The Holy See
back up
Search
riga

HOMILIA A SS.MO D. N. PIO PP. XII
HABITA IN BASILICA VATICANA,
IN SOLLEMNI MISSA PAPALI,
DIE PASCHATIS RESURRECTIONIS D. N. I. CH.

Die IX Aprilis, Anno Domini MCMXXXIX

 

Venerabiles fratres, dilecti Filii,

Quoniam Paschalia Sollemnia opportunitatem Nobis praebent summo cum paterni animi Nostri gaudio vos salutandi, vos dicimus, lettissime Ecclesiae Senatus, vos, quotquot adestis, Venerabiles in Episcopatu Fratres, e Romano clero Praesules vel sacerdotes, ac denique omnes e Religiosorum ordine et e christiana plebe dilettissimi filii — quorum piae capiendae multitudini amplissimum hoc Petrianum templum iam videtur angustius — non aptiore modo Nos posse dicendi initium facere putamus, quam si pulcherrima illa iteremus verba, quibus Divinus Magister ab inferis suscitatus suos discipulos affatus est : « Pax vobis » (1). En pacis omen pacisque consalutatio!

Qui scilicet, cum eius adventus in exspectatione erat, « Princeps pacis » (2) praenuntiabatur; qui nascens angelicis illis excipitur concentibus « Gloria in altissimis Deo et in terra pax hominibus bonae voluntatis » (3),  humani generis Redemptor pacis praeco ac sequester exstitit, seeundum illud Apostoli gentium: « Evangelizavit pacem » (4). Quae tamen pax non colluctationibus vacua contentionibusque fuit; quandoquidem eam Christus Dominus, cum « mors et vita duello conflixere mirando » (5), ad mortem usque certando, quasi cruoris sui partaeque victoriae pretium assecutus est, « pacificans per sanguinem crucis eius sive quae in terris, sive quae in caelis sunt » (6). 

Iure igitur meritoque Paulus Apostolus non modo eam, solacii plenam, invocatior em saepenumero geminat « Deum pacis, Dominum pacis » (7) sed sacrorum vatum veluti referens vocem (8), Iesum Christum pacem nostram appellat: « Ipse est pax nostra » (9). 

Quae quidem in praesens animadvertere atque perpendere valde consentaneum ducimus ad animos relevandos recreandosque, dum pax tantopere ab omnibus conclamatur, discupitur atque invocatur. « Tantum est enim pacis bonum ut... nihil gratius soleat audiri, nihil desiderabilius concupisci, nihil postremo possit melius inveniri » (10). 

Attamen hodie, si unquam alias, illa Ieremiae Prophetae verba peropportune quadrant, qui homines dieentes induca: « Pax, pax: et non erat pax » (11).  Etenim si oculos circumquaque convertimus, triste quoddam spectaculum occurrit ! Siquidem cernere est permotos multis in regionibus cives suaque sorte inquietos formidolosa quadain perturbatione angi, quae peiora porten- dere mala videatur. Anxitudo trepida animos incessit hominum, quasi iam deteriora impendeant pericula atque immineant.

Quae omnia a serena illa ac tuta « ordinis tranquillitate » (12), quae pacem veri nominis continet, quam longe absunt! Ac verum enimvero quomodo integra ac solida pax habeatur, si vel eiusdem nationis filii, communis stirpis saepe communisque patriae immemores, civilěum partium commodis, simultatibus contentionibusque abstrahantur 'ac distineantur? Quomodo habeatur, dicimus, si tot hominibus, ad centena milia bene multa, laboris opera desit, ex qua non modo singuli cives honeste vivere queant, sed multiplices etiam eorum vires facultatesque, quibus natura, studium et ars humanae personae dignitatem honestaverint, necessitate quadam ingenuoque decore exerceri possint? Quisnam vero non videat ex bisce rerum adiunctis innumeras coalescere multitudines, in quibus ob miserrimum statum animorumque abiectionem — quae tam acriter eorum deliciis adversantur, qui luxuriose vivunt, nullamque indigentibus opem ferunt — facilem ii praedam agant, qui mentibus fucata veritatis specie deceptis corruptrices doctrinas insidiando alliciendoque ingerant? Ac praeterea, quomodo habeatur pax, si inter Nationes etiam mutua desideretur et aequa rationum aestimatio animorumque consensio, quae per refulgens civilis progressionis iter dirigere gentes queant? Dum, contra, conventiones sollemniter sancitae ac data fides ea interdum vi securitateque destituuntur, quibus debita invicem fidu cia continetur ac roboratur; qua dempta, increscentem armorum apparatum minuere ac remittere animosque pacare — quod omnibus in votis est — difficilius usque cotidie evadit.

