|
BEATISSIMI PATRIS INTER MISSARUM
SOLLEMNIA CELEBRATA IN BASILICA PATRIARCHALI S. PAULI EXTRA MOENIA OB DECIMUM
QUARTUM EXACTUM SAECULUM AB OBITU S. BENEDICTI NURSINI
HOMILIA SANCTISSIMI
DOMINI NOSTRI PIO PP. XII*
Die XVIII mensis Septembris, Anno Domini MCMXLVII
Venerabiles Fratres, Dilecti Filii,
Exsultent hodie animi nostri renovatis laetitiis et ora nostra grata cantica
promant, cum Dei munere et beneficio datum sit, ut S. Benedicti Nursini, cuius
a pientissimo obitu decimum quartum exactum recolitur saeculum, memoriam et
gloriam una simul celebremus. Communia vero adauget gaudia, quod in hac aula,
marmore et musivo opere rutilanti, tantum virum impensis honestamus obsequiis,
ac sepulcrum beatissimi Pauli Apostoli circumsaepimus, cuius ille cultor
exstitit eximius. Ipsa namque divina oracula nos ad hoc laudis praeconium
invitant: «Laudemus viros gloriosos, et parentes nostros in generatione sua . . .
Hereditas sancta nepotes eorum, et in testamentis stetis semen eorum » (Eccli.
44, 12); et Paulus Apostolus, ubinam sanctorum haec celsitudo et gratia
contineatur, perspicue edicit :« Sancti per fidem vicerunt regna, operati sunt
iustitiam, adepti sunt repromissiones» (Hebr. 2, 33)
Nunc vero inter beata
caelitum agmina S. Benedictus tali splendet fulgore, ut omnibus aevis et
gentibus admirationi fuerit et numquam non sit item ipse futurus. Exstitit is
namque gigas, ut devio saeculo nova. aperiret itinera. « Omnium iustorum
spiritu plenus » ut ait S. Gregorius Magnus (Ioh. Mabillon, Annales Ordinis S.
Benedicti, ann. 563, n. XI, ed. Lucae, 1739, t. I, p. 105), caritate in Deum et
proximos excelluit, fuit gravis et placidus, pollenti apud omnes auctoritate,
domitor sui, angelicis moribus exornatus, non minus prophetiae dono quam
miraculorum potestate insignis; novus Abraham, religiosorum hominum subolem
genuit; novus Moyses, legem condidit et populum ad litandum in solitudinem
deduxit.
At si haec non silemus, aliquid avemus et debemus de Occidentalium
monachorum Patriarcha meliore in lumine collocare. Si quis annales historiae
pervolvat et scrutetur, quomodo neget quod dicturi sumus, quomodo infitietur
quod asserturi sumus? Europae pater S. Benedictus est. Cum Imperium Romanum,
vetustate et vitiis exesum, corrueret et per huius provincias turmatim Barbari
confluerent, ipse, appellatus magnorum Romanorum postremus, romanitatem (liceat
Nobis Tertulliani vocabulo uti) et Evangelium in unum foederans, opem
virtutemque inde hausit, quae ad coniungendos Europae populos sub vexillo
auspicioque Christi, et ad rem Christianorum publicam feliciter conformandam
plurimum contulit. Enimvero a Codano Sinu ad Mediterraneum Mare, ab Oceano
Atlantico ad viridia Polonorum aequora Benedictinorum se fuderunt legiones et
Cruce, libris, aratro indociles silvestresque gentes mansuefecerunt.
« Ora et
labora »: hoc Benedictinorum signum nonne augusta brevitate continet et refert
quod totius humanitatis et cultus lex est praecipua et immutabile fundamentum?
Praeceptum Dei est, ut oremus; praeceptum Dei est, ut laboremus; et utrumque in
Ipsius laudem et in nostram mentium et corporum perfectionem peragere iubemur.
