The Holy See
back up
Search
riga

IN SOLLEMNI CANONIZATIONE

BEATAE IOANNAE DE LESTONNAC, VIDUAE,
IN VATICANA BASILICA  PERACTA

HOMILIA SANCTISSIMI DOMINI NOSTRI PIO PP. XII*

Die XV mensis Maii, Anno Domini MCMXXXXIX

 

[. . .] Tum Ssmus Dominus noster, omnibus aperto capite surgentibus, Ipse sedens in Cathedra mitramque gestans, de plenitudine Apostolici ministerii solemniter sic pronunciavit:

Ad honorem Sanctae et Individuae Trinitatis, ad exaltationem Fidei Catholicae et Christianae Religionis augmentum, auctoritate Domini Nostri Iesu Christi, Beatorum Apostolorum Petri et Pauli ac Nostra; matura deliberatione praehabita et divina ope saepius implorata, ac de Venerabilium Fratrum Nostrorum Sanctae Romanae Ecclesiae Cardinalium, Patriarcharum, Archiepiscoporum et Episcoporum in Urbe existesium consilio; Beatam Ioannam de Lestonnac Sanctam esse decernimus et definimus ac Sanctorum Catalogo adscribimus, statuentes ab Ecclesia Universali illius memoriam quolibet anno dei natali, nempe die secunda Februarii, inter Sanctas non Virgines pia devotione recoli debere. In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti. Amen

Venerabiles Fratres, dilecti filii,

Quotiescumque Ecclesia novis errorum perturbatur fallaciis, acrioresque patitur suorum hostium impetus, divinam illam Conditoris sui experitur pollicitationem: «. . . Ego vobiscum sum omnibus diebus usque ad consummationem saeculi» (Matth. 27, 20). Numquam enim potest intaminatae suae sponsae deesse Christus; numquam potest in ea restingui ille sanctitudinis fulgor, qui aberrantes ad veritatis iter invitat, vitiosos ad frugem bonam revocat, ac segnes neglegentesque excitat ad virtutis refovendum augendumque ardorem. Haec edocent tempora, quibus S. Ioanna de Lestonnac suam vitam traduxit. Nova haeresis, e Germania exorta, in Galliam ceterasque Nationes propagabatur; et cum nimio saepius publici privatique mores, vel remissi ac debilitati iacerent, vel interdum etiam corrupti pessumdarentur, procul dubio in causa erant cur erroribus sterneretur via, ac facilior vitiorum illecebris aperiretur aditus. Gallia Novatorum actionem ita experta est, ut ipsa avitae Francorum religionis unitas in discrimen adduceretur. At incassum; Deus enim sanctissimos viros sanctissimasque mulieres ex primo genitae Ecclesiae filiae sinu excitavit, qui non modo huic haeresi, validis oppositis repagulis, obstiterunt, sed totis etiam viribus divina gratia suffultis effecere, ut sua ipsorum patria dilectissima hisce fluctibus ne mergeretur.

In his praeclara luce splendet Ioanna de Lestonnac, genere nobilis, virtute nobilior. Inde a iuvenili aetate nihil reliqui fecit, quod carissimam genitricem suam, ex Catholicae Ecclesiae gremio aberrantem, ad rectum religionis iter reduceret; quodsi suaves eius adhortationes optatum propositum assequi non potuere, id tamen nihil minuit eius virtutis meritum. Quod vero adhuc puellula inter domesticos parietes obtinere contendit, in id per totius suae vitae cursum per latioremque apostolatus campum actuosissime enisa est. 

Septem ac decem annos nata a patre in matrimonium tradita, quamvis perfectioris vitae institutum percuperet, eius tamen voluntati demisso obtemperavit animo; atque uxor fidelissima, mater integerrima exstitit, suosque filios ad christianam virtutem eloquio exemploque suo eduxit. Cum autem, defuncto viro, res familiares componere potuisset, suamque subolem in tuto collocare, nihil antiquius habuit quam ut, Religiosarum Sodalium Ordinem ingressa, se totam divino servitio manciparet. At erat Dei voluntate provisum ut novum ipsa conderet Institutum, in quod quae cooptatae essent, non umbratilem solummodo ac contemplationi deditam, sed operosam etiam vitam agerent, secundum illud : « ... Maius est illuminare, quam lucere solum; ... maius est contemplata aliis tradere, quam solum contemplari » (S. Th. II-II e, q. 188, a. 6). Siquidem superno quodam instinctu ducta, ac conscientiae suae moderatori obtemperans, novum Ordinem constituit, cuius esset sodales suas ad evangelicam perfectionem precando meditandoque perducere, itemque causam studiose suscipere rectae puellarum educationis. Id tempora postulabant omnino, cum opportunissimum videretur rite instituere ac conformare iuventutem, quae saepius, vel haeresi infecta, vel per pronum vitiorum iter prolabens, a materno Catholicae Ecclesiae gremio miserrime abstraheretur.

Haud mirum quidem est si tam uberes pulcherrimosque fructus hoc in amplissimo laboris campo colligere potuit; novimus enim eam non suis viribus confisam laborasse, sed divino auxilio fretam ac tutela Deiparae Virginis, quam tantopere colebat, adamabat, imitabatur, quamque caelestem esse voluit Instituti sui patronam ac praestitem.

Quo autem caritatis ardore erga Deum, erga proximos aestuaret, tum etiam luculentissime patuit, cum per Galliae religiones perniciosissima grassante pestilentia, aegrotantes adiit, eorum morbos pro facultate curavit, eorumque animos suaviter relevans ac leniens, in spem erexit illius assequendae vitae, quae nescit occasum.

Quot igitur ac quanta habetis, Venerabiles Fratres ac dilecti filii, in huius Sanctae Caelitis vita eximiae virtutis exempla, quae ante oculos cuiusque vestros imitanda proponatis. Possunt puelllae in eius iuvenili aetate venerabundae cernere fulgidissimum pudicitiae candorem; possunt uxores matresque familias in eius coniugio admirabundae suspicere fidelitatem, modestiam, integritatem, eiusque in educanda prole studium impensissimum; qui vero instituendae iuventuti, vel curandis infirmis dant operam, discant ab ea rectam illam atque indefatigabilem agendi rationem, qua utrique rei, divina afflante iuvanteque gratia, optime respondere queant.

Ac denique contendant utinam omnes - quod vehementer optamus ac supplici poscimus prece - ad eius in se referendam ac cotidie magis excitandam flagrantissimam caritatem, quae omnia vincit, quae omnia exsuperat, et quae una potest tot acerbis magis, quibus hominum conflictatur societas, verax ac validum praebere remedium. Amen.


*Discorsi e Radiomessaggi di Sua Santitą Pio XII, XI,
  Undecimo anno di Pontificato, 2 marzo 1949 - 1° marzo 1950, pp. 67 - 69
  Tipografia Poliglotta Vaticana

 

top