PIUS PP. XII
EPISTULA ENCYCLICA
IN MULTIPLICIBUS CURIS*
AD VENERABILES FRATRES PATRIARCHAS,
PRIMATES, ARCHIEPISCOPOS, ALIOSQUE LOCORUM ORDINARIOS PACEM ET
COMMUNIONEM CUM APOSTOLICA SEDE HABENTES: PUBLICAE ITERUM INDICUNTUR
SUPPLICATIONES AD PACEM IN PALAESTINA CONCILIANDAM
Venerabiles Fratres salutem et Apostolicam Benedictionem.
In multiplicibus curis, quae hoc temporum flexu — ex quo futurae maximi
momenti condiciones orientur universae hominum familiae — gravissimum Supremi
Pontificatus onus Nos experiri iubent, illae peculiari modo Nos sollicitant,
quae ad bellum spectant, quod Sacra Palaestinae Loca cruentat. Verum enim vero
vobis asseverare possumus, Venerabiles Fratres, nec laetam, nec tristem rerum
vicissitudinem acerrimum posse relevare dolorem, qui vehementer Nos angit, dum
animo recogitamus illa in regione, in qua Christus Iesus suum effudit sanguinem
ut cunctum redimeret hominum genus, fraternum adhuc effluere cruorem; atque ubi
primum angelicum pacis nuntium in noctis tenebris insonuit mentibusque affulsit,
gentes inter se digladiari, miserorum cotidie magis augeri miseriam, atque
expavescentium gliscere terrorem, dum exsules ac profugi, ad milia bene multa e
sua terra deturbati, vagantur longe, panem quaerentes tutumque perfugium. Ea
etiam peculiari de causa aegritudine maeroreque afficimur, quod Nobis perlatum
est illa religionis ac beneficentiae aedificia, quae prope Sacra Loca habentur,
non pauca, nec levia accepisse detrimenta; unde timendum est vel ipsa Sacra
Loca, cum in Palaestina, tum praesertim Hierosolymae — quae quidem loca natali,
vita atque obitu Divini Redemptoris Nostri consecrata fuere — eamdem posse
deflendam habere sortem.
Supervacaneum autem est, Venerabiles Fratres, vobis
significare Nos in praesenti rerum discrimine, quod auctiora etiam mala in
posterum portendere videtur, non tacitos Nostrum compressisse in animo dolorem,
sed quidquid in facultate esset, studiose effecisse, ut opportunum pro viribus
huic causae adhiberetur remedium. Nostis enim, cum ante dimicationis initium
Arabum optimates coram admisissemus, qui sua Nobis cupiebant testari obsequia,
Nos, factis ad eos ex animo verbis, sollicitudinem Nostram pro Palaestinae pace
aperuisse, ac clare affirmateque asseverasse eiusmodi veri nominis pacem non vi,
non armis assequendam fore, sed veritate ac iustitia, sed mutua uniuscuiusque
iuris in tuto posita securitate, servatisque consuetudinibus a maioribus
acceptis, ad religionem praesertim quod attinet, ac debitis utriusque partis
officiis invicem praestitis. Cum autem conflagratio iam orta esset, Nos, qui pro
Apostolico, quo fungimur, Ministerio, supra humanae societatis confiictus nullo
non tempore erigimur, aequanimitate summa impense, pro facultate, allaboravimus,
ut concordia ac tranquillitas, cum iustitia copulatae, in Palaestina
triumpharent, ac Sacra inibi Loca incolumia atque inviolata manerent. Et quamvis
fere undique ad Apostolicam hanc Sedem, supplices preces ab omne genus egentibus
admoveantur, nihilo secius, quotiescumque potuimus, iis omnibus enisi sumus
suppetias occurrere, qui ex bello detrimenta fecissent, cum per Nostros in
Palaestina, in Libano et in Aegypto Legatos impertitis auxiliis, tum aliarum
Nationum christifidelibus ad idem propositum atque inceptum paterno animo
excitatis.
Quoniam vero Nobis perspectum est difficili huic ac salebrosae causae
componendae humanas opes impares evadere, precibus potissimum confidimus, quae
ad Divinum pacis Principem adhibeantur; atque adeo per Encyclicam Epistulam « Auspicia
quaedam », haud ita pridem datam, vos adhortati sumus, Venerabiles Fratres,
quemadmodum iterum adhortamur, ut publicae a vobis et a gregibus, pastorali
sollicitudini vestrae concreditis, habeantur supplicationes, quibus id tandem,
Beata Virgine Maria auspice, impetretur « ut, rebus . . . in Palaestina aequitate
compositis, inibi etiam concordia et pax feliciter redintegretur » (Acta Ap.