Deflexit a regalibus S. Benedicti viis Europa et, contemptis Christo et
Ecclesia, et ipso a non paucis denegato Deo, ceteras quoque nationes impia et
inhonesta docuit. Quare sequaci poena modo attrita, gemit ea immensas
calamitates et miserias, e quibus frustra emergere contendit, cum diuturnae
admissorum immanitatis haud satis sit conscia.
Hac, quae Europae calamitosa et
aerumnosa labitur, tempestate, haud inopportunum et inutile est cogitare
Europae vires intimo robore pollentes eiusdemque in re civili diutinam
praestantiam in catholicae fidei unitate veluti in solidissimo fundamento
constitisse. At huius unitatis quasi centrum et praesidium erat Apostolica
Sedes, quippe cum Romanus Pontifex, Principis Apostolorum successor et Ecclesiae
caput, toti Christiadum latissimae familiae pater censeretur praepositus.
Quodsi S. Benedictus ad efficiendam temperandamque huiusmodi Europae gentium
consortionem, praesertim spiritualis rei cultu et cura, tantopere contulit,
non sine Dei providentis nutu contigit, ut is, Nursiae genitus, Romae educatus,
Sublaquei umbratili vitae initiatus, in Monte Cassino solis instar miris dictis
factisque coruscans, numquam procul a conspectu Apostolicae Sedis ageret.
Adlectus igitur is est illis, qui hanc arcem Christi Regni et veritatis
Cathedram « fortes ambiunt ex fortissimis Israėl, omnes tenentes gladios et ad
bella doctissimi » (cfr. Cant. Cant. 3, 7-8). Quis magis quam ille Apostolicam
Sedem veneratus est atque dilexit? Quodsi ipsius filiorum gesta et promerita
recenseantur, iure dicendum est Benedictinorum Ordinem Catholicae Ecclesiae per
aetatum seriem fugamque validissimo fuisse propugnaculo et vallo.
Nunc autem
vos adloquimur, Benedictini sodales, qui undique Romam convenistis; ut
conlatis consiliis Ordinis vestri emolumentis consuleretis et Abbatem Primatem
eligeretis, quem adstantem hic amantibus votis placet Nobis salutare, dum
multum ei optamus, ut dulce et augustum Abbatis gerens nomen, explens munus,
decessoris sui instet vestigiis et, dives virtutis, auctiore semper alieno
gaudeat profectu.
Diuturno iam usu et experientia rerum ipsi suadere vobis
potestis, quanta sapientia Leo XIII Pontifex Maximus prospexerit, ut variae
Benedictinorum, quos atratos vocant, familiae, quamvis indemnia servanda essent
propria instituta et normae, fraternae Foederationis vinculis coalescerent. Quo
suscepto consilio, reapse autonomia seu suis legibus vivendi potestas, qua
prisco iure coenobia vestra utebantur, ad nova tempora accommodata est,
salutari quidem et provida ratione, cum mutata adiuncta rerum et communis
utilitas id postularent. Antiqua enim et media aetate, cum impeditiores essent
commeatus et minoribus necessitatibus fidelium curatio teneretur et doctrinarum
studia minus paterent, huiusmodi autonomia magis sibi constare poterat. At
ipsae Benedictinorum sodalium Congregationes, quae labentibus aevis exortae
sunt, nonne aperto argumento testantur, ad disciplinam fulciendam et
perficiendam coniunctam fraternam operam desideratam esse? Nonne vero id etiam
luculenter probant latiores, quae coalitae sunt, consociationes, exempli
gratia Cluniacensis et Bursfeldensis? Quodsi singula monasteria sibi vixissent,
illa Maurina Benedictinorum Congregatio de sacris excultis disciplinis non
potuisset sibi eximia cumulare promerita et etiam alibi praeclarae operositatis
et solidi honoris vestri nitor palluisset.
Nunc temporis eundi et redeundi
expeditior copia, ad operum consortionem passim proclivior voluntas, copiosior
scientiae, consilii, navitatis supellex, qua sacerdotes, missionales quoque,
indigent, ut quam expectationem sui fecerint, compleant, poscunt foedera,
unitatem exigunt. Autonomia vero aequo magis retenta, inveniantur forte
coenobia, quae, deficiente religiosorum sodalium numero, demandato sibi officio
minus paria sint; quin etiam colendae regulae disciplina ibi languescere poterit
et vel pericula paulatim subrepere.
