|
PIUS PP. XII
EPISTULA AD EM.OS PP. DD.
CARDINALES ATQUE EXC.MOS DD. ARCHIEPISCOPOS ET EPISCOPOS HISPANIAE.*
Dilecti Filii Nostri ac Venerabiles Fratres, salutem et Apostolicam
Benedictionem. — Intimo gaudio audivimus, Dilecti Filii Nostri ac Venerabiles
Fratres, vos sollerter in id animum intendere ut Disciplinae regulae
Studiorumque Ratio, quas Episcoporum Coetus ad hoc delectus, diligenter
commentatis Apostolicae Sedis hac de re documentis, nuper accurate naviterque
digessit, in Seminariis vestris ad effectum adducantur, petita prius per Sacram
Congregationem Seminariis et Studiorum Universitatibus praepositam confirmatione
Nostra. Quod quidem consilium et luculenter probat pastoralem vestram
sollicitudinem in bonum gregis vobis a Deo concrediti, et sincerum iterum
patefacit obsequium, quo votis optatisque Apostolicae Sedis obsecundatis, ut,
dum curas laboresque vestros ad bonos Christi milites fingendos comparandosque
referatis, eorum Pastorum decora qui Hispaniae Ecclesiam per longum aevi spatium
collustrarunt, per vos perpetua maneant ac vigeant.
Semper enim, una cum clarissimis Conciliorum Hispanorum patribus atque eorum
successoribus Episcopis, nobilissimi floruerunt sacerdotes, illorum doctrina
exemplisque exculti, pietatis virtute scientiaeque nitore summopere laudabiles;
qui quidem sal atque lux fuerunt hispani populi cui Deus, donorum omnium
largitor, singulare munus concredidit per plura saecula fidei religionisque
defensorem fieri eumdemque Evangelio novis gentibus praeconem; quod profecto
divinam fuisse opinamur mercedem fidelitatis perpetuae iugiter a fidelibus clero
suo praestitae. Neque temere credimus idcirco accidisse, ob catholicam nempe
fidem integram incorruptamque tum a clero tum a populo hispanico servatam, ut
Divina Providentia duos illos Ordines Religiosorum virorum istic suscitarit, qui
sacrae doctrinae provehendae fideique ab omnimodis impugnationibus vindicandae
validissimam conferrent opem, Ordinem dicimus Fratrum Praedicatorum et
Societatem Iesu; utque, exturbatis alibi divinarum rerum studiis, ob grassantes
ac saevientes errores, asylum ac refugium iisdem studiis apud vestram gentem
paraverit.
Namque Hispaniae Episcopi simul ac Sacrosanta Tridentina Synodus Seminaria
condenda esse decrevit, quibus, ex novarum rerum temporumque adiunctis, ratione
ac methodo quam aptissimis sacerdotes compararentur tum litterarum
disciplinarumque ornamentis, tum virtutum laude egregii atque excellentes,
nullis pepercerunt laboribus — superatis etiam non paucis nec levibus
dificultatibus — ut decretum eiusmodi ad effectum salubriter deducerent, atque
adeo in sua quisque dioecesi Seminarium Conciliare conderent.
Longum est omnes commemorare, tamen praetermittenda non sunt veneranda nomina
santi Toribii a Mogrovejo atque Beatorum Ioannis de Ribera et Antonii Mariae
Claret Episcoporum, quos Ecclesia Sanctorum vel Beatorum Coelitum honoribus
auxit, nec non — inter innumeros sacrorum alumnos, quos Tridentina Seminaria
educarunt Sancti Iosephi Oriol, sanctitatis et sacerdotalis apostolatus
praeclarissimi, atque Iacobi Bálmes, virtute
et scientia maxime nobilis, qui apologeticae quae dicitur disciplinae viam
primus aperuit gloriosam.
