The Holy See
back up
Search
riga

IN SOLLEMNI CANONIZATIONE

BEATI LUDOVICI MARIAE GRIGNION DE MONTFORT, CONFESSORIS,
IN VATICANA BASILICA  PERACTA

HOMILIA SANCTISSIMI DOMINI NOSTRI PIO PP. XII*

Die XX mensis Iulii, Anno Domini MCMXLVII

 

[. . .] Tum Beatissimus Pater, in Cathedra sedens, sic definivit :

Ad honorem Sanctae et Individuae Trinitatis, ad exaltationem Fidei Catholicae et Christianae Religionis augmentum, auctoritate Domini Nostri Iesu Christi, Beatorum Apostolorum Petri et Pauli ac Nostra, matura deliberatione praehabita et divina ope saepius implorata, ac de Venerabilium Fratrum Nostrorum Sanctae Romanae Ecclesiae Cardinalium, Patriarcharum, Archiepiscoporum, et Episcoporum in Urbe existentium consilio, Beatum Ludovicum Mariam Grignion a Montfort, confessorem, Sanctum esse decernimus et definimus, ac Sanctorum Catalogo adscribimus, statuentes ab Ecclesia Universali illius memoriam quolibet anno die eius natali, nempe die vigesima octava aprilis, pia devotione recoli debere. In nomine Patris, et Filii et Spiritus Sancti. Amen.

Venerabiles Fratres, Dilecti Filii,

Cum Ludovicus Maria Grignion de Montfort, quem nuper, Superni Numinis adspirante gratia, sanctitatis honoribus decoravimus, almam hanc Urbem petiisset, ut Beati Petri sepulcrum pientissimo veneraretur animo, a Decessore Nostro fel. rec. Clemente XI didicit se non ad exteras gentes, ut optabat, evangelicae veritatis praeconem destinari, sed potius ad christianos mores in patria sua feliciter redintegrandos.

Quamobrem adhortationi huic libentissime obtemperans, Galliam repetiit, ac per totius suae vitae cursum nihil reliqui fecit ut suscepto a Pontifice Maximo invitamento ac consilio actuosa alacritate responderet. Omnes Nationis suae regiones, nec semel dumtaxat, pedes plerumque peragravit; urbes, oppida, castella ac vel solitarios viculos apostolicus peregrinus adivit; et quocumque divinae veritatis nuntius virtutisque excitator studiosissimus pervenit, inibi auspicatissima quaedam christianae vitae renovatio habita est; discordiae sedatae, discidia composita, odia restincta sunt; ac fides experrecta revixit, caritas uberrimos edidit salutaresque fructus.

Qui passim serpebant errores, saepenumero veritatis fucati specie, eum habuerunt oppugnatorem strenuum atque indefessum; quae vero pietatis formae minus rectae vulgabantur atque interdum etiam ab Ecclesiae praeceptis et a sanctorum virorum normis exemplisque alienae, eis acerrime obstitit; atque adeo id pro viribus obtinuit, ut catholicae doctrinae integritas servaretur incolumis, ac Catholica Religio non modo in mentibus refulgeret, sed in privatos etiam publicosque mores salubriter influeret.

Quod autem christianae perfectionis institutum ipse susceperat, atque ad extremum usque vitae halitum provexit, illud utrique ab se conditae Religiosae Sodalitati veluti sacra hereditate reliquit. Quae quidem Sodalitates si diligenter, ut faciunt, eius vestigia persequi enituntur, si eius potissimum erga Deum ac proximos caritatem aemulantur, si flagrantem, ut ipse, in Virginem Deiparam pietatem colunt, eiusque animi demissionem, evangelicae paupertatis amorem atque impensu.m precandi studium imitantur, tum procul dubio, ut legifer pater ac conditor, suae ceterorumque saluti optime consulere possunt.

Ad id efficiendum religiosam eius subolem adhortari, hac eventus faustitate, supervacaneum ducimus; res enim ipsae loquuntur. Placet potius capitulatim breviterque declarare quo modo ipse potuerit tam ingentem hominum multitudinem ad divinum reducere Redemptorem, tot itinera indefatigabilis facere, tot rerum hominumque asperitates victor superare, ac tot praesertim obfirmatos in vitiis animos ad admissorum paenitentiam et ad frugem bonam revocare.

Haec omnia, Venerabiles Fratres ac dilecti filii, haud difficulter intelleguntur, si incensissimus eius consideratur erga Christum amor, eiusque flagrans, solida ac recta perspicitur in Dei Genitricem pietas. Deus ei omnia erat; quamobrem nihil antiquius habebat, nihil suavius ac dulcius, quam eum in cunctis cernere rebus, in cunctis cognoscere, adamare ; eiusque cupiebat exsequendae voluntati augendaeque glori.ae se dedere totum. Cum autem ad populum concionabatur, quae intus ardebat caritas, quasi sententiarum luminibus imaginumque fulgurationibus ita renidebat, ut omnes quodam impetu ad se traheret; eosdemque, sibi devinctos, ex erroribus ad veritatem, ex vitiis ad paenitentiam, ex indiligentia rerumque caelestium taedio ad salutarem ardorem impensumque virtutis sectandae studium revocaret ac quodammodo compelleret.

Non igitur ii tantum, qui in conditas ab eo Religiosas Sodalitates adsciti sunt, multum multumque habent, quod addiscant atque imitentur, sed christiani etiam omnes, hoc praesertim tempore, dum catholica languescit fides, dum mores iacent, vel pessumdantur, et dum, gravi cum communi detrimento, passim discordiae grassantur; neque eas, ut addecet, officium frenat ac continet, vel caritas temperat, componit, moderatur.

Redeat, utinam omnium ante oculos omniumque in mentes fulgens ac suavissima Sancti huius Caelitis imago, iterumque doceat homines non terrae esse sed caelo natos; atque adeo eos ad christiana sequenda praecepta, ad fraternam adipiscendam concordiam, ad eam denique virtutem potiundam excitet, qua exornati aliquando poterunt, divina adspirante iuvanteque gratia, sempiterna in caelis beatitate perfrui. Amen.


*Discorsi e Radiomessaggi di Sua Santità Pio XII, IX,
  Nono anno di Pontificato, 2 marzo 1947 - 1° marzo 1948, pp. 171-173
  Tipografia Poliglotta Vaticana

 

top