PIUS PP. XII
LITTERAE ENCYCLICAE
INGRUENTIUM MALORUM*
AD VENERABILES FRATRES PATRIARCHAS,
PRIMATES, ARCHIEPISCOPOS, EPISCOPOS ALIOSQUE LOCORUM ORDINARIOS, PACEM ET
COMMUNIONEM CUM APOSTOLICA SEDE HABENTES : DE MARIALI ROSARIO OCTOBRI
PRAESERTIM MENSE PIE RECITANDO.
VENERABILES FRATRES SALUTEM ET
APOSTOLICAM BENEDICTIONEM
Ingruentium malorum oblato conspectu, numquam destitimus, ex quo Divinae
Providentiae consilio ad supremam Petri Cathedram evecti fuimus, humanae
familiae sortes tutissimo Deiparae patrocinio concredere, datis in hanc rem
hortativis litteris, ut probe nostis, haud semel. Quibus adhortamentis Nostris
quanto studio quantaque animorum alacritate atque concordia christianae gentes
ubique responderint, vobis, Venerabiles Fratres, in comperto est; id sane
pulcherrime significarunt praeclara religionis in augustam Caeli Reginam iterata
spectacula; atque illius praesertim totius orbis declaratio laetitiae, quam
Nostris oculis quodammodo contemplari contigit, cum superiore anno, innumerae
multitudinis circumsepti corona, e Petriano Foro Virginem Mariam corpore et
animo fuisse in Caelum evectam sollemniter pronuntiavimus.
Verumtamen si iucunda ad cogitandum ista sunt, atque firma divinae
misericordiae spe Nos consolantur, non desunt profecto in praesens gravis
mestitiae causae, quae paternum sollicitent et angant animum Nostrum.
Nostis siquidem tempora, Venerabiles Fratres, quae sane calamitosa sunt:
fraternam Civitatum concordiam, iam diu diffractam, nondum conspicimus ubique
redintegratam, sed odiis simultatibusque passim perturbari animos videmus, atque
adhuc cruentarum dimicationum pericula impendere populis; accedit saevissima
illa insectationum procella, quae Ecclesiam, in non paucis terrarum orbis
partibus, libertate sua destitutam, calumniis atque angustiis omne genus, ac
martyrum interdum etiam effuso cruore, acerrime iamdiu divexat. Quot quantisque
insidiis in iis regionibus multorum filiorum animos obnoxios conspicimus, ut
avitam fidem abiciant, atque ab unitate cum hac Apostolica Sede miserrime
recedant! Nec denique tacite omnino praeterire possumus novum patratum facinus,
de quo non Vos tantum, sed cunctum quoque clerum, parentes singulos, ipsosque
rei publicae moderatores summo animi moerore commonere percupimus; nequissima
dicimus illa impietatis molimina contra candidam puerorum innocentiam. Ne
insonti quidem aetati temperatum est, cum non desint, proh dolor, qui flores
ipsos decerpere temere audeant, mystico in Ecclesiae viridario religionis et
civitatis spes pulcherrima succrescentes. Quae qui cogitaverit, non nimium
mirabitur, si late populi divinarum animadversionum pondere ingemiscant
afflicti, metuque graviorum calamitatum adeo detineantur.
Attamen tot discriminum gravitatem cogitatione complectentes, ne despondeatis
animum, Venerabiles Fratres, sed illius memores divini oraculi: « Petite et
dabitur vobis, quaerite et invenietis, pulsate et aperietur vobis » (Luc.
11, 9), contentiore fiducia ultro ad Deiparam Virginem animo convolate, ad quam
trepidis in rebus confugere christianae genti praecipuum semper ac sollemne
fuit, quandoquidem ipsa « universo generi humano causa facta est salutis » (S.
IREN. Adv. haer. III, 2 2 ; MG VII, 959).
Non sine ergo laeta exspectatione erectaque spe Octobrem mensem conspicimus
redeuntem, quo Christifideles, frequentiore ad sacras aedes accursu, Mariam per
sanctissimi Rosarii preces exorare assolent. Preces hasce ipsas, Venerabiles
Fratres, impensiore animi sollertia quam necessitates ingravescentes exposcunt,
hoc anno adhiberi cupimus. Nobis enim probe perspecta est huiusmodi precationis
efficacitas atque vis ad maternam Virginis opem impetrandam. Quam quidem, etsi
non uno orandi modo demereri licet, Mariali tamen Rosario, prout eius origo
caelestis potius quam humana eiusdemque ratio vehementer commendat, optime id
fieri uberrimeque arbitramur.
