The Holy See
back up
Search
riga

PIO XII 

LITTERAE ENCYCLICAE

MUSICAE SACRAE DISCIPLINA*

AD VENERABILES FRATRES PATRIARCHAS, PRIMATES,
ARCHIEPISCOPOS, EPISCOPOS ALIOSQUE LOCORUM ORDINARIOS,
PACEM ET COMMUNIONEM CUM APOSTOLICA SEDE HABENTES :
DE MUSICA SACRA.

 

VENERABILES FRATRES SALUTEM ET APOSTOLICAM BENEDICTIONEM

Musicae Sacrae disciplina semper Nobis summopere cordi fuit; quare opportunum Nobis visum est eiusmodi causam per Encyclicas has Litteras ex ordine resumere unaque cum ea complures quaestiones postremis hisce decenniis inductas ac disputatas paulo amplius declarare, ut haec nobilissima atque ingenua ars in dies magis conferat ad cultum divinum splendidius celebrandum et ad spiritualem christifidelium vitam efficacius fovendam. Simul etiam votis illis respondere optavimus quae non pauci ex Vobis, Venerabiles Fratres, pro sua quisque prudentia proposuerunt, quaeque etiam liberalis huius disciplinae eximii artifices et praeclari musicae sacrae cultores in id genus Congressibus habitis conceperunt, et quae denique vel pastoralis vitae experientia vel progredientia huius artis ac doctrinae studia opportune suaserunt. Sic speramus fore, ut quae S. Pius X in suo chirographo quem iure meritoque « iuridicum musicae sacrae codicem » appellavit (Motu Proprio Fra le sollecitudini dell'ufficio pastorale: Acta Pii X, vol. I, p. 77), sapienter sanxit, denuo confirmentur et inculcentur, nova luce illustrentur, novisque commendentur rationibus; ita quidem ut hodiernis condicionibus aptata et aliquo modo locupletata praeclara musicae sacrae ars excelsa muneri suo magis magisque respondeat.

I

In tot tantisque naturae donis, quibus Deus, in quo perfectissimae concordiae summaeque cohaerentiae est concentus, homi-nes ad suam « imaginem et similitudinem » creatos (cfr. Gen. 1, 26) exornavit, musica profecto est, utpote quae simul cum ceteris liberalibus artibus ad spiritualia pertineat gaudia et ad animi oblectationem. De ea iure meritoque Augustinus haec habet: « Musica, id est scientia sensusve bene modulandi, ad admonitionem magnae rei, etiam mortalibus rationales habentibus animas Dei largitate concessa est » (Epist. 161, De origine animae hominis, I, 2: PL , XXXIII , 725).

Nemo igitur mirabitur sacrum cantum et musicae artem, ut ex multis documentis tam antiquis quam recentioribus constat, ad caerimonias quoque religiosas exornandas et decorandas semper et ubique, etiam apud ethnicas nationes, adhibita esse; et cultum potissimum veri et summi Dei, inde a priscis aetatibus, hisce artibus usum esse. Populus Dei e Mari rubro divinae potentiae miraculo incolumis servatus, victoriae carmen cecinit Domino; et Maria, Moysis ducis soror prophetico donata afflatu, una cum cantante populo tympano concinuit (cfr. Ex. 15, 1-20). Postea, cum arca Dei e domo Obededom in urbem David deduceretur, rex ipse « et omnis Israel ludebant coram Domino in omnibus lignis fabrefactis et citharis et lyris et tympanis et sistris et cymbalis » (2 Sam. 6, 5). Musicae autem in cultu sacro exercendae et cantus rex ipse David statuit ordinem (cfr. I Paral. 23, 5; 25, 2-31); qui ordo post reditum populi ex exsilio restitutus et usque ad Divini Redemptoris adventum fideliter servatus est. In Ecclesia vero a divino Servatore condita cantum sacrum inde a primordiis in usu et honore fuisse, haud obscure S. Paulus Apostolus significat, cum ad Ephesios haec scribit: « Implemini Spiritu Sancto loquentes vobismetipsis in psalmis et hymnis et canticis spiritualibus » (Eph. 5, 18 sq.; cfr. Col. 3, 16); atque hunc psallendi morem etiam in christianorum conventibus viguisse indicat hisce verbis : « Cum convenitis, unusquisque vestrum psalmum habet... » (I Cor. 14, 26). Idem evenisse post aetatem apostolicam testatur Plinius, qui eos qui fidem abnegaverant, affirmasse scribit, « hanc fuisse summam vel culpae vel erroris, quod essent soliti stato die ante lucem convenire carmenque Christo quasi deo dicere » (Plin. Epist. X, 96, 7). Quae romani in Bithynia proconsulis verba praeclare ostendunt ne persecutionum quidem tempore vocem cantantis Ecclesiae plane siluisse; quod quidem etiam Tertullianus confirmat cum refert in christianorum conventibus « Scripturas legi, psalmos cani, locutiones proferri » (cfr. Tertull. De anima, c. 9; P. L., II, 701; et Apol. 39: P.L. I, 540).

