|
IN SOLLEMNI CANONIZATIONE
BEATAE MARIAE IOSEPHAE ROSSELLO, VIRGINIS,
IN VATICANA BASILICA PERACTA
HOMILIA SANCTISSIMI
DOMINI NOSTRI PIO PP. XII*
Die XII mensis Iunii, Anno Domini MCMXXXXIX
[. . .] Antequam Summus Pontifex decretoriam diceret sententiam, qua B. Maria
Iosepha Rossello sanctitatis honoribus decorata fuit, Revmus P.D.
Antonius Bacci, ab Epistulis ad Principes, nomine Sanctitatis Suae, haec verba
fecit:
Venerabiles Fratres, dilecti filii,
Quod S. Cyprianus de virginibus scribit: « Gaudet per illas atque in illis
largiter floret Ecclesiae matris gloriosa fecunditas; quantoque plus copiosa
virginitas numero suo adldit, gaudium matris augescit » (De habitu virginum, 3;
M. L. 4, 443 A) id profecto de Maria Iosepha Rossello, quam quidem Nobis licuit
sanctitatis fulgore decorare, iure meritoque asseverari potest. Ea enim non modo
iuventutis suae florem ad Dei aram caelesti Sponso laetabunda devovit atque
dicavit, sed etiam, condita sacrarum virginum societate, cum per se, tum per
sodales suas, precando, meditando elaborandoque multitudinem paene innumeram ad
salutifera Iesu Christi amplectenda praecepta advocavit, sive puellarum, quas
recte institutas ad solidam virtutem eduxit, sive cuiusvis generis hominum,
quorum dum corporis curabantur morbi, animi quoque infirmitates vel gravissimae
tam suaviter leniebantur, ut saepenumero ad morum integritatem pedetemtim
allicerentur.
Hoc autem fuit, Venerabiles Fratres ac dilecti filii, sanctae
huius Caelitis effatum ac veluti peculiare insigne agendique norlma: manus nempe
indefatigabiles laborent, at mentes animique continenter ad Deum assurgant.
Ex
qua quidem sententia facile eruitur cur humilis femina, humanae opis humanaeque
potentiae expers, tam egraegia potuerit patrare facinora, quae tantopere ad
divinam gloriam hominumque salutem conferrent; siquidem, dum alacriter
nullisque parcens incommodis operabatur, non suis viribus confidebat, sed
unice Deo, quem, interposito Mariae Virginis eiusque castissimi Sponsi
patrocinio validissimo, supplicibus exorare precibus sollemne habebat. Nihil
umquam inchoabat, non consulto ac propitiato Numine ; eidemque suas committebat
curas suasque angustias, id unum petens ut, eius caelesti gratia adspirante
iuvanteque, posset in Ecclesiae profectum animorumque bonum adsidua semper
allaborare.
Quot horas ante Augusti Sacramenti aram suavissime precando
traduxit; quot dulcissimas lacrimas ante imaginem Deiparae Virginis effudit,
praesentissimae eius tutelae se suaque omnia concredens! Atque ita
difficultatibus, quae occurrerent, fortior effecta, ac superna semper
tranquillitate fruens, suam cotidie sibi constans suscipiebat operam, ex qua
uberes oriebantur salutaresque fructus.
Quamvis autem sodalium omnium esset
legifera mater, tam demisso erat animo, ut infima percuperet ab omnibus haberi;
et quidquid laudis ex impensa navitate sua refulgebat, quid-quid utilitatis
proficiscebatur, non sibi, sed divinae tribuebat impertitae sibi largitati. Quam
ad rem animadvertendum est, Venerabiles Fratres ac dilecti filii, mortalium
neminem ante Dei oculos reapse magnum exsistere posse, nisi qui esse parvulus
atque inutilis sibi videatur. Non enim aeternum Numen nostra indiget opera, sed
nos potius quovis horae momento sua gratia suoque auxilio indigemus;
quandoquidem sufficientes non sumus « cogitare aliquid a nobis, quasi ex nobis,
sed sufficentia nostra ex Deo est » (2 Cor. 3, 5). Id apprime intellexit Iosepha
Rossello, cum praesertim in gravissimum incumberet opus recte instituendae
conformandaeque iuventutis, et cum etiam flagranti, qua aestuabat, cantate
aegrotantibus in valetudinariis mederetur; atque adeo ex indefesso labore suo,
supernis confirmato ac ditato muneribus, tantum potuit salutarem profectum
assequi, eumdemque cum ceteris communicare.
Habent igitur imprimis sacrae
virgines, quae Instituto a. S. Iosepha Rossello condito adscitae sunt,
praeclarissimum in ea sanctitatis exemplar, quod imitentur; idque potissimum ab
ea discant, ut, dum multiplicibus cotidie curis laboribusque implicantur ac
distinentur, mentem animumque suum ad Caelum convertant, utpote ad unicum suae
vitae praemium suaeque mortalis peregrinationis metam attingendam. Habent
christiani omnes, qui res ab ea gestas inspiciant ac meditentur, cur tam eximias
variasque virtutes mirabundi intueantur, ac pro peculliari cuiusque sua
condicione sibi adipiscendas diligentes volentesque proponant.
Hoc a Deo
impetret, enixe precamur, haec Caeles novensilis; ita quidem ut sua tutela
suoque valido patrocinio quam plurimi queant vel errore obcaecati ad veritatem,
vel aberrantes ac via decepti ad rectum iter, vel tepidi neglegentesque ad
christianos renovandos spiritus et ad virtutis fervorem refovendum feliciter
reduci. Amen.
*Discorsi e Radiomessaggi di Sua Santità Pio XII, XI,
Undecimo anno di Pontificato, 2 marzo 1949 - 1° marzo 1950, pp. 109-110 Tipografia Poliglotta Vaticana
|