Atque in Seminariorum alumnis illos quoque memorare libet, qui postea nostrae
huius aetatis Episcopi ac Sacerdotes, insigne fuerunt Ecclesiae et Civitatis
decus, quique catholicos hispanos tam in fide fortes reddiderunt, ut teterrimam
huius temporis contra sanctissimum Christi nomen insectationem irruentem
superare valuerint, ac mirabile mundo praebuerint fortitudinis mansuetudinisque
exemplum, ponentes etiam animam suam in confessione fidei, caritate pro
fratribus urgente animum.
Quorum sacrificium, ex Dei amore oblatum, fructus affert uberrimos, cum eorum
sanguis, haud aliter ac sanguis priscorum martyrum, innumeras animas Deo
concilians, semen fiat sanctarum vocationum ad ecclesiasticos capessendos
ordines. Quae quidem vocationes testantur fidem, nequidquam horrenda
insectatione vexatam vel tentatam, fermentum fieri quo, christiano nomine in
vestra Natione iterum instaurato, vita omnium conformetur ac dirigatur ad munus
quod Divinae Providentiae nutu, viribus collatis cum ceteris Nationibus mutua
pace et concordia, Hispania susceperit implendum.
Ipse « Dominus messis » mittet utique vobis, Dilecti Filii Nostri ac
Venerabiles Fratres, adulescentulos qui, a vobis comparati atque instituti,
vastatae vineae suae boni evadant operarii ex optatis Iesu Christi Eiusque
Ecclesiae Sanctae.
Qua de causa, Nos in comperto habentes vestrum, quo Seminaria prosequimini,
fervens studium, in magna spe sumus vos dilectis bisce adulescentibus, paterno
animo exceptis, institutionem esse impertituros consentaneam et quam maxime
hodiernis fidelium necessitatibus accomodatam; dum vobis cordi erit eorum animos
ea pietate imbuere, quae ad omnia utilis sit, quaeque eos moneat de sanctissimis
clericorum ofiiciis, atque imitatores constituat Iesu Christi, cuius et ministri
erunt et, arcana quadam societatis necessitudine, amici.
Etenim si ab omni sacerdote id procul dubio requiritur ut videatur ac reapse
sit « perfectus homo Dei ad omne bonum opus instructus » (2 Tim. 3, 17),
eo vel magis hoc est ab Hispaniae sacerdotibus expostulandum, utpote ab
adiutoribus vestris non in Sacramentis dumtaxat administrandis, sed in caritatis
operibus potissimum exercendis, quae Ecclesia tanquam ius et officium sibimet
ipsi proprium iure vindicat, ut per suos administros dolores consolando levet,
amara leniat vulnera, duram soletur inopiam egestatemque: utque sollertem operam
praestet ad pacandos animos, ad fideles confortandos, ad revocandos denique in
maternos suos amplexus omnes, quotquot sive falsis opinionibus et erroribus
circumventi sive imbecillitate ac infirmitate oppressi, ab ea recesserint.
Itaque necesse est ut quilibet sacerdos, deposita quavis saeculi
sollicitudine remotoque omnino partium factionumque studio atque intestina
discidia penitus adhorrens, fieri nitatur « bonus miles Christi . . . non
implicans se negotiis saecularibus, ut placeat cui se probavit » (2 Tim.
6, 3-4), sibi et doctrinae attendat ut sectans « iustitiam, pietatem, caritatem,
patientiam, mansuetudinem » (1 Tim 6, II), « in omnibus semetipsum
praebeat exemplum bonorum operum, in integritate, in gravitate . . . ut is qui
ex adverso est vereatur nihil habens malum dicere de nobis » (Tit. 2,
7-8).
Ad haec omnia assequenda plurimum profecto conferent Disciplinae Regulae,
vestris Seminariis datae, quas peculiaribus iliorum necessitatibus et
condicionibus aptiores fieri vestri erit pastoralis muneris.