Libertate et pace Ecclesiae restituta, plurima habentur Patrum et Scriptorum Ecclesiae testimonia, quae psalmos et hymnos liturgici cultus in usu fere cotidiano fuisse confirmant. Immo paulatim etiam novae cantus sacri formae creatae sunt, nova canticorum genera inventa, quae a Cantorum Scholis, praesertim in Urbe Roma, magis in dies exculta sunt. Decessor autem Noster fel. rec. S. Gregorius Magnus, ut memoriae proditur, ea omnia quae a maioribus tradita erant, studiose collegit et sapienter digessit, atque opportunis legibus et normis sacri cantus puritatem et integritatem tutatus est. Ex alma Urbe mos cantandi romanus pedetemptim in alias quoque occidentis solis partes invectus est, et non solum is novis formis et modis auctus, sed novum etiam cantus sacri genus, carmen nempe religiosum, interdum lingua vulgari modulatum, in usum inductum est. Ipse autem cantus choralis qui a Sancto Gregorio, eius instauratore, « Gregorianus » appellari coeptus est, inde a saeculo VIII vel IX in omnibus fere Europae christianae regionibus solus non fuit ad cultus splendorem conferendum, cum in sacris aedibus instrumentum, quod « organum » dicitur, adhibitum esset.

Ad hunc cantum choralem, inde a saeculo IX, paulatim etiam cantus polyphonicus accessit, cuius doctrina et usus insequentibus saeculis magis magisque exculta sunt, et qui praesertim saeculo XV et saeculo XVI, summorum artificum ductu, ad mirabilem quandam perfectionem evectus est. Hunc quoque cantum polyphonicum Ecclesia semper in summo honore habuit et ad sacros ritus magnificentius decorandos etiam in ipsas Basilicas Romanas et in caerimonias pontificales libenter admisit. Eius vis et splendor idcirco etiam aucta sunt, quod cantantium vocibus, praeter organum, aliorum quoque instrumentorum musicorum sonus adiunctus est.

Itaque, Ecclesia fautrice et auspice, musicae sacrae disciplina per saeculorum decursum est longum emensa iter, quo etsi interdum lente et laboriose, paulatim tamen ad perfectiora ascendit: a simplicibus nempe atque ingenuis, sed in suo genere perfectissimis, Gregorianis modulationibus ad grandia usque ac magnifica artis opera, quae non modo humanae voces, sed organa quoque atque cetera musica instrumenta decorant, exornant atque in immensum fere amplificant. Eiusmodi artis musicae progressus ut manifeste ostendit quantopere Ecclesiae cordi fuerit cultum divinum in dies splendidiorem ac populo christiano iucundiorem efficere, ita etiam patefacit, cur eadem Ecclesia identidem impedire debuerit quominus recti fines excederentur et, una cum veri nominis profectu, etiam profanum aliquid et a sacro cultu alienum in sacram musicam irreperet eamque depravaret.

Huic sollicitae vigilantiae muneri Summi Pontifices nullo non tempore diligenter satisfecerunt; atque etiam Tridentina Synodus sapienter proscripsit « musicas eas, ubi sive organo sive cantu lascivum aut impurum aliquid miscetur » (Conc. Trid. Sess. XXII: Decretum de observandis et evitandis in celebratione Missae). Ut alios non paucos Summos Pontifices praetermittamus, Decessor Noster fel. mem. Benedictus XIV per Encyclicas Litteras, quas die XIX mensis Februarii, anno MDCCXXXXIX, iubilaeo maximo appetente, dedit, quaeque diserta eruditione argumentorumque excellunt copia, Episcopos peculiari modo adhortatus est, ut illicitae immodicaeque rationes in sacram musicam insolenter inductae omni ope prohiberentur (cfr. Benedicti XIV Litt. Enc. Annus qui: Opera omnia [ed. Prati, Vol. 17, t, p. 16]). Per eandem viam Decessores Nostri ingressi sunt Leo XII, Pius VIII (cfr. Litt. Apost. Bonum est confiteri Domino, d. d. 2 Aug. 1828. Cfr. Bullarium, Romanum, ed. Prati, ex Typ. Aldina, t. IX, p. 139 sq.), Gregorius XVI, Pius IX, Leo XIII (cfr. Acta Leonis XIII, vol. XIV [1895], p. 237-247; cfr. Acta S. Sed., vol. XXVII [18941, p. 42-49). Verumtamen iure meritoque asseverari potest Decessorem Nostrum imm. mem. S. Pium X instaurationis ac reformationis sacrae musicae veluti summam confecisse, principiis ac normis a maioribus traditis denuo inculcatis apteque, prout recentioris aetatis condiciones postulabant, opportune in unum redactis (cfr. Acta Pii X, vol. I, p. 75-87; Acta S. S. XXXVI [1903-41, 329-339; 387-395). Denique ut proximus Decessor Noster fel. rec. Pius XI, per Constitutionem Apostolicam Divini cultus sanctitatem die XX Decembris, anno MDCCCCXXIX, datam (cfr. A.A.S. vol. XXI, 1929, p. 33 sq.), ita Nosmet ipsi per Encyclicas Litteras quae a verbis Mediator Dei incipiunt, die XX mensis Novembris, anno MDCCCCXXXXVII, superiorum Pontificum praescripta lucupletavimus et confirmavimus (cfr. A. A. S. vol. XXXIX, 1947, p. 521-595).

II

Nemo sane mirabitur quod Ecclesia tam vigilanter de musica sacra sollicita sit. Non enim de legibus agitur aestheticis vel technicis, ad nobilem hanc musicae disciplinam quod attinet, ferendis; sed illud Ecclesiae propositum est, ut hanc contra omnia tutetur quibus eadem minus digna reddi possit, quippe quae in re tanti momenti, quanti est cultus divinus, in ministerium arcessatur.

