The Holy See
back up
Search
riga

IN SOLLEMNI CANONIZATIONE

BEATORUM IOANNIS DE BRITTO MARTYRIS,
BERNARDINI REALINO
ET IOSEPH CAFASSO CONFESSORUM
IN BASILICA VATICANA PERACTA

HOMILIA SANCTISSIMI DOMINI NOSTRI PIO PP. XII*

Die XXII mensis Iunii, Anno Domini MDCCCCXXXXVII

 

[. . .] Tum vero Ssmus Dnus Noster, sedens, ex Cathedra Divi Petri sollemniter pronunciavit :

Ad honorem Sanctae et Individuae Trinitatis, ad exaltationem Fidei Catholicae et Christianae Religionis augmentum, auctoritate Domini Nostri Iesu Christi, Beatorum Apostolorum Petri et Pauli ac Nostra; matura deliberatione praehabita et divina ope saepius implorata, ac de Venerabilium Fratrum Nostrorum Sanctae Romanae Ecclesiae Cardinalium, Patriarcharum, Archiepiscoporum et Episcoporum in Urbe existentium consilio; Beatos Ioannem de Britto Martyrem, Iosephum Cafasso et Bernardinum Realino Confessores, Sanctos esse decernimus et definimus ac Sanctorum Catalogo adscribimus; statuentes ab Ecclesia Universali illorum memoriam quolibet anno die eorum natali, nempe Ioannis de Britto die quarta Februarii, Iosephi Cafasso die vigesimatertia lunii, Bernardini Realino die secunda Iulii, pia devotione recoli debere. In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti. Amen.

Venerabiles Fratres, Dilecti Filii,

Quae hodie in fulgentibus Ecclesiae caelis nova licet sidera cernere, inclitos dicimus viros, quos nuper, Divino adspirante Numine, sanctitudinis infula decoravimus, eo nos advocant suaviterque invitant, ubi non turbida ac volucria caducae huius vitae adipiscemur gaudia, sed plena, stabili ac perpetua aliquando fruemur beatitate: « Loquitur enim eorum voce virtus ipsa » (cfr. Cic. Tusc. 2, C. 19) christiana nempe virtus, qua per aspera ad astra nobis fortiter strenueque volentibus ac caelesti fretis auxilio, iter patet et aditus.

Iuvat igitur praeclara eorum intueri exempla, ut ad ea imitanda ac persequenda impensiore studio exardescamus.

Ioannes de Britto, superna quadam impulsione permotus supernoque spiritu afflatus, ex Regia Lusitaniae Aula, ubi honorifico fungebatur ministerio, requieta petiit Societatis Iesu claustra; ibique tam rite, tam sancte institutus ac conformatus succrevit, ut non modo sodalibus, sed moderatoribus etiam suis admirationi esset. Atque apostolatus ardore vehementissimo inflammatus, sibi summo honori duxit patriam relinquere suam, atque immensis oceani transnavigatis tractibus, amplissimas adire Indiarum regiones, ibique Iesu Christi doctrinam, amorem Regnumque praedicare. Quot labores indefatigabili alacritate exantlavit, quot pericula superavit acerrima, quot denique rerum miracula Deo donante patravit, ut innumeros homines, quibus catholica religio vel omnino ignota, vel despicientiae ac dedecori esset, ad Divini Redemptoris traduceret praecepta, ac sacro epiatos lavacro, supernae vitae efficeret supernaeque beatitatis heredes. S. Francisci Xaverii imitator atque aemulator studiosissimus vivida vigebat actuosaque fide, flagranti aestuabat caritate, et cum omnem spem suam in Deo posuisset, nullis umquam difficultatibus victus, nullis umquam perterritus minis, civilem christianumque cultum novis gentibus invexit, ac fines Iesu Christi Regni ad ignotas usque terras omni ope produxit ac propagavit. Ac postremo grandem illam Apostoli gentium sententiam usurpare poterat :« Mihi . . . vivere Christus est, et mori lucrum » (Phil. 1, 21); nam et ipse, post diuturnos susceptos apostolicos labores, post itinera asperrima ipsiusque vitae discrimina non semel superata, ex hostili ethnicorum furore habuit ut in carcerem detrusus, ac deinde capite truncatus, martyrii palmam piissimo obitu assequeretur.