Sedis - 1948, n. 5, p. 171). Haud incassum invitationem eiusmodi Nostram
evenisse, non sine animi solacio, novimus. Ac novimus etiam, dum Nos, iis
omnibus coniuncti, quos ubique terrarum habemus in Christo filios, supplicando
operandoque enitebamur, ut res in Palaestina ordinatim feliciterque
componerentur, cordatos non defuisse homines, qui, nec parcentes laboribus, nec
periculis territi, ad hoc idem assequendum contenderent propositum; quorum
quidem nobiles nisus heic placet publice agnoscere ac dilaudare.
In praesens
tamen, dum conflictatio non remittit neque conquiescit, ac iacturae ruinaeque,
quae inde consequuntur, miserrime augentur, opportunum ducimus Nostras iterare
invitationes, fore omnino confisi ut eaedem non modo a vobis, Venerabiles
Fratres, sed a christianis etiam omnibus libenti actuosoque animo excipiantur.
Quemadmodum postridie calendas Iunias Sacro Purpuratorum Patrum Collegio coram
admisso declaravimus, Nostrum eidem pandentes animum ob hanc causam sollicitum
et anxium, incredibile prorsus Nobis videtur futurum ut universa christianorum
communitas voluntate facile acquiescente, vel inani indignatione cernat sacras
illas terras, quas suave omnibus erat invisere, ac venerabundo animo incensoque
deosculari amore, ab armigeris ferro ignique vastari, et ab aėronavibus,
incendiariis missilibus e caelo deiectis, pessumdari ac diripi; incredibile
prorsus videtur Nobis fieri posse ut Sacra illa Loca ipsumque Iesu Christi
sepulcrum temere diruantur. Immo potius fiduciam fovemus bonam fore ut, quae a
christianis ex toto terrarum orbe ad Omnipotentem ac Misericordissimum Deum
hac de causa admoventur preces, itemque nobilissima illa tot hominum vota, qui
veritatem bonitatemque appetunt, id reapse efficiant, ut iis, qui populorum
gubernacula moderantur, minus asperum minusque arduum pateat iter, quod ad
iustitiam tranquillitatemque in Palaestina restituendam conducat; atque ita res
ibi ordinari possint ut — mutua omnium, quorum causa est, consensione et opera
collata — et publica privataque utriusque partis securitas in tuto ponatur, et
spiritualis socialisque vitae condiciones habeantur, quae ad rectam verique
nominis prosperitatem conferant.
Parique modo futurum confidimus ut indictae
preces ac nobilissima eiusmodi proborum hominum vota — e quibus manifestum est
quantopere fere universa humana communitas Sacra illa Loca cordi habeat — iis
omnibus, qui in supremis coetibus gravissimam causam tractant de redintegranda
populorum pace, id persuadeant prorsus, opportunum nempe omnino esse ut
Hierosolymae ac vicinitati, ubi Divini Redemptoris vitae ac mortis veneranda
servantur monumenta, regimen tribuatur « internationali » iure statutum ac
solidatum, quod in praesentibus rerum adiunctis satius aptiusque videtur sacra
eadem monumenta tueri posse. Quo quidem « internationali » iure opportunum
itidem erit commeatuum ad Sacra Loca securitatem confirmare, divinorurn rituum libertatem sartam tectamque ponere, ac mores denique consuetudinesque a
maioribus traditas incolumes servari.
Ac faxit utinam Deus ut quam primum dies
elucescat, quo pias ad Sacra Loca peregrinationes iterum christiani suscipere
possint, ibique iisdem luculentius pateat, Iesu Christi amoris testimonia
meditantibus, qui pro fratrum salute vitam profudit suam, quo modo homines ac
gentes, pacatis rebus rationibusque suis, una simul vivere queant. Qua quidem
spe freti, cum vobis, Venerabiles Fratres, vestrisque gregibus, tum iis omnibus,
qui volenti animo has excipient hortationes Nostras, caelestium gratiarum
auspicem Nostraeque benevolentiae testem, Apostolicam Benedictionem perlibenter
in Domino impertimus.
Datum ex Arce Gandulphi, prope Romam, die XXIV mensis Octobris, anno
MDCCCCXXXXVIII, Pontificatus Nostri decimo.
PIUS PP. XII
*Discorsi e Radiomessaggi di Sua Santitą Pio XII, X, Decimo
anno di Pontificato, 2 marzo 1948 - 1° marzo 1949, pp. 407- 410
Tipografia Poliglotta Vaticana
|