Musica sacra hac in re non aliis legibus et normis obtemperat, nisi iis quae omni arti religiosae, immo arti in universum praescribuntur. Iamvero non ignoramus quosdam artis cultores postremis hisce annis, magna cum christianae pietatis offensione, in aedes sacras ausos esse opera inducere ab ipsis confecta, quae omni religionis afflatu careant, et quae etiam rectis artis rationibus, prorsus repugnent. Quem deplorandum agendi modum speciosis probare conantur argumentis quae ex propria artis natura et indole fluere asseverant. Instinctum enim illum, quo artificis mens tangatur, liberum esse dictitant neque fas esse eidem imponere leges et normas ab ipsa arte alienas, sive religiosas sive morales, cum iis et artis dignitas graviter laedatur et artificis actioni sacro affiatu impulsae quasi vincula et compedes iniciantur.

Huiusmodi autem argumentis quaestio movetur sane ardua et gravis quae ad omnem artem omnemque artificem spectat, neque rationibus artis et aestheticae disciplinae persolvitur, sed e supremo finis ultimi principio decernenda est quo omnis homo omnisque humana actio inviolate sancteque regitur. Hominis enim ad finem suum ultimum — qui Deus est — ordinatio ac directio lege absoluta et necessaria, in Dei ipsius natura et infinita perfectione fundata, ita firmatur, ut ne Deus quidem quemquam ab ea possit eximere. Qua lege aeterna et immutabili praecipitur, ut et homo ipse et omnes eius actiones Dei infinitam perfectionem, in Creatoris laudem et gloriam, manifestent et pro viribus imitentur. Homo igitur, cum ad hunc supremurn finem consequendum natus sit, ad divinum archetypum se conformare omnesque facultates suas cum corporis tum animi recte inter se ordinatas et fini obtinendo debite subiectas, agendo dirigere debet. E sua igitur cum ultimo fine hominis consensione et concordia etiam ars eiusque opera iudicanda sunt; quae ars certe inter nobilissimas humani ingenii exercitationes numeranda est, quippe quae ad infinitam pulchritudinem divinam spectet humanis operibus exprimendam eiusque quasi imago repercussa sit. Quapropter tritum illud effatum « ars propter artem », quo artem, fine illo omni creaturae penitus inhaerente neglecto, a quibusvis legibus quae non ex ipsa sola emanent, omnino eximi perperam asseverant, aut omni vi caret aut ipsi Deo, Creatori et ultimo fini, gravem contumeliam infert. Libertas autem artificis — quae non est caecus ad agendum impetus proprio arbitrio vel quodam novitatis studio ductus eo quod divinae legi subiecta est, minime coarctatur vel tollitur, sed potius nobilitatur atque perficitur.

Haec, ut de omnibus cuiusvis artis operibus dici debent, ita etiam ad artem religiosam et sacram pertinere in aperto est. Immo ars religiosa Deo eiusque laudi ac gloriae provehendae etiam magis addicitur, cum nihil aliud ei propositum sit nisi ut operibus suis, sive oculis sive auribus oblatis, ad christifidelium mentes pie ad Deum convertendas plurimum conferat. Artifex igitur qui fidei veritates non profiteatur vel animo et vivendi ratione procul a Deo versetur, ad artem religiosam manus nequaquam admoveat: caret enim illo quasi interiore oculo quo videat quid postulet Dei maiestas Deique cultus, neque sperare potest fore, ut opera sua religionis expertia, etsi forte hominem artis peritum et dexteritate quadam exteriore praeditum ostendant, revera illam pietatem et fidem spirent quae templum Dei eiusque sanctitatem deceant atque adeo digna sint quae ab Ecclesia, vitae religiosae custode et arbitra, in aedes sacras admittantur.

Ille autem artifex qui fidem firmiter tenet vitamque christiano homine dignam agit, Dei amore impulsus ac viribus a Creatore sibi concessis religiose usus, omni ope contendet, ut veritates quas tenet et pietatem quam colit, tam scite, tam venuste atque iucunde coloribus vel lineis vel sonis atque concentibus exprimat et proponat, ut haec sacra artis exercitatio et ipsi sit quasi cultus ac religio et populum ad fidem profitendam ac pietatem colendam magnopere excitet et inflammet. Huiusmodi autem artifices Ecclesia semper in honore habuit atque habebit ipsisque templorum ianuas late aperit et pandit, cum gratum ei obveniat non parvum adiumentum quod iidem arte sua et industria afferunt ad ipsius ministerium apostolicum efficacius exsequendum.

His quidem artis religiosae normis ac legibus musica sacra etiam arctiore et sanctiore devincitur vinculo, quia propius quam pleraeque aliae artes liberales, ut architectura, disciplina pingendi et fingendi, ad ipsum cultum divinum accedit:, illae enim ritibus divinis dignam sedem parare student, haec vero in ipsis caerimoniis sacris et ritibus exsequendis praecipuum quendam obtinet locum. Quare Ecclesia summa cum cura cavere debet, ut ab eadem, quippe quae sit sacrae liturgiae quasi administra, diligenter arceatur quidquid cultum sacrum minus deceat vel fidelibus adstantibus in mentibus ad Deum extollendis impedimento esse possit.