Instructis vero ad pietatem et virtutem alumnis, opus est ut ea eruditio in
disciplinis litterisque ab iisdem comparetur, qua postea efficaciter ac
fructuose sacro ministerio apud omnes civium ordines fungi valeant, quandoquidem
oportet ut sacerdos non modo sacram doctrinam undequaque calleat, sed ea quoque
non ignoret, quae generatim ac in universum exculti suae nationis homines norunt,
quibus quidem suo ipsorum loquendi modo facile utens ac congrua mentibus eorum
atque captui idonea edisserens, fidei cibum porrigat, semper tamen se praebens «
bonum ministrum Christi enutritum verbis fidei et bonae doctrinae » (1 Tim.
4, 6), « recte tractantem verbum veritatis » (2 Tim. 2, 15).
Ad id haec Studiorum Ratio spectat, maximo procul dubio futura vobis
adiumento; quam tamen non ut exemplar undique absolutum, sed ut augendum in dies
et perficiendum suscipietis, praesertim in litterarum disciplinarumque studiis,
simul ac temporum adiuncta id postulaverint, ratione etiam habita eorum quae
Civitas in suis icholis instauranda vel immutanda censuerit.
Arduum sane opus esse, quod aggredimini, Nos miniime latet: Deum igitur enixe
precamur qui vobis actuose lentibus adsit; atque lumen gratiae suae vobis
imperitus, tum Moderatores et Magistros vere idoneos atque iuvenes in Ecclesiae
spem succrescentes praestet, tum fideles permoveat ut generoso animo ac munifica
manu opem auxiliumque vobis praebeant ad ea omnia, quae anto operi moliendo sive
pro aedificandis aedibus sive pro instruendis alumnis omnino sint necessaria.
In quo vobis erit firmissimo efficacissimoque subsidio Opus Ecclesiasticarum
Vocationum, in pluribus Dioecesibus iam conditum, — utinam quam primum in
omnibus! — quo edocti fideles quam excelsum sit Sacerdotium Catholicum, quam
necessarium agnoscent; itemque animadvertent qua urgeantur necessitate, utpote
Christi Corporis Mystici membra, curas cogitationesque non modo, sed
perseverantes etiam preces corrogatamque stipem in id conferendi, ut Ecclesia
bonos intercessores apud Deum et Patrem populo ipsi dare queat.
Actioni vero Catholicae, quae tam impenso studio sanctissimum Opus hoc fovet,
volumus sensus grati animi Nostri patefieri, simulque ipsam instantissime
exhortari et excitare ut nullo non tempore incrementum progressionemque huius
Nobis acceptissimi Operis semper sibi cordi quam maxime esse velit.
Nunc denique Nos iuvat magnam animi Nostri spem Nostraeque fiduciae vota
idcirco palam facere ut nimirum summus Nationis Hispanicae Moderator eiusque
Consiliarii et Administri, qui de prosperitate et profectu suae gentis solliciti,
pro clero educando adiutricem manum libenter ultroque iam apposuere, etiam in
posterum in hanc rem operam praestent admodum laudabilem, cum probe noverint in
bonum populi semper cedere et ad eius vitae cultum augendum, ad mores recte
conformandos atque ad doctrinae instituta elevanda et amplificanda, quidquid
iidem pro maxima ipsis potestate facta, ad hunc finem facilius assequendum,
Ecclesiae benevole tribuerint.
Interea vero id unum superest, Dilecti Filii Nostri ac Venerabiles Fratres,
ut ferventissimo animo effusis ad Deum precibus, Nostrorum vestrorumque
optatorum pignus et auspicium tum vobis singulis, tum Sacerdotibus vestris,
Seminariorum alumnis ac fidelibus universis, vestrae curae concreditis,
Apostolicam Benedictionem peramanter in Domino impertiamur.
Datum Romae, apud S. Petrum, die XXIX mensis Iunii, in festo Ss. Apostolorum
Petri et Pauli, anno MCMXLI, Pontificatus Nostri tertio.
PIUS PP. XII
*Discorsi e Radiomessaggi di Sua Santità Pio XII, IV,
Quarto anno di Pontificato, 2 marzo 1942 - 1° marzo 1943, pp. 411-416
Tipografia Poliglotta Vaticana.
|