renuat; quod quidem in
mira S. Cyrilli agendi ratione in exemplum cernere licet. Ipse enim, quamvis
fortiter contra Nestorii haeresim decertaverit, aperte tamen asseverat, incensa
ut erat caritate actus, se nulli concedere. ut ardentius quam ipsemet,
Nestorium amare fateatur (cfr. Ep. 9 - Migne PG 77 col. 62). Idque non immerito.
Ii sunt enim qui e recto itinere aberrant, veluti aegrotantes fratres hahendi,
ac leni suavique cura tractandi. Quam ad rem prudentissima haec Alexandrini
Patriarchae consilia recolere iuvat. « Res enim - ita admonet - magnae eget
moderationis » (Ep. 57 Migne PG 77 col. 322 ). « Nam durae saepe collisiones
multos ad impudentiam impellunt; meliusque est blande potius sustinere
resistentes, quam iuris acumine molestiam illis creare. Nam sicut si corpus
illis aegrotaverit, manu prorsus tractandi forent; ita laboranti animae
prudentia quadam succurrendum est, medelae instar adhibita. Pedetentim enim ipsi
quoque ad sincerum animi statum devenient » (Ep. 58 – Migne PG 77 col. 322).
Atque alibi haec adicit: « Peritorum medicorum industriam . . . imitati sumus: hi
enim morbos et vulnera in humano corpore nascentia non statim igne aut ferro
atrociter curant; sed vulnere levioribus primo medicamentis delinito, tempus
praestolantur ustioni et sectioni opportunum » (Ep. 18 – Migne PG 77 col.
123-126). Eiusmodi ut erat misericordia benignitateque erga errantes animatus,
aperte profitetur se « pacis quidem perstudiosum, a litibus vero ac rixis alienum
esse prorsus: denique talem, qui omnes amare et ab omnibus vicissim amari » (Ep.
9 – Migne PG 77 col. 62 ) peroptet.
Haec prona S. Doctoris ad concordiam
facilitas tum maxime enituit, cum, priore severitate mitigata, paci conciliandae
cum Antiochenae Provinciae Episcopis studiose diligenterque vacavit. De eorum
enim legato agens, haec inter alia scribit :« Fortasse non parva certamina se
obiturum suspicabatur, ut nobis persuaderet opus esse ut in concordiam et pacem
conecterentur Ecclesiae, tollereturque heterodoxorum irrisio, ac diabolicae
improbitatis acies retunderetur. Verum ita nos ad eam rem paratos comperit, ut
nullum penitus laborem sustinuerit. Memores enim sumus Salvatoris nostri
dicentis :"Pacem meam do vobis, pacem meam relinquo vobis" » (Ep. 39 – Migne PG
77 col. 175). Quandoquidem vero huic ineundae paci duodecim obstabant Capitula,
a S. Cyrillo in Alexandrina Synodo composita - quae quidem Capitula cum de «
unione physica » in Christo loquerentur, ab Antiochenis uti heterodoxa
reiciebantur - benignissimus Patriarcha, quamvis haec scripta non improbaret
neque reiceret, utpote quae orthodoxam proponerent doctrinam, pluribus tamen
datis epistulis ita mentem suam aperuit, ut quaelibet arceretur vel minima
erroris species, ac facilior ad concordiam via pateret. Haec autem Episcopis
praestitit « non iam sicut repugnantibus, sed sicut fratribus » (Ep. 33 — Migne
PG 77 col. 161). Nam, ipso auctore, « propter Ecclesiarum pacem, et ne hae
invicem ob opinionum dissensum separentur, non sunt inutiles condescensiones » (Ep.
43 — Migne PG 77 col. 222-224). Itaque feliciter evenit, ut S. Cyrilli caritas
uberes pacis fructus colligeret optatissimos. Quam quidem albescentem pacem cum
tandem aliquando cernere potuit, et Antiochenae Provinciae Episcopos,
Nestorianam haeresim damnantes, fraterno animo complecti, superno gaudio
perfusus exclamavit «" Laetentur caeli, et exsultet terra! " Solutus est enim
medius paries maceriae, et quod maerorem afferebat, conquievit, et omne
dissidiorum genus sublatum est, omnium nostrum Salvatore Christo pacem Ecclesiis
suis tribuente » (Ep. 39 — Migne PG 77 col. 174).