Haec enim est sacrae musicae dignitas, hoc sublime eius propositum, ut voces sive sacerdotis offerentis sive populi christiani Summum Deum laudantis pulcherrimis suis modulationibus suisque fulgoribus decoret let exornet, adstantium fidelium mentes vi quadam et virtute sibi innata ad Deum rapiat, liturgicas christianae communitatis preces vividiores ferventioresque reddat, quo validius, impensius, efficacius omnes Deum Unum et Trinum laudare eique supplicare possint. Augetur igitur sacrae musicae ope honor ab Ecclesia cum Christo Capite coniuncta Deo tributus; augetur etiam fructus, quem fideles, sacris concentibus moti, ex sacra Liturgia colligunt, et vita ac moribus christiano homine dignis manifestant, ut et ipsa cotidiana experientia docet et multa monumenta litterarum antiqua et recentiora confirmant. Haec S. Augustinus de cantibus « liquida voce et convenientissima modulatione » prolatis agens fatetur: « Ipsis sanctis dictis religiosius et ardentius sentio moveri animos nostros in flammam pietatis, cum ita cantantur, quam si non ita cantarentur, et omnes affectus spiritus nostri pro sui diversitate habere proprios modos in voce atque cantu, quorum nescio qua occulta familiaritate excitentur » (S. Augustin. Confess. lib. X, C. 33, PL, XXXII, 799 s.).

Hinc facile concluditur musicae sacrae dignitatem et vim eo maiorem esse quo propius ad summum illud christiani cultus opus, Eucharisticum nempe altaris, sacrificium, accedit. Nihil igitur altius, nihil sublimius agere potest quam ut sacerdotis divina victima litantis vocem dulci comitetur sono, eiusque appellationibus cum populo adstante laete respondeat ac totam sacram actionem nobili sua arte collustret. Ad hoc excelsum ministerium illud prope accedit quod eadem sacra musica efficit, cum alias liturgicas caerimonias, imprimis Divini Officii in choro recitationem, comitatur et exornat. Huic igitur musicae « liturgicae » summus honor summaque laus tribuenda sunt.

Nihilominus illa quoque musica magni habenda est quae, etsi sacrae Liturgiae non praecipue inservit, argumento tamen et fine religionem valde iuvat, ideoque iure merito musica « religiosa » nuncupatur. Verum illud quoque musicae sacrae genus, quod « populare » appellatur et ab Ecclesia ortum habuit eaque auspice felicia cepit incrementa, experientia teste magnam salutaremque exercere potest in christifidelium animos vim et virtutem, sive intra templa in actionibus et caerimoniis non liturgicis usurpatur, sive extra sacrarum aedium saepta ad varia sollemnia et celebrationes, adhibetur. Horum enim cantuum, qui plerumque vulgari sermone concepti sunt, modulationes nullo paene nisu ac labore memoriae imprimuntur, atque simul cum modulationibus, verba quoque et sententiae menti inhaerent, saepe repetuntur, penitius intelleguntur. Quo fit, ut etiam pueri et puellae, tenera aetate eiusmodi sacros cantus ediscentes, iis ipsis egregie iuventur, ut fidei nostrae veritates cognoscant, gustent, memoria teneant, atque ita catecheseos ministerium non parum proficiat. Adulescentioribus autem et adultis carmina illa religiosa, dum ludicris animum recreant, puram et castam praebent delectationem, sollemnioribus conventibus et coetibus magnificentiam quandam religiosam tribuunt, immo ipsis familiis christianis pium gaudium, dulcem consolationem spiritualemque afferunt profectum. Quare hi quoque religiosi concentus populares apostolatui catholico validum praebent adiumentum omnique cum cura colendi atque promovendi sunt.

Cum igitur musicae sacrae multiplicem virtutem et efficacitatem apostolicam extollimus, rem significamus quae omnibus qui eiusdem cultui et exercitationi quocumque modo sese dediderunt, summo gaudio et solacio esse potest. Omnes enim qui sive musicos modos ea qua pollent arte componunt, sive qui eos moderantur, sive denique qui vel vocibus vel musicis instrumentis eosclem in concentus traducunt, hi omnes procul dubio, etsi variis diversisque rationibus, verum atque germanum exercent apostolatum et apostolorum praemia et honores, pro suo quisque munere fideliter expleto, a Christo Domino copiose percipient. Magni igitur hoc suum munus aestiment, quo quidem non solum artifices sunt et artis magistri, sed etiam Christi Domini ministri et in apostolatu adiutores, atque hanc Sui muneris dignitatem moribus etiam et vita profiteantur.

III

Cum tanta sit, ut modo exposuimus, musicae sacrae et cantus religiosi dignitas et efficacitas, summopere necessarium est, ut in omnibus suis partibus diligenti studio et cura ita conformetur, ut salutares suos fructus feliciter edere possit.

Ac primum quidem cantus ille et musica sacra quae cum liturgico Ecclesiae cultu proxime coniunguntur, ad excelsum sibi propositum finem conducant oportet. Haec igitur musica quod iam sapienter monuit Decessor Noster S. Pius X —, « proprias liturgiae qualitates possideat necesse est, in primisque sanctitatem ac bonitatem formae; unde alia nota suapte exoritur, universitas » (Acta Pii X, l. c. p. 78).