Quid enim aptius, quid pulchrius floribus quibus haec mystica corona
nectitur, oratione scilicet dominica angelicoque praeconio? Cum autem praecibus
voce iteratis sacrorum etiam accedat mysteriorum contemplatio, saluberrime inde
fit, ut omnibus, vel rudibus vel indoctis, prompta ac facilis ratio pateat ad
fidem fovendam tuendamque. Ac revera, crebra eorum cogitatione animus sensim
sine sensu vim insitam haurit ac combibit, ad immortalium bonorum spem mire
inflammatur, atque ad ipsius Christi eiusque Matris vestigia sectanda fortiter
suaviterque adducitur. Ipsa denique tot vicibus iisdem formulis iterata
precatio, nedum quid sterile molestique habeat, qua mirabili contra pollet
virtute, ut experiundo est, ad suadendam orantibus impetrationis fiduciam, et ad
materno Mariae Cordi quasi suavem vim inferendam!
Vobis igitur, Venerabiles Fratres, impensae curae sit, ut christifideles,
mensis proximi opportunitate capta, tam frugiferum orandi officium quam
diligentissime persolvant, ac eorum in opinione et consuetudine latius in dies
pateat. Per vos eius dignitas, vis atque praestantia christiano populo apprime
innotescant.
At peculiari modo Nostris in optatis est, ut intra domestica septa eius usus
passim ubique refloreat, religiose custodiatur, novisque vigeat incrementis.
Frustra enim civilis consociationis sortibus collabentibus mederi contenditur,
nisi domestica societas, totius humanae convictionis principium atque
firmamentum, ad Evangelii normam diligenter componatur. Huic arduo persolvendo
muneri, domesticam Rosarii consuetudinem peraptam asseveramus. Quam suave,
acceptissimumque Deo spectaculum, cum, decedente die, iteratis in augustam Caeli
Reginam laudibus, christiana personat domus! Tunc communis hiuiusmodi precatio
parentes ac liberos, a diurnis operibus recedentes, ante Virginis effigiem mira
animorum concordia inter se congregat; eos deinde pie coniungit cum absentibus,
cum vita functis; omnes tandem suavissimo amoris vinculo arctius Beatissimae
Mariae devincit, quae, ut amantissima mater in corona filiorum, praesens aderit,
unitatis et pacis domesticae munera affluenter impertiens. Tunc christianae
familiae domus, ad exemplar Nazarethanae Familiae conformatae, terrestre
sanctimoniae domicilium ac veluti aedes sacra fiet, in qua Mariale Rosarium non
tantum erit peculiaris orandi forma, cotidie ad Caelum in odore suavitatis
ascendens, sed efficientissima quoque christianae disciplinae christianaeque
virtutis exstabit schola. Enimvero mira Redemptionis mysteria ad contemplandum
proposita causa erunt cur aetate provecti, ob oculos praeclara exempla Iesu et
Mariae habentes, ea cotidie in vitae usum deducere assuescant, ex iisdem
hauriant in arctis et asperis rebus solatia, iisdemque permoti, ad caelestium
bonorum thesauros utiliter revocentur « quo fur non appropriat, nec tinea
corrumpit »; (Luc. 12, 33); puerorum vero mentibus ita inserent praecipua
christianae fidei capita, ut eorum in insonti animo erga benignissimum
Redemptorem quasi sponte efflorescat caritas, dum ii, suorum praelucente
parentum exemplo, Dei maiestatem flexis genibus verentium, iam a teneris
addiscent annis, quantopere preces valeant ad Dei solium communiter admotae.