Iamvero, ut remotissimo eo
tempore, ita in praesenti quoque, Venerabiles Fratres, ad eam auspicato
provehendam, ad quam boni omnes contendunt, dissidentium filiorum cum una
Ecclesia Christi conciliationem, procul dubio sincera atque efficax animorum
benevolentia adiumentum afferet, afflante iuvanteque Deo, omnium validissimum.
Hic enim benevolentiae affectus mutuam refovet cognitionem, ad quam quidem
procurandam perficiendamque Decessores Nostri per varia incepta tantopere
allaborarun, ac nominatim per conditum in hac alma Urbe Pontificium Institutum
altioribus rerum orientalium provehendis studiis. Itemque aestimatione debita
ea omnia amplectatur oportet, quae Orientalibus gentibus fuere, peculiare veluti
patrimonium, a maioribus tradita; simul quae ad sacram Liturgiam et ad
Hierarchicos Ordines spectent, simul etiam quae ad ceteras christianae vitae
rationes pertineant, modo eadem cum germana religionis fide rectisque de moribus
normis penitus concordent. Sit enim necesse est singulis universis orientalis
ritus populis in rebus omnibus, quae a sua cuiusque historia a suoque cuiusque
ingenio atque indole pendent, legitima libertas, quae tamen a vera et integra
Iesu Christi doctrina non discrepet. Idque sciant ac secum reputent tum qui in
Catholicae Ecclesiae gremio sunt nati, tum qui desiderio ac voto eidem
assequendae velificantur: qui etiam omnes noscant ac pro certo habeant se
numquam coactum iri ad proprios legitimos ritus et ad antiquitus sibi tradita
instituta cum latinis ritibus institutisque commutanda; quae quidem omnia,
aequali aestimatione aequalique decore habenda. communem matrem Ecclesiam quasi
regia circumdant varietate. Quin immo eiusmodi rituum institutionumque
diversitas, dum id, quod unicuique antiquum est atque pretiosum, sartum
tectumque servat, verae sinceraeque unitati minime obsistit. Nostris autem
potissimum temporibus, quibus bellica discordia atque simultas fere ubique
terrarum ab se invicem hominum animos abalienarunt, oportet omnes ad
coniunctionem in Christo ac per Christum omni ope fovendam, christiana caritate
acti, etiam atque etiam compellantur.
III
Verumtamen fidei caritatisque opus mancum prorsus atque inefficax esset ad
unitatem in Christo Iesu confirmandam, nisi in inconcussa illa inniteretur petra,
supra quam Ecclesia est divinitus condita: in Petri nimirum eiusque Successorum
suprema auctoritate. Quod quidem Alexandrini Patriarchae in gravissima hac causa
agendi ratio luculentissime comprobat. Ipse enim tum in Nestoriana profliganda
haeresi, tum in concilianda cum Antiochenae provinciae Episcopis concordia,
arctissime fuit constantissimeque cum Apostolica hac Sede coniunctus. Siquidem
quando evigilans Praesul Nestorii errores perspexit cum periculosiore cotidie
rectae fidei discrimine gliscere et usquequaque grassari, ad Decessorem Nostrum
S. Caelestinum I litteras dedit, in quibus haec inter alia habentur :« Quoniam
Deus hisce in rebus vigilantiam a nobis exigit, et longa Ecclesiarum
consuetudo suadet ut huiusmodi res cum sanctitate tua communicentur, scribo
plane necessitate adactus » (Ep. II – Migne PG 77 col. 79). Ad quae quidem
Romanus Pontifex respondet se Cyrillum « velut praesentem in litteris suis »
amplexum esse « cum unum idemque . . . sentire de Domino » ( cfr. Ep. ad Cyrillum –