Sancta sit; quidquid profanum sapit, neque in se recipiat neque in eos modos, quibus proponitur, irrepere sinat. Hac sanctitate praeclare praestat cantus ille Gregorianus qui per tot saeculorum decursum in Ecclesiae usu est, eiusque quasi patrimonium vocari potest. Hic enim cantus, ob intimam modulationum convenientiam cum sacro verborum textu, non solum iisdem arctissime accommodatur, sed eorundem etiam vim atque efficacitatem quasi interpretatur, ac suavitatem audientium mentibus instillat; idque efficit musicis modis shnplicibus quidem et planis, sed arte tam sublimi tam sancta afflatis, ut et omnibus sinceram moveant admirationem, et ipsis musicae sacrae peritis eiusque artificibus quasi fons inexhaustus evaserint, ex quo novos hauserint concentus. Hunc sacri cantus Gregoriani pretiosum thesaurum diligenter conservare et populo christiano copiose impertire omnium eorum est, quibus Christus Dominus divitias Ecclesiae suae custodiendas et clispensandas concredidit. Quare, quod Decessores Nostri S. Pius X, qui iure cantus Gregoriani instaurator vocatur (Lettera al Card. Respighi, Acta Pii X, 1. c. 68-74; V. p. 73 sq.; Acta S. Sedis, vol. XXXVI [1903-04], pp. 325-329; 395-398; v. 398), et Pius XI (Pius XI, Const. Apost. Divini cultus: A. A. S., vol. XXI [1929], p. 33 sq.) sapienter ordinaverunt et inculcaverunt, idem Nos quoque, praeclaris illis perspectis notis, quibus nativus pollet Gregorianus cantus, efficiendum optamus et praescribimus; ut nempe in sacris peragendis liturgicis ritibus idem sacer cantus latissime usurpetur, atque omni cum cura prospiciatur, ut recte, digne pieque exsecutioni mandetur. Quodsi, propter dies festos recens in usum inductos, novae componendae erunt modulationes, id a magistris huius artis vere peritis eo modo fiat, ut propriis genuini cantus Gregoriani legibus fideliter obtemperetur, et novae modorum compositiones cum vetustioribus virtute et puritate digne concertent.

Haec si reapse omni ex parte servata fuerint, alteri quoque musicae sacrae proprietati debito modo satisfactum erit, ut ea nempe verae artis specimen praebeat; et si in totius terrarum orbis catholicis templis Gregorianus cantus incorrupte et integre resonuerit, ipse quoque, sicut sacra Romana Liturgia, universitatis prae se feret notam, ita ut christifideles, ubicumque terrarum versantur, familiares sibi ac quasi domesticos percipiant concentus, atque adeo mirarn Ecclesiae unitatem vero cum animi solacio experiantur. Haec quidem una est ex praecipuis rationibus, cur Ecclesia tantopere exoptet ut cum latinis sacrae Liturgiae verbis eorundem verborum cantus Gregorianus arcte conectatur.

Haud ignoramus sane ab hac ipsa Apostolica Sede ob graves causas quasdam sed omnino definitas exceptiones hac in re concessas esse, quas tamen nequaquam latius proferri vel propagari, nec sine debita eiusdem Sanctae Sedis venia, ad alias regiones transferri volumus. Quin immo ibi etiam, ubi eiusmodi concessionibus frui licet, locorum Ordinarii ceterique sacri pastores sedulo curent, ut christifideles inde a pueris saltem faciliores et magis, usitatas modulationes Gregorianas addiscant, eisque etiam in sacris ritibus liturgicis uti sciant, ita ut hac quoque re Ecclesiae unitas et universitas in dies magis effulgeat.

Verum tamen, ubi saecularis vel immemorabilis consuetudo fert ut in sollemni Sacrificio Eucharistico, post sacra verba liturgica latine cantata, nonnulla popularia vulgaris sermonis cantica inserantur, locorum Ordinarii id fieri sinere poterunt, « si pro locorum ac personarum adiunctis existiment eam (consuetudinem) prudenter submoveri non posse » (Codex Iuris Canonici, can. 5), firma tamen lege qua statutum est ne ipsa verba liturgica vulgari lingua canantur, quemadmodum supra cautum est.

Ut autem cantores populusque christianus recte intellegant quae liturgica verba modulationibus musicis illigata significent, placet Nobis hortationem usurpare a Patribus Concilii Tridentini adhibitam praesertim « pastoribus et singulis curam animarum gerentibus, ut frequenter inter Missarum celebrationem vel per se vel per alios ex iis quae in Missa leguntur, aliquid exponant, atque inter cetera sanctissimi huius sacrificii mysterium aliquod declarent, diebus potissimum dominicis et festis » (Conc. Trid. Sess. XXII, De sacrificio Missae, c. VIII); idque praesertim eo tempore agant, cum nempe catechesis plebi christianae traditur. Id hac nostra aetate facilius et expeditius, quam anteactis saeculis, fieri poterit, propterea quod verba Liturgiae in vulgarem sermonem conversa eorumque explanationes in manualibus libris et libellis prostant, qui in omnibus fere nationibus a peritis scriptoribus confecti, christifideles efficaciter iuvare et illuminare possunt, ut ipsi quoque ea intellegant et quasi participent quae a sacrorum administris lingua latina proferuntur.

Facile patet quae hic breviter de cantu Gregoriano exposuimus, ad latinum potissimum Ecclesiae Ritum romanum pertinere, sed pro rata parte ad cantus quoque liturgicos aliorum Rituum accommodari posse, sive occidentalium populorum, ut Ambrosiani, Galticani, Mozarabici, sive variorum Rituum Orientalium. Hi enim omnes, sicut miram Ecclesiae in actionibus liturgicis et in precum formulis demonstrant ubertatem, ita etiam in suo quisque cantu liturgico pretiosos conservant thesauros, quos non solum ab omni interitu oportet custodire et vindicare, sed etiam ab omni di,minutione et depravatione. Inter musicae sacrae monumenta antiquissima et praestantissima, praecipuum quendam procul dubio obtinent locum cantus liturgici variorum Rituum Orientalium, quorum modulationes plurimum valuerunt ad modos musicos ipsius Occidentalis Ecclesiae efformandos, temperamentis habiti pro indole Latinae liturgiae propria. Nostris in optatis est, ut sacrorum Rituum Orientalium concentuum delectus — cui quidem absolvendo sedulo adlaborat Pontificium Institutum Orientalium Studiorum, sociam ferente operam Pontificio Instituto Musicae Sacrae — laetis proficiat incrementis, ad doctrinam et ad usum quod attinet; ita quidem ut sacrorum alumni ex Orientalibus Ecclesiae Ritibus cantu quoque sacro optime instituti, cum sacerdotale munus adepti fuerint, hac quoque ratione ad decorem domus Dei augendum valde conferre possint.

