The Holy See
back up
Search
riga

PIUS PP. XII

EPISTULA AD REV.MUM P. MARTINUM STANISLAUM GILLET
ORDINIS FRATRUM PRAEDICATORUM MAGISTRUM GENERALEM:
DE S. THOMA AQUINATE CATHOLICARUM OMNIUM SCHOLARUM
 PATRONO DEQUE S. ALBERTO MAGNO PHYSICARUM
DISCIPLINARUM CULTORUM PRAESTITE NUPER DATO.*

 

Dilecte Fili, salutem et Apostolicam Benedictionem. - Quandoquidem qui sacris humanisque disciplinis dant operam multum multumque valent in ceterorum hominum dirigendam ordinandamque vitam, atque ex incorruptae doctrinae probitate gignitur cum privatorum, tum publicorum morum probitas, idcirco Romanis Pontificibus de lectissimis illis viris maxima semper cura est, qui, optimarum cuiusvis generis artium studiis dediti, humanae consortionis itineri quasi praelucere videantur. Hac de causa, ut nosti, sapientissimus Decessor Noster fel. rec. Leo XIII anno MDCCCLXXX per Apostolicas Litteras Cum hoc sit (A. L. vol. II p. 108) Thomam Aquinatem, « qui doctrina et virtute, solis instar, semper eluxit »(A. L. vol. II p. 108), caelestem catholicarum omnium scholarum Patronum declaravit atque constituit, eumdemque peculiari modo tutelarem dedit philosophicae ac Theologicae sapientiae praestitem, ducem atque magistrum. Nos vero nuperrime, percupientes admodum ut ii quoque, quorum est naturae secreta laboriose rimando speculari, caelesti tutela ne carerent, Albertum Magnum, Doctorem sanctissimum aeque ac doctissimum, physicarum disciplinarum cultoribus Patronum per Apostolicas item Litteras (Ad Deum d. d. 16 Dec. 1941) impertivimus. Ita quidem ut qui in mortalis huius vitae cursu fuere studiorum officiorumque consuetudine sibi invicem coniunctissimi, iidem, sempiterna quoque beatitate fruentes, eorum omnium pro suo quisque munere patrocinium agant, qui ad humanam divinamque sapientiam adipiscendam operose contendant. Uterque fuit, ut omnes norunt, Dominicianae familiae decus; uterque doctrinae ac virtutis luminibus praefulgens. Angelicus siquidem Communisque (cfr. Litt. Enc. Studiorum DucemA. A. S. 1923 p. 314) Doctor Aquinas eos omnes, qui e superioribus aetatibus defluxerant sapientiae rivulos veluti mare in se recipiens, quidquid philosophando lucubrandoque humana ratio attigerat, id universum miro ordine luculentaque perspicuitate digestum superna luce ex Evangelio radiante ita composuit ordinavitque, ut reapse « facultatem imitandi posteris reliquisse, superandi potestatem ademisse videatur » (A. L. vol. II p. 110). Ac non modo divi Thomae doctrina ad veteres profligandas haereses aptissima evadit, atque adeo « fidei propugnaculum ac veluti firmum religionis munimentum » (cfr. Litt. Enc. Aeterni PatrisA. L. vol. I p. 263) exstat, sed ad pervincendos quoque errores, perpetua vice renascentes novitatisque specie fucatos arma praebet validissima. Ut igitur omnes, quotquot catholicas cuiusvis generis scholas celebrant, Thomam Aquinatem caelestem Patronum colere, revereri atque imitari debent, ita ii potissimum, qui in philosophicis ac theologicis studiis exercentur, ac nominatim sacrorum alumni, qui, ad sacerdotium divinitus vocati, in spem Ecclesiae adolescunt, eumdem ducem atque magistrum sequantur oportet (cfr. C. I. C. can. 1366, 2); probe animo retinentes «in doctrinis Thomisticis eximiam quamdam inesse praestantiam, et ad sananda mala, quibus nostra premitur aetas, vim virtutemque singularem » (A. L. vol. II p. 109). At quemadmodum Angelicus Doctor hoc sibi proprium praecipuumque habet ut ea universa, quae ad divinam humanamque vitam pertinent, quaestionesque omnes, quae id respectent, luce sumpta da caelo illuminet ratiocinandoque collustret, et quidquid philosophia attigerat, in summam redigens, miro ordine componat ac coagmentet, ita eius magister Albercus Magnus videtur potius ex exploratis ac cognitis naturae viribus ad philosophicae sapientiae vertices ad ipsumque supernae scientiae fastigium ascendere; atque eo prae primis contendit ut ex uberrimis physicarum disciplinarum promptuariis utilia