|
HOMILIA A SS.MO D.N. PIO
PP. XII
IN BASILICA VATICANA HABITA INTER SACRA SOLLEMNIA, QUIBUS XII EPISCOPOS
AD MISSIONES REGENDAS DESTINATOS CONSECRAVIT*
Die XXIX mensis Octobris, Anno Domini MCMXXXIX
Audistis, Venerabiles Fratres et dilecti filii, evangelicam lectionem. Cum
Pilatus, Romanus praeses, benignissimum Redemptorem interrogasset, num reapse
esset rex, regis praestantiam et potestatem sibi asserere Veritas non dubitavit.
Haud sine mirae sapientiae consilio humani generis Servator, cui docili
obtemperatione tempora subsunt, id quod antea tacuerat, tunc palam declaravit,
cum tamquam reus in praetorio sisteret, cum pateretur, cum despiceretur. Dei
namque Filius, splendor gloriae Patris et figura substantiae eius, Deus verus de
Deo vero, lumen de lumine, antequam saecula labi inciperent natus, ex divina
natura sua rex est, quoniam ipse condidit universa quae sunt, suoque nutu
imperioque gubernat. Idem ut Filius hominis, hoc eodem legitimo honoris
ornamento pollens, regio nomine insignitur. Quod autem nativo iure possidebat,
tunc promulgavit atque ad se vindicavit, cum a daemonis servitute nos liberans,
id acquisito etiam iure (Cfr. Enc. Quas primas,
in: «Acta Apostolicae Sedi», 1925, pag. 599), per divinum nempe humanae Redemptionis opus,
adeptus est.
Regnat igitur Christus, circumfusus electorum suorum decore; atque
ignobilis calamus, quem per ludibrium ei tradiderant, conversus est in virgam
ferream, qua tamquam vasa lutea rebellia destruuntur imperia; caput ipsius quod
spinae laeserant, summo nunc fulget principatu, quem is in universa rerum natura
sive aspectabili sive non aspectabili exercet; instar solis sacra eius vulnera
fulgent, nostrae salutis pignora; Cor eius diro mucrone sauciatum divinae
misericordiae patet sacrarium; erigitur Crux ubique (Cfr. Enc. Quas primas,
in: «Acta Apostolicae Sedi», 1925, pag. 599) terrarum veneranda, cunctarum
causa gratiarum, cunctarum benedictionum origo.
Ac nequit unquam fieri, quin
regnet Christus. Regnat si adest, beneficiorum largitate; regnat, si amissa ab
hominibus divina gratia, abest, ineluctabili iudicii severitate. Beatus homo,
qui Christi legi paret ad eiusque gratiam et nutum, quaecumque vel cogitat vel
agit studiosissime componit. Eius mens, in prosperis humilis, in adversis secura,
puro fidei lumine radiat, ac serena hilaratur laetitia; eiusque voluntas,
caritate in Deum et in proximos calente, ad egregia prosilit opera; atque
ipsamet eius corporis membra moderatori animo obtemperant, arma effecta
iustitiae.
Beatae familiae, in quibus Christi Regis viget iustissimum sceptrum!
Eae siquidem mutuo amore coalescunt, decoro stant ordine, pace fruuntur,
prosperitate vigent, ac generosa crescunt subole, patriae tutissima spe, in qua
avitae virtutis exempla sedula imitatione reviviscunt.
Terque quaterque beatae
civitates, ubi leges, Evangelio auspice, feruntur et Christi Regis maiestati
publicum defertur obsequium. Ibi enim ad celsae honestatis et ad iustitiae
formam res rationesque civium componuntur; ibi saeva dominatio ignoratur, neque
constans in moderatores verecundia deest, neque consentanea deficit humanae
dignitati libertas; ibi denique, augescentibus concordia viribus, magna
perficiuntur incepta, et optima quaeque ad uberiora cotidie incrementa
provehuntur.
Si igitur regiam agnoscere Iesu Christo dignitatem, eiusque
praecepta libenti volentique animo amplecti et in privatae publicaeque vitae
usum deducere, cum singulis hominibus, tum domesticae civilique consortioni tot
tantaque affert beneficia, prorsus necesse est, Venerabiles Fratres ac dilecti
filii, ut omnes, qui christiano censentur nomine, ad gravissimam urgendam
eiusmodi causam, pro virili sua cuiusque parte, annitantur. Idque nostra
praesertim aetate, cum passim homines, immodico terrenarum rerum studio distenti,
ab caelestibus adipiscendis bonis abstrahantur, atque adeo «regnum veritatis et
vitae, regnum sanctitatis et gratiae, regnum iustitiae, amoris et pacis» (Praef.