Mens Nobis non est hisce sententiis, quas in cantus Gregoriani laudem et commendationem modo exposuimus, polyphoniam sacram a ritibus Ecclesiae arcere, utpote quae, si debitis exornetur proprietatibus, ad divini cultus magnificentiam et ad animos christifidelium piis affectibus commovendos insigniter iuvare possit. Neminem sane fugit multos concentus polyphonicos, qui potissimum saeculo XVI compositi sunt, tali artis puritate talique modorum amplitudine refulgere, ut omni ex parte digni habendi sint qui sacros Ecclesiae ritus comitentur et quasi illustrent. Quodsi germana ars polyphonica saeculorum decursu paulatim decidit nec raro profani in eam irrepserunt modi, proximis hisce decenniis indefesso peritorum magistrorum studio felicem nacta est quasi instaurationem, cum et veterum artificum opera sedulo investigentur et hodiernorum modulatorum imitationi et aemulationi proponantur.

Sic factum est, ut in Basilicis et cathedralibus aedibus et in familiarum religiosarum templis tam magnifica illa veterum magistrorum opera quam recentiorum auctorum polyphonicae compositiones summo cum sacri ritus decore proferri possint;  quin etiam in minoribus aedibus sacris simpliciores, sed sincera arte digne confectos concentus polyphonicos novimus non raro proponi. Ecclesia autem onmes hos conatus favore suo prosequitur; ipsa enim, ut ait Decessor Noster imm. rec. S. Pius X, « artium progressum indesinenter coluit, eique favit, ad religionis usum omnia admittens quae hominis mens bona pulcraque per saeculorum cursum invenit, salvis tamen liturgiae bus » (Acta Pii X, l. c. p. 80). Hae autem leges monent, ut in hoc gravi negotio omnis prudentia et cura adhibeatur, ne tales concentus polyphonici in templa inducantur qui ob tumidum quoddam et inflatum modulationis genus vel sacra Liturgiae verba nimietate quadam obscurent vel divini ritus actionem intercipiant vel denique cantorum peritiam et facultatem, cum sacri cultus, dedecore, omnino deprimant.

Hae quidem normae transferendae sunt etiam ad usum organi ceterorumque musicorum instrumentorum. Inter haec autem, quibus ad templa patet aditus, iure merito potiorem locum obtinet organum, quippe quod egregie accommodetur sacris canticis sacrisque ritibus, et Ecclesiae caerimoniis mirum addat splendorem et peculiarem magnificentiam, fidelium autem animos sonorum granditate et dulcedine permoveat, mentes laetitia quasi caelesti perfundat, et ad Deum ac superna vehementer extollat.

Praeter organum autem alia quoque sunt instrumenta quae efficaciter ad excelsum finem assequendum musicae sacrae in auxilium vocari possunt, dummodo nihil profanum, nihil clamosum et strepens redoleant, quod sacrae actioni et gravitati neutiquam conveniat. Praecellunt autem hac in re musica illa instrumenta, quorum chordae parvo, ut dicitur, arcu fricata sonant, quia, tum sola, tum cum aliis instrumentis vel organo sociata, seu maestos, seu laetos animi sensus ineffabili vi quadam exprimunt. Ceteroquin de musicae modis qui a religionis catholicae cultu vix removendi sunt, iam Nosmet ipsi in Litteris Encyclicis quae a verbis Mediator Dei incipiunt diserte clareque constituimus. « Quin immo, si nihil iidem habeant, quod profanum sapiat vel loci ac liturgicae actionis sanctitatem dedeceat neque ex inani quodam miri atque insoliti stud,io oriantur, tum profecto eis templa nostra pateant, cum ad sacrorum rituum splendorem mentesque ad altiora elevandas simulque ad veram animi refovendam pietatem haud parum conferre queant » (A. A. S. vol. XXXIX [1947], p. 590). Vix tamen opus est monere, ut, ubi vires atque peritia tantis operibus impares sint, ab huiusmodi conatibus potius abstineatur quam ut opus cultu divino et sacris conventibus minus dignum proponatur.

Ad haec quae arctius cum sacra Ecclesiae Liturgia coniunguntur, accedunt, ut supra monuimus, cantus religiosi populares, plerumque lingua vulgari concepti, qui ex ipso cantu liturgico originem, ducunt, sed cum magis sint ad singulorum populorum mentem et affectum accommodati, secundum variarum gentium et regionum indolem non parurn inter se differunt. Ut eiusmodi cantica religiosa christiano populo spiritualem fructum et utilitatem afferant, ad catholicae fidei doctrinarn plene conformentur oportet, eam recte proponant et explicent, lingua utantur plana et modulatione simplici, a tumida et inani verborum profluentia immunia sint, ac denique, etsi brevia sunt et f acilia, quandam prae se ferant religiosam dignitatem et gravitatem. Hac ratione confecta haec sacra cantica, quasi ex intimis popularis animi penetralibus nata, sensus et animos vehementer commov. ent piosque excitant affectus; et cum in religiosis ritibus a multitudine congregata una quasi voce proferuntur, magna quadam vi fidelium mentes erigunt ad excelsa. Quapropter, etsi, ut supra scripsimus, in Eucharisticis Sacrificiis sollemniter cantatis sine peculiari Sanctae Sedis venia haberi non debent, tamen in sacris non sollemniter celebratis mirum in modum iuvare possunt, ut christifideles Sancto Sacrificio non tantum ut muti et quasi inertes spectatores assistant, sed sacram actionem mente et voce comitantes suam pietatem cum sacerdotis precibus coniungant, dummodo cantus illi singulis Sacrificii partibus recte aptentur, ut in multis orbis catholici regionibus iam fieri magno cum gaudio novimus.