arma depromat ad catholicam tuendam veritatem. Hic scilicet, in hisce quoque artibus egregie versatus, earum studio pro suae aetatis condicionibus singulariter enituit; ita quidem ut « de animalibus », « de vegetalibus et plantis », « de natura locorum », « de mineralibus », « de meteoris » de aliisque naturae rebus erudite scriberet. Attamen « disciplinam suam non ostentationem scientiae, sed legem vitae putabat »(cfr. Cic. Tusc. II c. 4); ac dum acri mentis suae acie summaque animi delectatione arcana naturae secreta speculabatur, in amplius et excelsius intellegendarum rerum efferebatur spatium, et ad supremum Artificem omnium Moderatoremque evectus, Eumdem defessa pronaque fronte adorando reverebatur. Perspectam enim Apostoli gentium sententiam habebat: « Invisibilia . . . ipsius (Dei) a creatura mundi per ea, quae facta sunt, intellecta conspiciuntur, sempiterna quoque eius virtus et divinitas » (Rom. 1, 20); itemque pulcherrimum Psaltis hymnum: « Caeli enarrant gloriam Dei, et opera manuum eius annuntiat firmamentum » (Ps. 18, v. 2). Ob hanc igitur suam pervestigandi rationem, cum de physicarum rerum studiis ageret, haec inter alia habet : « Et ideo etiam nos tractando de partibus philosophiae, primo complebimus, Deo iuvante, scientiam naturalem, et deinde loquemur de mathematicis omnibus, et intentionem nostram finiemus in scientia divina » (Physicorum lib. I tr. I c. I in fine). Hac Nos potissimum de causa, Dilecte Fili, eum voluimus physicarum disciplinarum cultorum Patronum deligere atque decernere, ut nimirum, dum iidem cultores Praestitem sibi datum eum recolant, vestigiis eius insistentes, caducis huius vitae rebus scrutandis non tam penitus haereant, ut animum quisque suum ad immortalia natum obliviscantur, sed spectatae res quasi gradus eis in adscensum pateant, per quos ad caelestia intellegenda ac potiunda summo gaudio vehantur. In omnibus naturae viribus praesens Dei numen cernant, eiusque incorruptos splendoris radios -speculabundi ac venerabundi mirentur. In suavi fragilique florum specie summam Dei pulchritudinem agnoscant; in tumescentibus maris fluctibus eius revereantur potentiam; et sicut in concordibus mirandisque astrorum choreis, quae per infinita caeli spatia superno nutui obtemperant, ita in secretis microcosmi latebris, quas armata introspicit oculorum acies, creatricem adorent ac venerentur aeternamque sapientiam. Quodsi etiam, ut Thomas Aquinas, ut Albertus Magnus, didicerint omnem ab se acquisitam doctrinam in nobilissimum dirigere supernae veritatis famulatum, tum procul dubio experientur divinae lucis nitorem, animo exceptum, non humanae rationis lumen offendere, sed ipsam potius dilatare atque augere intellegentiam, cui non modo nihil de dignitate detrahitur, sed nobilitatis, acuminis, firmitatis plurimum additur (cfr. Litt. Enc. Aeterni Patris — A. L. vol. 1 p.265). Haec Nobis, dilecte Fili, tecum communicare libuit, qui universam moderari Dominiciani Ordinis familiam, in cuius quidem decus uterque cessit sanctissimus Doctor. Ac liceat Nobis, hac occasione data, non tam vobis gratulari de magnis hisce promeritis adeptis in Catholicam Ecclesiam et in humanae divinaeque scientiae progressionem, quam vos paterno adhortari animo ut et praeclara eiusmodi exempla, quasi sacra hereditate accepta, alacri voluntate sequamini, et novos etiam atque etiam sapientiae sanctitatisque fructus edatis, qui veteres glorias renovent atque aemulentur. Ac caelestium interea esto munerum auspex Nostraeque benevolentiae testis Apostolica Benedictio, quam tibi, Dilecte Fili, cunctoque Dominiciano Ordini amantissime in Domino impertimus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die VII mensis Martii, in festo S. Thomae Aquinatis, anno MDCCCCXXXXII, Pontificatus Nostri quarto.

PIUS PP. XII


*Discorsi e Radiomessaggi di Sua Santità Pio XII, IV,
  Quarto anno di Pontificato, 2 marzo 1942 - 1° marzo 1943, pp. 429-432
  Tipografia Poliglotta Vaticana

 

top