|
IN SOLLEMNI CANONIZATIONE
BEATAE
CATHARINAE LABOURÉ, VIRGINIS,
IN VATICANA BASILICA PERACTA
HOMILIA SANCTISSIMI
DOMINI NOSTRI PIO PP. XII*
Die XXVII mensis Iulii, Anno Domini MCMXLVII
[. . .] Tum Beatissimus Pater, in Cathedra sedens, sic sollemniter
pronunciavit :
Ad honorem Sanctae et Individuae Trinitati, ad exaltationem Fidei
Caholicae et Christianae Religionis augmentum, auctoritate Domini Nostri Jesu Christi, Beatorum
Apostolorum Petri et Pauli ac Nostra, matura deliberatione praehabita et divina
ope saepius implorata, ac de Venerabilium Fratrum Nostrorum Sanctae Romanae Ecclesiae
Cardinalium, Patriarcharum, Archiepiscoporum et Episcoporum in Urbe existentium
consilio, Beatam Catharinam Labouré, virginem, Sanctam esse decernimus et
definimus, ac Sanctorum Catalogo adscribimus, statuentes ab Ecclesia Universali
illius memoriam quolibet anno die eius natali, nempe die trigesima prima
decembris, pia devotione recoli debere. In nomine Patris et Filii et Spiritus
Sancti. Amen.
Venerabiles Fratres, Dilecti Filii,
Confiteor tibi, Pater, Domine caeli et
terrae, quia abscondisti haec a sapientibus et prudentibus, et revelasti ea
parvulis (Matth., XI, 25; Luc., X, 21). Placet Nobis, dum in hac templi maiestate Catharina Labouré nova
redimita gloria refulget, hanc Divini Redemptoris iterare sententiam, quae ut
eius animi simplicitati, ita supernis donis eidem a Deo impertitis, ac singulari
mirabilique muneri, eidem a Deipara Virgine concredito, peculiari modo
respondere videtur.
Est utique summa admiratione dignum almam Dei Matrem cernere
se humili puellae, ut traditur, conspiciendam dare, cum eadem arcanis colloqui
verbis, ac prodigiale, ante eius oculos radians, ostendere nomisma, quod omni
ope ac non sine uberrimo caelestium gratiarum imbre propagari debeat. At maiore
etiam Nobis admiratione videntur digna Vincentianae huius virginis virtutum
ornamenta, quibus, dum vixit, suis sodalibus in exemplum praeluxit, et quibus
hodie in Sanctarum Caelitum choris quasi gemmata renidet.
Imprimisque
christianae humilitatis studio praestat, ac vitae simplicitate; siquidem,
quamvis apud Divinum Redemptorem eiusque sanctissimam Matrem tanta floreret
gratia, tantisque frueretur favoribus, nihilominus ignotam in umbratili silentio
se vivere, quasi absconditam violam, adamabat suavia tantum superni odoris
blandimenta, quae internam referebant sanctitudinem, circumquaque edens. Eius
autem morum innocentia animique candor ita per eius oculos eiusque aspectum
virgineum elucebant, ut omnes ad caelestia alliceret, ad virtutemque assequendam
permoveret.
Quamvis tamen supernis visionibus non semel dignata esset,
supernisque ncn raro afllueret deliciis, nihilo secius humilem se Dei ancillam
despiciens, non huius mundi gloriolas captabat, sed amabat poti.us nesciri et
pro nihilo reputari (cfr. «De imit. Christi»,
I, 3). Quamobrem, Dei Divinaeque Matris honoris unice cupida,
communia atque etiam viliora in Religiosa Sodalitate munia, quae sibi credita
essent, libens amplectebatur. Itaque aegrotos diligentissime curare, de eorum
corpore non modo, sed de eorum etiam relevando animo sollicita; senibus atque
infirmis, sui ipsius immemor, famulari ; ostiariam agere, ac neminem, nisi
sereno ac demisso vultu, excipere ; coquinariam artem exercere ; vestes sarcire
laceras, vel consumptas ; omnia denique, etiam si sordida atque onerosa, obire
ministeria, quae sibi commissa essent, numquam renuit. Idque dum impigra semper,
operosa ac vel laeta agebat, eius mens a supernis rebus non abstrahebatur,
quandoquidem in omnibus Deum, omniaque in Deo cernere sollemne habebat.
Quotiescumque autem poterat Eucharistica adire tabernacula, vel divinae Matris
sacrae imagini se sistere, eidemque sua vota pandere suasque incensissimas
admovere preces, id tam libenter, tam impensa amoris impulsione faciebat, ut
luculentissime pateret, quamvis hoc in terrestri versaretur exsilio, se tamen
mente et animo in calestibus habitare; ac nihil magis excupere, quam ad
perfectissima quaeque citato gradu scandere, ac se suasque vires ad ea
adipiscenda convertere. Peculiari autem pietatis ardore Sacratissimum Cor Iesu
et immaculatum Deiparae Virginis Cor diligebat; ad eaque redamanda omnes,
quoscumque poterat, alloquio atque exemplo suo excitabat quam maxime.
Quamobrem,
cum ad mortalis suae vitae pervenisset exitum, non mortem tremebunda oppetiit, sed laeta, sed hilaris; ac Deo Sanctissimaeque
Virginis patrocinio omnino fidens, postquam eius prodigiale nomisma extenuatis
tremulisque manibus ultimum distribuere potuit circumstantibus, serena atque
arridens ad Caelum evolavit.
Multa profecto sunt, quae nobis, si terrestrem
Sanctae huius Caelitis incolatum intento studiosoque animo meditamur,
salutariter imitanda proponuntur; attamen id primum esto : nemini nempe, qui
almam Dei Matrem sincera pietate recolat, eiusque sanctissimis vestigiis
insistere pro facultate enitatur, eius validam defuturam esse tutelam, vel
praesentissimum defuturum auxilium. Sancta igitur Catharina Labouré exemplo suo
ad incensam actuosamque eiusmodi pietatem nos adhortatur omnes ; cuius quidem
adhortationi si volenter operoseque respondebimus, facilius profecto pandetur
nobis ad virtutem iter, facilior atque expeditior ad caelestem beatitatem nobis
erit ascensus. Amen.
*Discorsi e Radiomessaggi di Sua Santità Pio XII, IX,
Nono anno di Pontificato, 2 marzo 1947 - 1° marzo 1948, pp. 187-189 Tipografia Poliglotta Vaticana
|