Qua ingruente formidolosa tempestate, vehementer adhortamur omnes ut ad pacis Regem mortisque Victorem redeant, a quoconsolatoria haec verba audivimus « Pax vobis ». Largietur ille vobis — quemadmodum pollicitus est — pacem, pacem suam, eam inquimus, quam mundus dare non potest, pacem ; quae nimirum una omnem animorum perturbationem trepidationemque componere ac sedare potest: « Pacem meam do vobis: non quomodo mundus dat, ego do vobis. Non turbetur cor vestrum, neque formidet » (13). 

At quandoquidem externa hominum tranquillitas ex interiore reniteat oportet, necesse est in primis animorum curare pacem; eamque, si desit, sibi comparare quam primum; si vero adsit, diligenter solere, tueri ac servare incolumem. Etenim Christus Dominus, non sine gravissimo mentis suae consilio, hodierna die, cum primum Apostolis se ab inferis suscitatum conspiciendum dedit, pacis salutationi suae pretiosissimum pacis munus adiicere voluit, Paenitentiae videlicet Sacramentum; ita quidem ut sollemni ipso Anastasis eius die salutare illud institutum oriretur, quod in animis divinam restituit ac renovat gratiam, quae de morte, scilicet de culpa, est vitae triumphus. Ad inexhaustum huiusmodi veniae pacisque fontem pia mater Ecclesia filios suos omnes sacro hoc paschali tempore enixe advocat. Quodsi singuli universi studiosissimae huic adhortationi ultro libenterque obsequentur, uberem florentemque adipiscentur in Christo vitam; atque adeo suavissimo fruentur gaudio illius pacis, qua, amantissime perfecteque Divino Redemptori ottemperando, in eupidinum voluptatumque illecebras dorninari poterunt. « Vult autem — ut S. Augustini interrogatione utamur — mens tua idonea esse vincere libidines tuas? Subdatur maiori et vincet inferiorem: et erit pax in te vera, certa, ordinatissima. Qui est ordo pacis huius Deus imperat menti : mens carni : nihil ordinatius » (14). 

Videtis igitur, Venerabiles Fratres ae dilecti filii, quo uno ac firmissimo nitatur fundamento pax veri nominis: sempiterno nempe Dei Numine, quod agnoscere, observare ac celere, cuiusque praeceptis obtemperare, omnibus officium est. Debitam eiusmodi Divino Creatori obedientiam extenuare vel penitus restinguere idem profecto est ac ipsam turbare vel prorsus infringere cum privatorum hominum, tum domestici convictus, tum singularum Nationum, tum denique totius human generis tranquillitatem. Unus siquidem Deus « loquetur pacem in plebem suam, et super sanctos suos, et in eos qui convertuntur ad cor » (15). Onnipotentis Dei nutu solummodo — supremi nempe iustitiae tutoris, supremique pacis largitoris — « iustitia et pax osculatae sunt » (16); quandoquidem, ut Isaias propheta cecinit: « Et erit opus iustitiae pax, et cultus iustitiae silentium, et securitas usque in sempiternum » (17). 

Quemadmodum enim nullo rerum ordine pax haberi non potest, ita pariter, remota iustitia, rerum ordo consistere nequit. Iustitia vero postulat ut auctoritati legitime constitutae debita tribuatur observantia atque obedientia; ut leges ad coniInune bonum sapienter conformentur, iisdemque ab omnibus pro conscientiae officio obtemperetur. Iustitia postulat ut sacrosancta humanae libertatis dignitatisque iura omnes agnoscant, tueantur; utque innumerae opes atque divitiae, quas Deus per universum terrarum orbem profudit, in suorum omnium utilitatem filiorum consentanea rectaque ratione distribuantur. Iustitia denique postulat ut salutaris opera catholicae Ecclesiae, quae veritatis est magistra falli nescia, inexhaustus animis vitae fons civilisque consortionis altrix praecipua, ne detrectetur neve prohibeatur. Quodsi nobili iustitiae sceptro violentiae arma succedant, tum quisnam miretur orientem aetatem non optatissimum candidae pacis fulgorem, sed caliginosos cruentosque bellorum ignes afferre

Iamvero iustitia utique eo spectat, ut normas constituat integrasque servet illius rerum ordinis, qui prirnarium atque prae- cipuum solidae pacis fundamentum exsistat; ea tamen sola una difficultates atque impedimenta e vincere non potest, quae saepenumero efficiendae stabiliendaeque tranquillitati obstant. Qua propter, si rigidae destrictaeque iustitiae caritas fraterno foedere non coniungitur, facilius mentis oculi quadam praepediuntur caligine, ne aliena iura cernant; auresque obsurdescunt, ne vocem illius aequitatis audiant, quae, si volenti sapientique studio edisseratur, asperrimas etiam ac salebrosas causas, quae in controversiam cadunt, ordine rationeque enodare atque explanare potest.