Migne PG 77 col. 90) viderentur. Quapropter Antistes sacrorum Maximus huic tam
orthodoxo Doctori auctoritatem Apostolicae Sedis delegavit, qua ipse decreta,
iam in Romana Synodo contra Nestorium lata, exsequenda curaret. Atque omnibus
perspicuum est, Venerabiles Fratres, Alexandrinum Patriarcham in Ephesino
Concilio celebrando Romani Pontificis vices rite gessisse, qui quidem propriis
etiam missis Legatis id maximopere iisdem commendavit, ut S. Cyrilli operam
auctoritatemque confirmarent. Ipse igitur Romani Episcopi nomine sacrae huic
Synodo praefuit, eiusque acta primus omnium signavit. Ac tam patens omnibus, tam
splendens erat inter Apostolicam et Alexandrinam Sedem concordia, ut cum in
secunda Concilii sessione fuisset S. Caelestini epistula publice perlecta, ita
Patres conclamarent :« Hoc iustum iudicium. Novo Paulo Caelestino, novo Paulo
Cyrillo, Caelestino custodi fidei, Caelestino cum Synodo concordi, Caelestino
universa Synodus gratias agit. Unus Caelestinus, unus Cyrillus, una fides Synodi,
una fides orbis terrarum » (Mansi IV p. 1287). Nihil igitur mirum quod paulo
post idem Cyrillus rescripsit: « Fidei meae rectitudini testimonium perhibuit et
Romana Ecclesia, et sancta quoque Synodus ex universo, ut ita dicam, orbe qui
sub caelo est, congregata » (Apol. ad Theodos. – Migne PG 76 col. 482).
Ac
praeterea haec eadem constantissima S. Cyrilli cum Apostolica Sede coniunctio
luculenter patet, si res ab eo gestas consideramus ad pacem cum Antiochenae
provinciae Episcopis ineundam ac solidandam. Etenim Decessor Noster S.
Caelestinus cum omnia probaret rataque haberet, quae Alexandrinus Antistes in
Ephesina Synodo peregerat, excipiendam tamen iudicavit excommunicationis
sententiam, quam Concilii Praeses, una cum ceteris Patribus, contra Antiochenos
tulerat. « De his autem ita Romanus Pontifex - qui cum Nestorio videntur pari
impietate sensisse . . . quamquam legatur in eos vestra sententia, tamen nos
quoque decernimus quod videtur. Multa perspicienda sunt in talibus causis, quae
Apostolica Sedes semper aspexit . . . Antiochenum, si habet spem correctionis,
epistulis a vestra fraternitate volumus conveniri . . . Credendum de divina est
misericordia quod omnes in viam redeant veritatis » (Ep. 22 – Migne PL 50 col.
542-543). Huic autem a Romana Sede datae normae S. Cyrillus obtemperans, cum
Antiochenae provinciae Episcopis de redintegranda pace atque concordia agere
coepit. Cumque interea, S. Caelestino piissime vita functo, de eius Successores
Xysto III quidam referrent moleste eum tulisse Nestorium ab Episcopali suo
munere fuisse reiectum, eiusmodi voces Alexandrinus Patriarcha hisce verbis
refutavit: « Scripsit enim (Xystus) consona sanctae Synodo, omniaque illius gesta
confirmavit, ac nobiscum sentit » (Ep. 40 – Migne PG 77 col. 202).
E quibus
omnibus liquido patet S. Cyrillum cum hac Apostolica Sede omnino consensisse,
itemque Decessores Nostros eius gesta quasi habuisse propria, meritisque
extulisse laudibus. Siquidem S. Caelestinus, praeterquam innumera ei fiduciae
gratique animi praebuerat testimonia, haec inter alia eidem scribebat :«
Gratulamur tantam inesse sanctitati tuae vigilantiam, ut decessorum tuorum, qui
et ipsi semper defensores orthodoxi dogmatis exstiterunt, exempla iam viceris . . .