In ritibus autem non plene liturgicis eiusmodi cantica religiosa, dummodo debitis dotibus, ut supra diximus, praedita sint, egregie conferre possunt ad populum christianum salutariter alliciendum, erudiendum, sincera pietate imbuendum, ac sancta denique laetitia implendum; idque tam intra sacras aedes, quam extra eas, praesertim in piis ducendis pompis et in peregrinationibus ad sacras imagines, parique modo in religiosis sive unius, sive omnium nationum celebrandis Congressibus. Ea autem potissimum utilia esse poterunt cum de pueris et puellis agitur ad veritatem catholicam informandis, itemque de iuventutis consociationibus et de piarum sodalitatum conventibus, ut non semel experientia manifeste ostendit.

Quare facere non possumus quin Vos, Venerabiles Fratres, enixe hortemur ut huiusmodi popularem ad religionem pertinentem cantum in dioecesibus Vobis concreditis omni cura et industria foveatis et promoveatis. Non deerunt Vobis viri huius rei periti, qui huiusmodi cantica, ubi id nondum factum est, opportune colligant et in unum corpus redigant, quo facilius ad omnibus fidelibus edisci, expedite cantari, firmiter memoria teneri queant. Qui religiosae puerorum et puellarum institutioni praesunt, his efficacibus adiumentis debito modo uti ne omittant, et iuventutis catholicae moderatores eadem prudenter in munere gravissimo ipsis concredito usurpent. Sic spes est fore ut illud quoque feliciter obtineatur, quod omnium in votis est, ut nempe prof anae illae cantiones quae sive ob modulationum mollitiem sive ob verba saepe voluptaria et lasciva quae eas comitantur, christianis, iunioribus praesertim, periculo esse solent, e medio tollantur eisque locum cedant, quibus casta et pura comparetur delectatio et simul fides ac pietas nutriantur et augeantur; atque ita fiat ut plebs christiana iam hic in terris illud laudis canticum canere incipiat, quod in aeternum cantabit in caelo: « Sedenti in throno et Agno benedictio et honor et gloria et potestas in saecula saeculorum » (Apoc. 5, 13).

Quae hucusque scribendo exposuimus, ad illos potissimum Ecclesiae populos pertinent, in quibus religio catholica iam firmiter stabilita est. In sacrarum autem Missionum regionibus fieri non poterit, ut haec singula omnino exsecutioni mandentur, priusquam christianorum numerus satis creverit, aedes sacrae ampliores exstructae fuerint, scholae ab Ecclesia institutae a christianorum filiis rite frequententur, ac denique administrorum sacronun par necessitatibus adsit numerus. Attamen operarios apostolicos in amplissimis illis vineae Domini partibus sedulo laborantes enixe hortamur, ut inter gravissimas muneris sui curas huic quoque negotio animum diligenter advertant. Multi ex populis Missionalium ministerio concreditis mirum quantum delectantur musicis modulationibus et caerimonias idolorum cultui dedicatas cantu sacro exornant. Prudentiae igitur non est hoc apostolatus subsidium efficax a Christi veri Dei praeconibus parvipendi vel omnino neglegi. Quare Evangelii in ethnicorum regionibus nuntii hunc religiosi cantus amorem, quem homines ipsorum curis commissi fovent, in munere suo apostolico explendo libenter promoveant, ita quidem ut hae gentes suis religiosis canticis, quae non raro etiam excultis nationibus admirationem movent, similia opponant carmina sacra christiana, quibus veritates fidei, vita Christi Domini, ac B. Mariae V. et Sanctorum laudes lingua et modulationibus iisdem gentibus familiaribus, celebrentur.

Iidem autem Missionales memores pariter sint Ecclesiani Catholicam, inde ab antiquis temporibus, cum in regiones fidei lumine nondum collustratas Evangelii praecones mitteret, una cum sacris ritibus liturgicos quoque cantus, inter quos Gregorianos modos, inferre contendisse, idque eo consilio ductam, ut populi, ad fidem adducendi, modulationum suavitate capti facilius ad christianae religionis veritates amplectendas permoverentur.

 IV

Ut ea quae, Encyclicis hisce Litteris Decessorum Nostrorum vestigiis insistentes, commendavimus vel praecepimus ad optatum effectum perducantur, Vos, Venerabiles Fratres, omnibus illis adiumentis sollerter utimini, quae excelsum munus Vobis a Christo Domino concreditum et ab Ecclesia commissum offert, quaeque, uti experiundo constat, in multis christiani orbis templis magno cum fructu adhibentur.