Cum vero heic de caritate loquimur, effectricem illam intellegi volumus ac generosam, quam Christus invexit, caritatem. Caritatem dicimus, quae Divinum Redemptorem ad mortem usque, salutis nostrae causa, compulit: « Dilexit me et tra- didit semetipsum pro me » (18); caritatem, quae « urget nos » (19), idque faoět, ut « qui vivunt, ialll non sibi vivant, sed ei, qui pro ipsis mortuus est et resurrexit » (20); caritatem denique, qua Christus permotus «formam servi » (21) accepit, ut omnes in eo fratres efficeremur, qui est « primogenitus » (22), filii nempe eiusdem Dei, eiusdem regni heredes, et ad eiusdem sempiternae beatitatis gaudia vocati.

Si mortalium animi tandem aliquando huius amoris suavitatem haurient, in eademque conquiescent, tum procul dubio laboranti humano generi pacis lumen illucescet. Irae pertur.bationibus, quae irritant, ratiocinantis mentis tranquillitas succedet; immodicae effrenataeque contentioni benevolens adiutricis operae collatio; simultati denique acqua ac mutua rerum rationumque aestimatio; ita quidem ut formidolosam eiusmodi animorum concitationem praefidens excipiat requies ac serenitas.

Viam repetent homines, qua ad amica foedera remigrabitur, in quibus uniuscuiusque commoda utilitatesque iusto benignoque ordine perpendantur; in quibus ne iacturae quidem singulorum defugiantur ad potiora humanae familiae bona assequenda; in quibus denique data publice fides probe volentibus ornnibus in exemplum vigeat.

Quae ut effecta dentur, utque flagrantissima haec vota Nostra ad exitum auspicato deducantur, Nos temperare Nobis non possumus quin singulis civibus, populis eorumque moderatoribus praefervidam illam ad pacem, iustitia caritateque innixa.in, invita- tionem hortationemque iteremus, quam, vixdum ad Supremi Pontificatus verticem evecti, ad eos omnes convertimus. Imprimis vero manus oculosque erigimus ad « Regem Regum et Dominum Dominantium » (23), supplices eidem admoventes preces, quas hodiernis Paschalibus Sollemnibus sacra Eucharistici Sacrificii liturgia inducit : Domine Deus, qui per Ecclesiae vocem bisce diebus filios tuos omnes ad sacrosancta mysteria convocas, ad divinum nempe tuae ca.rnis pabulum, ad sanctissimumque tui sanguinis potum; tu, qui singulos universos ad tuum altaris sacramentum congregatos exoptas, quod tuae est erga nos omnes caritatis munus pretiosissimum itemque signum ac vinculum illius amoris, qui nos fraterno foedere coniungit; tu, Domine Deus, « spiritum nobis... tuae caritatis infunde, ut quos sacr. amentis paschalibus satiasti, tua facias pietate concordes ». Amen.


(1) Ioan., XX, 19.

(2) Is., IX, 6.

(3) Luc., II, 14.

(4) Eph. II, 17.

(5) Ex sequentia Pasch.

(6) Coloss., I, 20.

(7) Rom., XV, 33; XVI, 20; I Cor., XIV, 33; Philip., IV, 9; I Thess., V, 23; II Thess., III, 16; Hebr., XIII, 20.

(8) Mich., V, 5.

(9) Eph., II, 14.

(10) S. Aug., De Civ. Dei, XIX, 11.

(11) Ierem., VI, 14 (VIII, 11: Ezech., XIII, 10).

(12) S. Aug., De Civ. Dei, XIX, 13.

(13) Ioan., XIV, 27.

(14) Misceli. Agost., vol. I, S. Aug., Sermones post Maurinos reperti, pag. 633, 15-18.

(15) Ps. 84

(16) Ps. 84.

(17) Is., XXXII, 17.

(18) Ad Galat., II, 20.

(19) II Cor., V, 14.

(20) II Cor., V, 15.

(21) Philip., II, 7.

(22) Rom., VIII, 29.

(23) I Timoth., VI

 

top