|
PIUS PP. XII
EPISTULA ENCYCLICA
REDEMPTORIS NOSTRI CRUCIATUS*
AD VENERABILES FRATRES PATRIARCHAS,
PRIMATES, ARCHIEPISCOPOS,
EPISCOPOS ALIOSQUE LOCORUM ORDINARIOS,
PACEM ET COMMUNIONEM CUM APOSTOLICA SEDE HABENTES: DE SACRIS PALAESTINAE
LOCIS.
Venerabiles fratres salutem et Apostolicam Benedictionem
Redemptoris nostri cruciatus, qui per sacrae huius hebdomadis dies veluti
praesentes oculis proponuntur nostris, christianorum mentes summa reverentia
affectas ad Terram illam convertunt, quae providentis Dei consilio Incarnati
Verbi patria delecta fuit, et in qua Christus Iesus terrestrem suam vitam
traduxit effusoque sanguine diem obiit supremum.
In praesens tamen, dum Sacra ea Loca incensiore pietate recolimus, acerrima
anxitudine animus oppletur Noster, ob difficiles eorum atque incertas
condiciones.
Iam superiore anno, semel iterumque datis Litteris, vehementer vos,
Venerabiles Fratres, adhortati sumus, ut publicae ab omnibus haberentur preces,
quibus et conflictationis finis impetraretur, quae Terram illam humana caede
vastabat, et res inibi ad iustitiae normas ita componerentur, ut plena
catholicorum libertas in tuto poneretur, simulque sacerrima ea Loca sarta
tectaque servarentur.
Quandoquidem autem dimicationes hodie cessavere, vel saltem, ob pactas recens
inducias, intermissae sunt, maximas Deo grates ex animo agimus, ac valde eorum
probamus operam, qui nobili nisu ad pacem conciliandam adlaborarunt.
Attamen, quamvis iam debellatum sit, nihilo secius multum abest ut ordinis
tranquillitas in Palaestina plane restituta sit. Namque adhuc ad Nos ab iis
questus deferuntur, qui iure me ritoque sive sacras aedes atque imagines
beneficentiaeque domicilia profanata deplorant, sive pacificas religiosarum
sodalitatum domos dirutas commiserantur. Plurimi adhuc ad Nos misere clamant,
cuiusvis aetatis, cuiusvis condicionis profugi, qui ob calamitosum bellum ad
exteras regiones coacti sunt, atque adeo in custodiae locis exsulem vitam agunt,
inopiae, morborum contagioni omneque genus periculis obnoxii.
Haud Nobis incompertum est quantopere vel publica instituta vel privati cives
contulerint ad aerumnosae huius multitudinis sortem relevandam; ac Nosmet ipsi
in illis caritatis inceptis perseverantes, quae inde a suscepto Pontificatus
inivimus, quidquid pro facultate potuimus non praetermisimus, ut gravioribus
infelicis eiusmodi multitudinis necessitatibus consuleremus.
At horum exsulum status tam anceps tamque instabilis est, ut diutius idem
protrahi nequeat. Dum igitur auctores omnibus sumus, quoquot magno nobilique
sunt animo, ut his extorribus maerore atque inopia affectis auxiliari pro
viribus velint, vehementer eos appellamus, quorum res est, ut iustitia
praebeatur omnibus, qui belli turbine longe a patriis laribus expulsi, nihil
magis percupiunt quam tranquillam iterum ducere vitam.
Hoc Nos per sanctos hos dies maxime optamus, unaque Nobiscum christiani
populi universi optant, ut tandem aliquando pax ibi effulgeat, ubi qui a sacris
vatibus « Princeps pacis » (Is. 9, 6) atque ab Apostolo gentium Pax ipsa
(cfr. Eph. 2, 14) renuntiatus est, aetatem degunt suumque profudit
sanguinem.
Quam quidem solidam verique nominis pacem Nos etiam atque etiam implorare
numquam destitimus; utque quam primum maturaretur ac firmaretur, per Encyclicas
Litteras « In multiplicibus» iam asseveravimus : « opportunum nempe omnino esse
ut Hierosolymae ac vicinitati, ubi Divini Redemptoris vitae ac mortis veneranda
servantur monumenta, regimen tribuatur " internationali " iure statutum ac
solidatum, quod in praesentibus rerum adiunctis satius aptiusque videtur sacra
eadem monumenta tueri posse » (A. A. S., a. 1948, pag. 435).