Ac primum quidem curate, ut in ipso cathedrali templo et, quantum pro rerum condicione licebit, in aliis quoque dicionis vestrae sacris aedibus maioribus, selecta habeatur Schola Cantorum quae aliis exemplo sit et incitamento ad cantum sacrum studiose excolendum et perficiendum. Ubi autem Scholae Cantorum haberi non possunt, vel congruus non invenitur numerus Puerorum Cantorum, conceditur ut « coetus tum virorum ac mulierum seu puellarum, in loco eius, soli usui destinato extra cancellos positus, textus liturgicos in Missa sollemni cantare possit, dummodo viri a mulieribus et puellis omnino sint separati, vitato quolibet inconvenienti et onerata super his Ordinariorum conscientia » (Decr. S. Rit. Congr. n. 3964; 420 ; 4231).

Magna autem cura providendum est, ut qui in vestris Seminariis et in Missionum vel Religiosorum Institutis ad sacros assequendos Ordines contendunt, musicae sacrae et cantus Gregoriani doctrina et usu ad Ecclesiae mentem recte instituantur a magistris harum artium peritis, qui quidem mores et instituta maiorum magni aestiment et Sanctae Sedis praeceptis ac normis omnino obsequantur.

Quodsi inter Seminarii vel Collegii religiosi alumnos aliquis habeatur, qui peculiari huius artis facilitate et amore praeditus sit, Seminarii vel Collegii moderatores Vos hac de re monere ne omittant, ut eidem occasionem praebere possitis has suas facultates altius excolendi, eumque vel in Pontificium huius Urbis Institutum Musicae Sacrae vel in aliquod eiusdem disciplinae Athenaeum mittatis, dummodo iis moribus ac virtutibus polleat, quibus optimum se fore sacerdotem spem faciat.

Huic rei ideo quoque prospiciendum est, ut Locorum Ordinarii et Religionum Moderatores aliquem habeant, cuius auxilio in re tanti momenti utantur, cui ipsi per se, tot tantisque aliis onerati muneribus, pro necessitate vacare haud facile poterunt. Optimum sane factu est, si in dioecesano Artis Christianae Consilio aliquis habeatur qui musicae sacrae et cantus apprime peritus iis quae in dioecesi fiant, sollerter invigilare possit, et qui de rebus actis et agendis Ordinarium certiorem faciat, eiusdemque iussa et mandata excipiat et exsecutioni mandet. Quodsi in dioecesi aliqua ex illis Sodalitatibus habeatur, quae ad musicam sacram excolendam sapienter institutae et a Summis Pontificibus valde laudatae et commendatae sint, Ordinarius illa quoque, pro sua prudentia, uti poterit in suo explendo munere.

Eiusmodi autem pias Sodalitates, quae ad populum sacra musica instituendum vel ad eandem disciplinam altius excolendam conditae, verbis et exemplo ad profectum cantus sacri multum conferre possunt, vestro favore, Venerabiles Fratres, adiuvate et promovete, ita quidem ut actuosa vita polleant, ut optimis idoneisque magistris utantur, utque in tota dioecesi musicae sacrae et religiosorum concentuum cognitionem, amorem usumque, debita cum legibus Ecclesiae obtemperatione et plena erga Nosmet ipsos oboedientia, sedulo provehant.

* * *

Haec omnia cum paulo fusius paterna sollicitudine permoti pertractaverimus, fore omnino confidimus, ut Vos, Venerabiles Fratres, huic sacro negotio, quod ad cultum divinum dignius et magnificentius celebrandum tantopere confert, omnem vestram curam pastoralem sedulo adhibeatis. Quotquot autem in Ecclesia, ductu vestro, musicas res moderantur ac dirigunt eos speramus fore ut Nostris hisce Encyclicis Litteris incitentur ad praeclarum huius generis apostolatum novo quodam ardore novoque studio generose, naviter operoseque promovendum. Hinc auspicato eveniet, ut nobilissima haec ars, quae omnibus Ecclesiae temporibus tanti aestimata est, etiam hodie ad genuinos sanctitatis et venustatis splendore adducta excolatur et in dies perficiatur, atque adeo pro sua parte feliciter efficiat ut Ecclesiae filii firmiore fide, spe vigentiore, flagrantiore caritate Deo Uni et Trino in sacris aedibus debitas tribuant laudes, dignis modis suavibusque concentibus expressas, immo ut etiam extra sacri templi saepta in familiis christianis et in christianorum coetibus illud ad effectum deducat, quod iam S. Cyprianus praeclare monet Donatum: « Sonet, psalmos convivium sobrium: et ut tibi tenax memoria est, vox canora, adgredere hoc munus ex more: magis carissimos pascis, si sit nobis spiritualis auditio, prolectet aures religiosa mulcedo » (S. Cypriani Epist. ad Donatum [Epist. I, n. XVI] : PL, 4, 227). Interea vero uberiorum laetiorumque fructuum spe freti, quos ex hortationibus hisce Nostris orituros esse confidimus, gratae voluntatis Nostrae testem et caelestium donorum auspicem, Vobis, Venerabiles Fratres, singulis universis, itemque gregi unicuique vestrum concredito, iis nominatim qui votis Nostris obsequentes musicae sacrae promovendae dant operam, Apostolicam Benedictionem effusa caritate impertimus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die XXV mensis Decembris, in festo Nativitatis Domini Nostri, Iesu Christi, anno MDCCCCLV, Pontificatus Nostri septimo decimo.

 

PIUS PP. XII


*Discorsi e Radiomessaggi di Sua Santità Pio XII, XVII,
Diciassettesimo anno di Pontificato, 2 marzo 1955 - 1° marzo 1956, pp. 571 - 588
Tipografia Poliglotta Vaticana

 

top