|
IN SOLLEMNI CANONIZATIONE
BEATAE FRANCISCAE XAVERIAE CABRINI,
VIRGINIS, IN BASILICA VATICANA PERACTA
HOMILIA SANCTISSIMI
DOMINI NOSTRI PIO
PP. XII*
Die VII mensis Iulii, Anno Domini MDCCCCXXXXVI
Venerabiles Fratres, Dilecti Filii,
Quas glorias, quae incepta et opera
sanctitudo christiana parit, eiusmodi profecto sunt, ut labentibus annis — dum
humanae res aliae subsequuntur alias, omnesque pedetemptim debilitantur,
fatiscunt, corruunt — non modo in suo gradu perseverent, sed interdum etiam
mirabili quadam vitam actuose impellantur, ut quemadmodum « granum sinapis, quod . . .
minus est omnibus seminibus . . . cum seminatum fuerit, ascendit et fit maius,
omnibus oleribus» (Marc. 4, 31-32), cotidie magis augeantur, in omnemque
invadant terrarum orbem. Quod quidem si nullo non tempore ex Providentissimi Dei
consilio in Ecclesiae annalibus cernere gratum est, at hac nostra aetate videtur
gratius, cum numquam fortasse magis sanctitatis fulgore ac fructibus indiguerint
homines. Haec Nos summo cum animi solacio recogitamus, dum divina adspirante
gratia datum est Beatam Virginem Franciscam Xaveriam Cabrini sanctorum caelitum
honoribus decorare. Ea enim humilis virgo fuit, non nomine, non opibus, non
potentia, sed virtute praestans. Inde a tenera aetatula candidum innocentiae
lilium, paenitentiae spinis diligentissime septum, illibatum servavit; ac
progredientibus annis superno quodam instinctu atque afflatu permota, se
totiusque suae vitae cursum divino servitio divinaeque augendae gloriae
mancipavit. Et quandoquidem singulari erat animi fortitudine praedita, etsi
praegracili corpore, cum Dei erga se voluntatem novit, nihil reliqui fecit ut
eam — quamvis res arduas et supra femineas vires postulare videretur — omni ope
ad effectum deducere conaretur. Itaque suffragante gratia factum est, ut quod
sacrarum virginum institutum humili initio condidit, illud brevi temporis spatio
per Italiam, per Foederatas Americae Civitates perque multas alias terrarum
orbis partes propagaretur.
Iuventam, e recto interdum aberrantem itinere, tutum
in hospitium recepit, ac recte sancteque educavit; qui publico
detinebantur carcere, eorum animos lenivit, superna spe auxit, et ad frugem bonam
renovandamque probitatem erexit, excitavit; qui corpore infirmi, vel morbo
infecti in valetudinariis versabantur, eos non modo consolata est, sed omni ope
curavit, adiuvit; atque eis potissimus, qui, paterna relicta domo, exsules per
alienas vagabantur terras, ac nimio saepius ab omnibus derelicti non modo inopem
traducebant miseramque vitam, sed de christiana etiam virtute deque Catholica
Religione infeliciter periclitabantur, amicam manum opportunumque perfugium,
solacium, auxilium praebuit.
At undenam, Venerabiles Fratres ac dilecti filii,
humilis haec virgo vim sumpsit, undenam invictam fortitudinem hausit, qua eidem
licuit tot exantlare labores, ac tot rerum, itinerum, hominumque difficultates
eluctari? Undenam habuit ut— licet innumeris distenta negotiis — serena semper
ac fidens ad destinatam metam properaret, neque periculorum timore concitataeque
vitae turbinibus quateretur umquam?
Ex fidei virtute procul dubio, quae vivida
semper suo vigebat in animo; ex divina, qua aestuabat, caritate; ex
indefatigabili denique precandi studio, quo arctissime Deo coniuncta, ab eodem,
quidquid humana non poterat fragilitas, suppliciter rogabat impetrabatque semper.
Dum fere innumeris distringebatur curis, rerumque vicissitudinibus distinebatur,
in hoc uno — ex quo nulla prorsus re dimoveri poterat — eius mentis consilium
eiusque voluntatis propositum defixum erat; in Deo nempe, quem unice diligebat,
et pro cuius adaugenda gloria nihil ei laboriosum, nihil arduum, nihil supra
humanas vires videbatur, superna gratia suffultas.
In omni autem agendi ratione,
caelesti quadam serenitate supernaque luce ita eius vultus radiabatur, ut quae
sacrae virgines eam sequebantur legiferam matrem atque magistram, ad sanctissima
eius vitae exempla diligenter imitanda suavi animi impulsione allicerentur. Ita
quidem ut Apostoli gentium hortamenta ac monita usurpare posset :« Imitatores
mei estote, sicut et ego Christi » (1 Cor. 4, 16; 2, 1).
At non modo sacrae
virgines, sed omnes profecto habent cur Franciscae Xaveriae Cabrini virtutes
intueantur atque imitentur. Et quoniam hac nostra aetate nimis multi ad res
externas inordinato quodam atque incomposito motu facile rapiuntur, discant ab
eadem nominatim interna animi bona habenda esse potiora, omniaque esse ad Dei
gloriam ad sempiternamque convertenda omni ope salutem.
Discant praeterea ab ea
— quae non modo almam suam terram flagrantissimo amore prosecuta est, sed
alienis etiam regionibus suae caritatis suaeque navitatis fructus indefessa
impertiit — nationes omnes omnesque gentes unam dumtaxat efficere familiam; quae
quidem non obscura ac turbida simultate, non aeternis ob acceptas iniurias
inimicitiis disiungenda ac dissolvenda est, sed fraterno illo amore copulanda,
qui ex Iesu Christi praeceptis divinoque exemplo suo oriatur oportet. Id
impetret a « pacis Principe » (cfr. Is. 9, 6) nostroque omnium Patre novensilis
haec sancta virgo, ita quidem ut restincto tandem odio, pacatis animis, ac
privatis publicisque rebus non effrenato propriae cuiusque utilitatis studio
disiectis, sed iustitia aequitateque compositis, pax veri nominis, ex qua
communis proficiscatur cotidie auctior prosperitas, humanae consortioni arrideat.
Amen.
*Discorsi e Radiomessaggi di Sua Santitą Pio XII, VIII,
Ottavo anno di Pontificato, 2 marzo 1939 - 1° marzo 1940, pp. 153-155 Tipografia Poliglotta Vaticana
|