Facere autem non possumus quin eandem heic asseverationem iteremus, eo etiam
consilio ducti ut filiis Nostris incitamento sit : ipsi nempe ubicumque
commorantur iusta quavis ratione dent operam, ut publici Civitatum moderatores
iique omnes, quorum est tanti momenti causam dirimere, sibi persuadeant
Hierosolymae eiusque viciniae iuridicum tribuere statum, cuius stabilitatem, in
hisce rerum condicionibus, coniunctio tantum atque conspiratio Nationum, pacem
amantitim iuraque observantium aliorum, tutam firmamque reddere possunt.
At praeterea necessarium omnino est debitam incolumitatem ac tutelam cunctis
sacris Palaestinae Locis sancire, quae non solum Hierosolymae sed in ceteris
quoque regionis illius urbibus atque pagis habentur.
Horum non pauca ob bellicas vicissitudines vastationesque gravia discrimina
ac detrimenta perpessa sunt. Oportet igitur eadem — cum tam magna religionis
monumenta cuique veneranda servent, christianorumque pietatem nutriant ac
foveant — consentaneo modo muniantur ac certo iure, quod « internationalis »
pacta consensio corroboret.
Novimus profecto filiis Nostris in flagrantissimis votis esse illuc ex more
tradito iterum peregrinari, unde res fere ubique perturbatae eos iam diu
prohibuere. Quae quidem vota incensiora facit piacularis, qui instat, annus,
quod per illius temporis decursum par est christifideles magis cupere Terram eam
invisere, quae divinae redemptionis veluti theatrum fuit. Ac faxit Deus ut
huiusmodi optata quam primum effecta dentur.
Attamen ut id feliciter eveniat, opus profecto est ea omnia decernere, quibus
libere peregrinantibus liceat sacra illa adire aedificia; suam quisque pietatem
palam nulloque impedimento profiteri; atque illic remotis periculis remotaque
formidine commorari. Neque iniuria vacare arbitramur, si iidem regionem illam
cernant indignis ludicris vitiorumque oblectamentis profanatam; quod sane
Divinum Redemptorem christianorumque conscientiam offendit.
Valde praeterea optamus ut quae plurima in Palaestina sunt indigentibus
adiuvandis, educandae iuventuti, hospitibus excipiendis catholica instituta,
eadem possint, ut aequunm est, nullis praepedita repagulis, operam praestare
suam, qua anteactis temporibus tam bene merita sunt.
Neque silentio praeterire volumus iura omnia incolumia servanda esse quae
catholici a multis iam saeculis in Sacra illa Loca adepti sunt ac strenue
iteratoque defenderunt, quaeque Decessores Nostri sollemniter efficienterque
asseruere.
Haec sunt, Venerabiles Fratres, ad quae Nobis in animo erat mentes vestras
convertere.
Facite igitur ut christifideles, vestrae sollicitudini demandati, Palaestinae
condiciones maiori in dies curae habeant, et sua vota suaque iura Civitatum
rectoribus palam affirmateque declarent. At praecipue instando precandoque ab eo
opem impetrent, qui homines Nationesque moderatur. Utinam Deus mundum universum
atque imprimis Terram illam Incarnati Verbi cruore irroratam benignus aspiciat,
ut odia simultatesque Iesu Christi caritas evincat, quae una potest
tranquillitatem ac pacem afferre.
Caelestium interea munerum sit auspex Nostraeque voluntatis testis Apostolica
Benedictio, quam vobis, Venerabiles Fratres, gregique cuiusque vestro,
amantissime impertimus.
Datum Romae, apud S. Petrum, die XV mensis Aprilis, feria sexta in
Parasceve, anno MCMXXXXIX, Pontificatus Nostri undecimo.
PIUS PP. XII
*Discorsi e Radiomessaggi di Sua Santitą Pio XII, XI,
Undecimo
anno di Pontificato, 2 marzo 1949 - 1° marzo 1950, pp. 389 - 392
Tipografia Poliglotta Vaticana
|