Aliud quoque liceat Nobis attingere. Haud
exigua vobis laus tribuenda, quod sacrae liturgiae, quae magno nomine a vobis
dictitata est opus Dei, tanta diligentia et cura vacatis; atque procul dubio
hortandi sunt usque fideles, ut publicis Ecclesiae ritibus ac precibus religiosa
attentione et communicatione intersint, ac praesertim christiana festa vario
et pleno celebrent gaudio. At hic nimietate quoque potest peccari. Possunt
inveniri qui, liturgicas formas priscae aetatis nimium extollentes seriores
facile contemnant, ac privatas et populares preces despicentur. Est liturgia,
omnis cultus Ecclesiae auctoritate constitutus, quidpiam durabile et vivum,
quod per saecula adolevit : si cui placet iuvenilis aetas, maturiores anni
despiciendi non sunt. Quid vero de orationibus et pietatis exercitiis, quae
Ecclesiae probantur? Ex integris divitiis opibusque divini cultus, qualis hic ab
Ecclesia ratus est habitus et exercetur, hauriant christifideles quantum possunt
et quidquid possunt ad suam augendam fidem et ad spem confirmandam caritatemque
fovendam; et, licet pro uniuscuiusque coetu, vitae genere, doctrina, animo
modus varietur, omnes inde aliquid sumant quod sibi prosit. Quod quidem in
divino cultu et animorum curatione est semper praecipuum, Evangelii asseclae in
bonae conscientiae adytis quaerant Deum, superni Numinis maiestatem et legem
vereantur, admissorum poenitentiam agant, confiteantur peccata fletu et
misericordiae operibus crimina diluant, inveniant gratiam et bene vivant, ut
semper et feliciter vivant. Sunt qui solido vescantur pane et sunt qui lacte
alantur; apprime canorae sunt aureae citharae ac dulciter etiam tenues
personant tibiae. Hac de re satis fusum est eloquii.
Habet quidpiam vernum
Institutum vestrum, cuius auxilio saepius e ruinarum squalore ad meliorem statum
et fortunam renata sunt saecula. Muneri igitur vobis assignato obsequentes,
promptam date operam, ut eversis humanis rebus benigni et actuosi occurratis.
Antiqua virtute, novis inceptis aequales natu reddite mitiores, a quibus,
nequaquam impediente, immo saepius superbo artium incremento favente, perquam
dira pericula et caedes humano generi parari possunt. Exemplo moram, vocis sono,
litterarum usu instruite ignaros, flectite indociles, religionis contemptores ad
obsequium Dei et ad leve Evangelii iugum revocate. Cantate in terris canticum
novum, quod olim securi in caelis concinere pergetis.
Dilectus demum Deo et
hominibus Benedictus: «cuius memoria in benedictione est » (cfr. Eccli. 45,
1)
benedicat laboranti Ecclesiae, cuius fuit pugnator fortissimus; benedicat
humano generi, cuius est decus inocciduum; Europae, cuius est altor et parens;
Italiae, cuius est gemma; universis hic adstantibus benedicat; effuso amore
Benedictinis sodalibus, gloriosae suboli suae, benedicat, ut ipsius celsa
virtutis species relucescat: «Et ipso beato Confessore Benedicto intercedente,
sit in eis fides recta, imitabilis forma, castissima sobrietas, hospitalis
caritas, spiritualis prudentia, alta sapientia, mens humilis, vita sublimis.
Amen » (The Canterbury benedictional ed. by Reginald Maxwell Woolley, London,
1917, p. 89).
*Discorsi e Radiomessaggi di Sua Santitą Pio XII, IX,
Nono anno di Pontificato, 2 marzo 1947 - 1° marzo 1948, pp. 237-241 Tipografia Poliglotta Vaticana
|