Missae Christi Reg.) vel obliviose neglegant, vel omnino miserrime respuant.
At si ad sanctissimum assequendum propositum vos omnes, quotquot adestis,
paterno adhortamur animo, vos tamen imprimis adhortamur, quos hodie in hac
petriani templi maiestate, prope Apostolorum Principis sepulcrum ad episcopalem
evehimus dignitatem. Quemadmodum olim divinus Redemptor exiguum Apostolorum
manipulum, nulla humana ope suffultum, ad mundum universum misit, non armorum
vi, sed veritatis caritatisque virtute subigendum, ita Nos hodie, qui eius vices
in terris gerimus, vos duodecim itidem divini verbi satores, non vestris
aliorumque viribus subnixos, sed flexanima tantummodo Dei gratia fidentes, ad
tot gentes mittimus, longinquas utique, sed Nobis tamen carissimas, ut iisdem,
nullis parcentes laboribus, evangelica praecepta christianumque cultum
impertiatis.
Grande sane spectaculum ex hodiernae faustitatis eventu, menti
obversatur Nostrae, Nostrumque animum vehementer commovet et ad spem relevat
uberum futurorum fructuum. Dum enim volventibus annis, alterna rerum
vicissitudine, res innumerae oriuntur, succrescunt, excidunt, ac vel iterum
immutatae ac renovatae emergunt, vel absumptae prorsus corruunt ac dilabuntur,
Catholica tamen Ecclesia non temporis fluctibus concutitur, non difficultatibus
evincitur, non impellentibus denique vicibus immutatur, sed securo plenoque
gressu procedit; et quod viginti abhinc saeculis operabatur, idem hodie, divino
instinctu permota divinoque munere fungens, ad humani generis profectum itidem
perficit. Ac dum externarum rerum cupidines internaque odia simultatesque
mortalium animos nimio saepius rescindunt ac dividunt, Ecclesia Dei, populorum
omnium mater amantissima, universam familiam hominum, cuiusvis gentis vel
ordinis iidem sint, summa caritate complectitur, omniumque saluti verique
nominis felicitati precando operandoque prospicit.
Quod quidem in praesens
Nos ex studiosa actuosaque navitate vestra, Episcopi novensiles, feliciter
obventurum speramus. Populi, qui adaucta hodie dignitate vestra laetantur, summo
vos opperiuntur desiderio. Munus aggressuri estis amplissimum gravissimumque:
innumeri nempe homines erroribus devii, at divinae lucis anxii supernamque
sitientes veritatem, sacro indigent ministerio vestro, ut a Iesu Christo salutem
ac pacem hauriant. Difficillima vobis certamina reservantur, at christiana
caritas numquam vincitur, numquam divinae pollicitationes falluntur. Insit
igitur vobis, recepto septemplici Spiritus Sancti munere, studium illud
apostolicum, quod suaviter pectora ad amplexandam Dei legem alliciat; fortitudo
insit, quae invicto robore adversa cuncta frangat atque eluctetur victrix; insit
denique caeleste auxilium, quo dominicus ager, vestrae procurationi commissus,
evangelica messe, copiosiore cotidie, flavescat.
Vos Ecclesia universa admotis
ad Deum precibus ac votis prosequitur; nec vobis deerunt, ut ex fidelium
largitate caritateque confidimus, corrogatae stipis adiumenta, quibus facilius
possitis sanctissimum suscipiendum opus exsequi. Ac Nos imprimis paterno vos
animo prosequimur, dum, bene vobis omnia precantes, a summo Pastorum Principe
efflagitamus, ut apostolicis itineribus laboribusque vestris superna sua gratia
aspiret atque obsecundet, utque dies tandem aliquando, opera etiam vestra,
elucescat quo. divinus Rex «dominabitur a mari usque ad mare, et a flumine
usque ad terminos orbis terrarum» (Ps., LXXI, 8). Amen.
*Discorsi e Radiomessaggi di Sua Santitą Pio XII, I, Primo
anno di Pontificato, 2 marzo 1939 - 1° marzo 1940, pp. 357-360 Tipografia Poliglotta Vaticana
|