Omnes tendiculas praedicationis callidae detexisti . . . Magnus fidei nostrae
triumphus est et asseruisse nostra tam fortiter, et adversa Sanctarum
Scripturarum testimoniis sic devicisse » (Ep. 11, 1-2 – Migne PL 5o col. 461).
Et cum eius in Summo Pontificatu Successor S. Xystus III ab Alexandrino
Antistite accepisset initae pacis conciliationisque nuntium, haec laetabundus
eidem scripsit: « Ecce enim sollicitis nobis, quia neminem perire volumus,
sanctitas tua redintegratum corpus Ecclesiae suis epistulis indicavit.
Redeuntibus eius in sua membra compagibus, neminem foris iam videmus errare,
quia intus omnes positos fidem una testatur . . . Ad beatum apostolum Petrum
fraternitas universa convenit: ecce auditorium congruens auditoribus, conveniens
audiendis . . . Ad nos reversi sunt fratres, ad nos, inquam, qui morbum communi
studio persequentes, animarum curavimus sanitatem . . . Exsulta, Frater carissime,
et ad nos recollectis fratribus victor exsulta. Quaerebat Ecclesia quos recepit.
Nam si neminem perire volumus de pusillis, quanto magis gaudendum nobis est
sanitate rectorum? » (Ep. 5, 1. 3. 5-- Migne PL 50 col. 602-604) Quibus quidem
Decessoris Nostri verbis recreatus Alexandrinus Praesul, invictus orthodoxae
fidei vindex, christianaeque concordiae conciliator studiosissimus, in pace
Christi quievit.
Nos vero, Venerabiles Fratres, natalis huius memoriam
quindeciens saecularem celebrantes, nihil desiderabilius optamus, quam ut omnes,
quotquot christiano censentur nomine, S. Cyrilli patrocinio et exemplo,
dissidentium fratrum orientalium felicem ad Nos et ad unam Iesu Christi
Ecclesiam reditum magis in dies magisque promoveant. Una sit omnibus intemerata
fides; una, omnesque simul coagmentans, in mystico Iesu Christi Corpore caritas,
una denique ac sedula actuosaque erga beati Petri Sedem fidelitas. In hoc
meritissimum dignumque opus non modo ii vires omnes impendant, qui in
orientalibus regionibus vitam degunt, quique mutua aestimatione, conversatione
benevola, integerrimae virtutis exemplo seiunctos fratres, sacrorum praesertim
administros, ad Ecclesiae unitatem facilius allicere poterunt, sed cuncti etiam
christifideles, unum ubique terrarum Divini Redemptoris Regnum unumque
universorum ovile a Deo implorantes atque adprecantes. Quibus quidem omnibus
illam imprimis validissimam opem commendamus, quae in quolibet suscipiendo
salutifero labore primum ac praecipuum sit oportet simul tempore simulque
efficacitate adiumentum: precationem dicimus ardenti, demisso fidentique animo
ad Deum admotam. Ac potentissimum interponant cupimus Deiparae Virginis
patrocinium, ut hac benignissima deprecatrice et amantissima omnium Matre,
Divinus Spiritus Orientalium gentium animos superna sua luce illuminet, utque
omnes unum simus in una Ecclesia a Iesu Christo condita, et ab ipso Paraclito
Spiritu iugi gratiarum imbre alita ad sanctitatemque permota. Iis vero, qui vel
in sacris ephebeis, vel in ceteris collegiis vitam agunt, « Diem pro Oriente »,
ut aiunt, peculiari modo commendatum volumus; quo quidem die incensiores
preces ad Divinum universae Ecclesiae Pastorem effundantur, ac iuvenum animi
sanctissimae eiusmodi unitatis assequendae desiderio impensius instimulentur.
Atque omnes denique, qui, vel sacro decorati sunt ordine, vel in Catholicae
Actionis agmina in ceterasque consociationes adsciti, adiutricem Ecclesiasticae
Hierarchiae navant operam, qua precibus, qua scriptis, qua alloquiis,
optatissimam Orientalium omnium cum communi Patre unitatem etiam atque etiam
provehant.