Quod vero Ioannes De Britto in longinquis exterisque regionibus sanctissime gessit, non minoribus cum fructibus salutaribus Bernardinus Realinus egit in patria sua. Siquidem, paternis reiectis bonis, honestoque abdicato, quo fungebatur, munere, in Loyolaeam Societatem et ipse asciscitur ; atque inibi fidelissime vivens, omnium virtutum laudibus ita enituit, ut, brevi temporis spatio, sanctitatis apicem attigisse videliietur. Quas quidem virtutum laudes postquam feliciter, divina opitulante gratia, assecutus est, nihil reliqui fecit, ut eas, qua concionibus aptis ad cuiusvis ordinis cives habitis, qua consiliis ac suasionibus impertitis prudentissimis, et qua praesertim praelucenti exemplo suo, ceteris omnibus, quotquot adire posset, impenso studio adipiscendas commendaret. Cum autem sacrum concionatorem ageret vel apud rudem proletariamque plebem, vel apud elatioris fortunae culturaeque viros, vel apud clerum etiam - cuius rectam institutionem, disciplinam ac sanctimoniam tantopere provexit - ita sibi feliciter auditorum conciliabat animos, ut eos ad admissa cuiusque sua deflenda et ad opportuna suscipienda renovatae vitae proposita veh,ementler permoveret. At in sacro potissimum paenitentiae tribunali uberrimos messui salutaresque fructus. Ibi enim, vel cum hiemali frigore algerent membra, vel cum aestivo sudore maderent, per diuturnum horarum spatium omnes benigno suavique excipiebat vultu; obcallatos vitiis obfirmatosque in peccatis animos ad lacrimas excitabat ad frugemque bonam; aerumnosos ac miseros omni ope solabatur; dubios, vacillantes ac spe deiectos confirmabat, erigebat prudenterque moderabatur; quos vero segnes, neglegentes, vel non satis virtute praestantes experiebatur, eos suasu impulsuqtte suo ad cotidie magis in Christiana perfectione proficiendum enixe adhortabatur. Atque ita factum est ut, quando post mortem pientissimam ad superos evolavit, omnes eum quasi patrem, magistrum, apostolum insolabiliter dolerent ac lacrimarent.

Iosephus Cafasso iam a puero sanctitatis indicia praebuit praeclarissima. Candidum innocentiae lilium, paenitentiae spinis saeptum, illibatum servavit; atque aequales, quoscumque occasione data attingere poterat, suavitate animi, hortationibus exemplisque suis vehementer ad virtutem allexit. Sacerdotali autem dignitate auctus, universam suae vitae actionem superna vi supernoque afflatu ita pervasit, ut iam non ipsemet vivere videretur, sed in eo Christus. Aberrantes ac via deceptos homines ad rectum revocare iter, obfuscatas eorum mentes divina collustrare veritate, ingurgitatos in vitia animos ad impetrandam a misericordiarum Patre veniam excitare salutariter, infortunatos omneque genus miseros solari atque ad aeternarum rerum spem erigere, carceribus detentos visitare et ad frugem bonam reducere, eorum denique, qui capitali poena damnati essent, extremas detergere lacrimas, piumque caelestibus muneribus consecrare obitum, haec omnia nullo non tempore summis in deliciis habuit. At quod peculiare videtur munus, eidem providentis Dei consilio concreditum, hoc est : clerum nempe evangelicae integritate doctrinae instituere ac conformare, eumdemque non sine uberrimis fructibus ad sacerdotalem perfectionem excitare quam maxime.

Cum igitur, virtutibus ac meritis refertus, ad mortalis suae vitae exitum pervenisset, non mortem reformidavit, sed libenter oppetiit; ac suaviter arridens, elatisque ad caelum ulnis, quasi qui caelestia iam praeciperet ac delibaret gaudia, ad superūm choros evolavit.

Habetis, Venerabiles Fratres ac dilecti filii, haec praeclara sanctitatis exempla veluti ante oculos posita; in ea igitur studioso volentique animo intueamini. Ii discant potissimum a S. Ioanne di Britto apostolatus ardorem invictamque ad mortem usque fortitudinem, qui sacris apud exteras gentes expe ditionibus dant operam; discant vero, qui apud suos in animarum incumbunt salutem procurandam, a S. Bernardino Realino et a S. Iosepho Cafasso indefessam alacritatem. patientiam, benignitatem atque adsiduam imprimis in sancta precatione constantiam, quandoquidem, non propitiato Deo, inanis est atque inefficax quivis hominum labor. Omnes denique ab iisdem ad christianam assequendam perfectionem sese excitatos sentiant, quicumque volunt ut gravissimum officium est — ex hoc terrestri exsilio ad caelestem contendere patriam, ubi sempiterna tandem pace fruemur summaque felicitate. Amen.


*Discorsi e Radiomessaggi di Sua Santità Pio XII, IX,
  Nono anno di Pontificato, 2 marzo 1947 - 1° marzo 1948, pp. 115-118
  Tipografia Poliglotta Vaticana

 

top