Rursus igitur affirmateque profiteri non dubitamus magnam Nos in Mariali
Rosario spem reponere ad nostrorum sananda temporum mala; Ecclesia enim non vi,
non armis, non humanis opibus innixa, sed superno auxilio huiusmodi precibus
impetrato, tamquam davidica funda instructa, id habet ut impavida infernum
adoriatur hostem, cui quidem potest adulescentis pastoris proferre voces: « Tu
venis ad me cum gladio et hasta et clipeo, ego autem venio ad te in nomine
Domini exercituum...; et noverit universa ecclesia haec, quia non in gladio nec
in hasta salvat Dominus » (i Reg. 17, 44, 49).
Quamobrem vehementer cupimus, ut omnes, Venerabiles Fratres, vobis quidem
praeeuntibus atque adhortantibus, paternis hisce monitis Nostris, cuniunctis
animis ac vocibus eodemque caritatis ardore, religiose respondeant. Si mala
malorumque molimina increscunt, increscat pariter ac vigescat cotidie magis
bonorum omnium pietas; qui quidem ab amantissima Matre nostra hoc praesertim
supplicandi modo, eidem sane carissimo, ut Ecclesiae humanaeque consortioni
meliora quam primum lucescant tempora, contendere enitantur.
Impetret, precemur omnes, ab Unigena suo Dei Genitrix potentissima, tot
filiorum exorata vocibus, ut qui a veritate virtuteque misere aberraverint, ad
eas renovato animo se recipiant, ut odia simultatesque, quae discordiarum
omneque genus miseriarum sunt fontes, feliciter componantur; ut pax, quae vera,
aequa sinceraque sit, tum singulis, tum domesticis convictibus, tum populis ac
gentibus auspicato affulgeat; ut denique Ecclesiae iuribus, quemadmodum fas est,
in tuto positis, benefica illa vis, quae ex ea oritur, in hominum animos, in
civium ordines, in ipsiusque rei publicae venas libere permanans, populorum
familiam fraterno foedere coniungat; eamque ad prosperitatem illam adducat, quae
omnium officia et iura temperet, tueatur, componat, quae neminem laedat, sitque
mutua necessitudine mutuaque conspiratione et opera cotidie maior.
Neque ii absint e mentibus vestris, Venerabiles Fratres ac dilecti filii, dum
Mariali Rosario novos supplicando nectitis flores, neque ii absint, dicimus, qui
in captivitate, in carceribus, in publicae custodiae campis misere detinentur.
Sunt, ut nostis, inter eos sacrorum etiam Antistites, idcirco e sua sede
deturbati, quod sacrosancta Dei Ecclesiaeque iura strenuo pectore vindicarunt;
filii sunt ac patres matresque familias longe a domesticis laribus abstracti ac
per ignotas terras subque ignotos caelos infelicem traducentes vitam.
Quemadmodum hos omnes peculiari Nos caritate adamamus, paternoque complectimur
animo, ita vos, fraterno illo amore permoti, quem christiana religio alit ac
refovet, una Nobiscum ad Deiparae Virginis aram comprecantes, materno eius Cordi
commendate supplices. Eorum procul dubio ipsa suavissime leniet mulcebitque
dolores, spe proposita aeterni praemii; atque etiam, ut vehementer confidimus,
tot miseriarum quam primum maturabit finem.
Haud dubitantes, Venerabiles Fratres, vos studiosa ea, qua soletis,
diligentia haec paterna hortamenta Nostra, aptiore quo duxeritis modo, cum clero
populoque vestro esse communicaturos; itemque pro certo habentes quotquot ubique
gentium habemus in Christo filios invitationi huic Nostrae fore ultro
libenterque responsuros, gratae voluntatis Nostrae testem ac caelestium
gratiarum auspicem, cum vobis singulis universis, tum gregi unicuique vestrum
concredito iis nominatim, qui ad mentem hanc Nostram per Octobrem praesertim
mensem Mariale Rosarium pie recitaverint — Apostolicam Benedictionem effusa
caritate impertimus.
Datum Romae, apud S. Petrum, die XV mensis Septembris, in festo Septem
Dolorum B. Mariae Virginis, anno MDCCCCLI, Pontificatus Nostri tertio decimo.
PIUS PP. XII
*Discorsi e Radiomessaggi di Sua Santità Pio XII, XIII, Tredicesimo
anno di Pontificato, 2 marzo 1951 - 1° marzo 1952, pp. 539-543 Tipografia Poliglotta Vaticana
|