Ac faxit utinam Deus, ut paterna haec Nostra impensaque invitatio ab
iis etiain dissidentibus Episcopis eorumque gregibus benevolenti exaudiatur
animo, qui, a Nobis licet seiuncti, Alexandrinum tamen Patriarcham uti
domesticam gloriam dilaudant ac venerantur. Esto praeclarissimus Doctor eis
magister atque exemplum ad concordiam triplici illo vinculo iterum instaurandam.
quod ipse, utpote rem omnino necessariam, tantopere commendavit, et quo Divinus
Ecclesiae Conditor universos filios suos devinciri voluit. Meminerint iidem Nos
illam hodie, providentis Dei consilio, Apostolicam obtinere Sedem, ad quam
Alexandrinus Antistes, proprii officii conscientia ductus, provocavit, tum ut
orthodoxam fidem contra Nestorii errores tutis armis defenderet, tum etiam ut
dissidentium fratrum pacata consensio quasi divino sigillo muniretur. Ac sciant
Nos eadem esse, qua Decessores Nostri, caritate permoti; idque iugibus votis ac
precibus potissimum intendere, ut inveteratis obstaculis feliciter remotis, ille
tandem illucescat dies, quo unus in uno ovili habeatur grex, Iesu Christo
eiusque in terris Vicario concordibus animis obtemperans.
Eos autem peculiari
modo ex orientalibus regionibus dissidentes filios compellamus, qui utique
Cyrillum summa veneratione colunt, sed tamen Chalcedonensis Synodi auctoritatem
idcirco non agnoscunt, quod in ea sollemniter sancitum fuit duplicem esse in
Iesu Christo naturam. Perpendant iidem quae deinceps fuere, novis emergentibus
erroribus, in Chalcedonensi Concilio decreta, non ea Alexandrinum Patriarcham
sua sententia renuere. Ipse enim aperte scribit « non omnia, quae haeretici
dicunt, statim fugienda ac repudianda esse: multa enim confitentur ex iis. quae
nos quoque asserimus . . . Sic et de Nestorio quoque, licet duas naturas esse dicat.
carnis et Verbi Dei differentiam significans : est enim alia Verbi, alia carnis
natura : attamen unionem una nobiscum non confitetur » (Ep. 44 — Migne PG 77
col. 226).
Itemque fore sperare licet, ut hodierni quoque Nestorii assectatores,
si, remoto a praeiudicatis opinionibus animo, S. Cyrilli scripta exquisierint
intenteque reputaverint, viam sibi ad veritatem patere cernant, seseque sentiant,
adspirante iuvanteque Deo, ad Catholicae Ecclesiae gremium revocari.
Iam nihil
aliud superest, Venerabiles Fratres, nisi ut, per hanc S. Cyrilli celebrationem
quindeciens saecularem, universae Ecclesiae, iisque praesertim omnibus, qui in
orientalibus regionibus christiano gloriantur nomine, praesentissimum Sancti
huius Doctoris patrocinium supplices imploremus, id potissimum ut dissidentibus
fratribus ac filiis feliciter eveniat comprecantes, quod ipse olim gratulabundus
scripsit :« Ecce divulsa ecclesiastici corporis membra rursum inter se coadunata
sunt, et iam nihil reliquum est, quod ministros Evangelii Christi per discordiam
seiungat » (Ep. 40. 49 -Migne PG 77 col. 254).
Qua quidem suavissima spe freti,
cum vobis singulis universis, Venerabiles Fratres, tum gregibus unicuique
vestrum concreditis, caelestium munerum auspicem, paternaeque benevolentiae
Nostrae testem. Apostolicam Benedictionem peramanter in Domino impertimus.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die IX mensis Aprilis, dominica
Resurrectionis D. N. I. Ch., anno MDCCCCXXXXIV, Pontificatus Nostri sexto.
PIUS PP. XII
*Discorsi e Radiomessaggi di Sua Santità Pio XII, VI, Sesto
anno di Pontificato, 2 marzo 1944 - 1° marzo 1945, pp. 327-340 Tipografia Poliglotta Vaticana
|