The Holy See
back up
Search
riga

PIUS PP. XII

EPISTULA ENCYCLICA

OPTATISSIMA PAX*

AD VENERABILES FRATRES PATRIARCHAS, PRIMATES, ARCHIEPISCOPOS,
 EPISCOPOS ALIOSQUE LOCORUM ORDINARIOS PACEM ET COMMUNIONEM
CUM APOSTOLICA SEDE HABENTES : PUBLICAE INDICUNTUR SUPPLICATIONES
 AD CIVIUM ORDINUM POPULORUMQUE CONCORDIAM CONCILIANDAM.

 

Venerabiles Fratres, salutem et Apostolicam Benedictionem. — Optatissima pax, quae sit « tranquillitas ordinis » (cfr. S. Aug., De Civ. Dei, I. XIX, c. 13; S. Th., Summ. Theol. II-II, 29, 1, ad 1um) ac « tranquilla libertas » (Cic., Philipp. 2, c. 44), post cruentas diuturnae conflictationis vices ut tristibus ac trepidis patet omnibus, adhuc labat anceps, ac suspensos et anxios populorum tenet animos; dum in Nationibus non paucis, iam bello vastatis ac consequentibus inde ruinis egestateque perculsis, civium ordines acri inter se odio permoti, innumeris, ut omnes cernunt, tumultuationibus ac turbis ipsa minantur concutere ac subruere Civitatum fundamenta. Ob funestum eiusmodi miseriarum spectaculum, summa aegritudine Noster oppletur animus, ac videtur Nobis paternum, quo divinitus fungimur, universaleque munus a Nobis postulare, non modo ut gentes omnes ad restinguendas simultates et ad concordiam feliciter redintegrandam adhortemur, sed ut quotquot etiam habemus in Christo filios enixe admoneamus, ut supplices velint incensioresque ad caelum admovere preces, quandoquidem novimus quidquid non propitiato Deo agatur, mancum atque in cassum evadere, secundum divinam illam Psaltae sententiam : « Nisi Dominus aedificaverit domum, in vanum laborant qui aedificant eam » (Ps. 126, 1).

Pergravia utique sunt mala, quibus medendum est, ac medendum quam citissime potest. Siquidem ex una parte oecononomica res, ob belIica facta impendia eversionesque immanes, multis in Nationibus ita extenuata atque incerta iacet, ut impar ad opportuna suppeditanda remedia saepenumero evadat, et ad utilia illa excitanda incepta, quibus necessarius eis omnibus praebeatur labor, qui ad inane sint otium non volentes coacti; ex altera vero non desunt qui operariae plebis inopiam callido quodam ac tecto consilio exagitent atque exasperent, atque adeo nobiles illos nisus praepediant, quibus ad dissipatas fortunas recto ordine ac iustitia auspice reficiendas contendatur. At intellegant omnes opus est non discordiis, non tumultuationibus, non fraternis caedibus renovari posse civium ac rei publicae collapsas vel periclitantes opes, sed actuosa solummodo concordia, sed mutuo collata opera pacificoque labore.

Qui ad turbas, qui ad seditiones, qui ad ceterorum offendendam libertatem praemeditata quadam ratione inconsultam multitudinem concitent, ii procul dubio non eius indigentiam relevant, sed potius, ob mutuum refricatum odium et ob perturbatum rerum operumque cursum, necessario adaugent, ac vel etiam possunt ad extremam provocare perniciem. Etenim certamina factionum « fuerunt eruntque pluribus populis magis exitio, quam bella externa, quam fames morbive » (Liv., Hist. 1. IV, c. 9).

Sed pari modo intellegant omnes oportet tam ingens esse in praesens rerum omnium discrimen, tam formidolosum in posterum, ut omnino necesse sit privatis suis cuiusque commodis atque profectibus, eorum praesertim qui divitiis affluant, communem anteponere utilitatem.

Id vero imprimis ante oculos habeatur, atque intenta consideretur mente, hoc esse prorsus urgens, hominum nempe pacificare animos, eosque ad fraternam consensionem conspirationemque, ad adiutricem invicem operam, et ad ea suscipienda consilia ac proposita reducere, quae et christianae doctrinae praeceptis et praesentibus rerum adiunctis respondeant.

Reminiscantur omnes immania illa, quae superioribus annis perpessi sumus mala ac detrimenta, idcirco potissimum evenisse, quod divina Iesu Christo Religio, mutuae civium, populorum ac gentium caritatis altrix, non in privatam, non in domesticam ac publicam, ut oportebat, dominabatur vitam. Si igitur ob discessum a Christo erratum est, ad eum quam primum est publice privateque regrediendum; si error fuscavit mentes, ad veritatem illam revertendum est, quae, utpote divinitus patefacta, rectum pandit ad caelum iter; si odium denique fructus edidit mortiferos, ad christianum est redeundum amorem, qui unus potest tot lethales sanare plagas, tot formidolosa superare discrimina, ac tot acerrimos mulcere dolores.

Quoniam vero suavissima illa iam appropinquant Natalicia Sollemnia, quae Puerulum Iesum in cunabulis vagientem atque Angelorum choros, pacem hominibus canentium, in memoriam revocant, opportunum ducimus christianos adhortari omnes, eos nominatim, qui in flore aetatis sunt, ut frequentes sacrum adeant Praesepe, ibique hac de causa preces fundant, ut nempe divinus Infans minaces, quae agitantur, contentionum seditionumque faces restinguere atque arcere benigne velit. Collustret ipse caelesti luce sua eorum mentes, qui saepenumero potius quam pervicaci malitia, erroribus, veritatis specie fucatis, decepti sunt; reprimat ipse ac sedet in animis simultatem, componat discordiam, et christianam reviviscere ac vigere iubeat caritatem. Eos, qui elata fortuna utuntur, generosam doceat erga egenos largitatem; eos vero, qui humili ac misera anguntur sorte, exemplo suo supernaque ope consoletur, et ad caelestia bona, quae potiora ac perpetuo mansura sunt, desideranda imprimis convertat.

Multum Nos, in praesentibus rerum angustiis, insontium puerorum precibus confidimus, quos divinus Redemptor peculiari modo acceptos habet ac diligit. Candidas igitur voces tenuesque manus, internae innocentiae indices, per Natalicia praesertim sollemnia, ad eum erigant, pacem, concordiam mutuamque comprecantes caritatem. Ac praeterea incensissimis suis precibus ea adiungant cupimus christianae pietatis opera christianaeque largitatis munera, quibus liceat divinam placare iustitiam, tot flagitiis offensam, atque indigentium pro facultate succurrere necessitatibus.

Fore autem omnino speramus, Venerabiles Fratres, ut — vobis auctoribus ac suasoribus, ut assoletis, diligentissimis — haec paterna hortamenta Nostra felicibus cum fructibus effecta dentur; atque omnes, ii potissimum, qui fiorenti aetate fruuntur, Nostris vestrisque invitationibus libentes generosique respondeant.

Qua suavi spe freti, cum vobis singulis universis, Venerabiles Fratres, tum gregibus unicuique vestrum concreditis, Apostolicam Benedictionem, caelestium gratiarum auspicem paternaeque benevolentiae Nostrae testem, effuso animo impertimus.

Datum Romae, apud S. Petrum, die XVIII mensis Decembris, anno MDCCCCXXXXVII, Pontificatus Nostri nono.

 

PIUS PP. XII


*Discorsi e Radiomessaggi di Sua Santità Pio XII, IX,
Nono anno di Pontificato, 2 marzo 1947 - 1° marzo 1948, pp. 565-568
Tipografia Poliglotta Vaticana

 

top