|
PIUS PP. XII
EPISTULA AD EM.UM P. D. ALOISIUM
S.R.E. PRESB. CARD. MAGLIONE A PUBLICIS ECCLESIAE NEGOTIIS: PUBLICAE
SUPPLICATIONES INDICUNTUR AD POPULORUM PACEM CONCILIANDAM.*
Dilecte fili Noster, salutem et Apostolicam Benedictionem. — Dum saeculum
armorum vi omneque genus opibus, quas ad bellandurn invexit aetas, unice fretum
suam viam insistit humano cruentatam sanguine, Nos, qui tantam dolemus hominum
cladem factam, paternumque erga populos omnes gerimus animum, facere non
possumus quin, dum aptiores rationes omnes experimur ac commendamus, quae ad
veri nominis pacem fraternamque concordiam conciliandam valeant, ad novamque,
recto ordine christianisque principiis innixam, rerum compositionem
redintegrandam, Deo potissimum confisi, ad eum supplices manus attollamus
Nostras; et quotquot ubique terrarum habemus in Christo filios, eos etiam atque
etiam ad pias fundendas preces adhortemur. Quemadmodum igitur superioribus
annis, ita in praesens, mense adventate Maio, cupimus per te, qui tam prope in
universa gubernanda Ecclesia Nobis assides, ad sacram precum contentionem
invitare omnes, eosque nominatim, qui aetate innocentiaque florentes, ut Divino
Redemptori, ita Nobis carissimi prae omnibus sunt.
Et quandoquidem per Mariam sperare omnia licet, eam adeant omnes optamus
proximo praesertim mense eidem peculiari modo dicato; adeant imprimis ad eius
aras supplicantes, a suis ducti parentibus, pueri puellaeque, quorum candidae
fidentesque preces Dei nostrumque omnium benignissimae Matri non acceptae esse
non possunt. Ut norunt siquidem omnes, quemadmodum Christus Iesus universorum
Rex est et Dominus dominantium (cfr. 1 Tim. 6, 15; Apoc. 17, 14 -
19, 1 6) cuius in manibus sunt positae singulorum civium populorumque sortes,
ita alma eius Genetrix Maria « Regina mundi » a christifidelibus omnibus
honoratur, ac tantam apud Deum obtinuit deprecatricem potentiam. Ac si primum
mirabile signum, « in Cana Galilaeae »(Io. 2, I-II) a Divino Redemptore
patratum, supplicanti eius misericordiae debetur; si Unigenitus eius Filius, iam
moriturus e cruce pendens, quod carissimum in terris adhuc ei supererat, id
nobis reliquit, suam nempe Matrem nobis Matrem impertiens; si denique per
saeculorum decursum in quolibet vel publico, vel privato periculo ad eam
precantes fidentesque maiores nostri confugerunt, cur inquimus, in formidoloso,
quo tam diu angimur, malorum discrimine nos nostraque omnia potentissimae eius
tutelae non concredamus? Sicut omnia aeterno Dei nutui obediunt atque
obtemperant, ita quodammodo asseverari potest Deiparae Virginis precibus
Unigenae sui benignitatem semper respondere annuentem; tunc praesertim, cum
eadem Beata Virgo fruitur sempiterna in caelis beatitate, ac triumphali redimita
corona angelorum est hominumque consalutata Regina.
At si tanta apud Deum potentia valet, non minore erga nos pietate pollet, cum
nostrum omnium sit amantissima Mater. Vivida igitur fide flagrantique amore eam
adeant omnes; ac non modo supplices preces deferant, sed pia etiam poenitentiae
caritatisque opera, quibus divina iustitia, tot tantisque admissis violata,
placari queat. Facit nempe precatio — sapientissimi Decessoris Nostri Leonis
XIII verbis utimur —« ut animus sustentetur, instruatur ad fortia, ad divina
conscendat; facit paenitentia ut nobismet ipsis imperemus, corpori maxime,
gravissimo, ex veteri noxa, rationis legisque evangelicae inimico. Quae virtutes
perspicuum est, aptissime inter se cohaerent, inter se adiuvant, eodemque una
conspirant, ut hominem, caelo natum, a rebus caducis abstrahant, evehantque
propemodum ad caelestem cum Deo consuetudinem »
(Epist. Enc. Octobri mense — Acta Leonis XIII, XI 312).
Quodsi hae virtutes nullo non tempore christifidelibus necessariae sunt, at
magis procul dubio in praesens eas postulat tristissimarum rerum condicio,
quibus utimur, cum facilius per eas possimus, auspice Beatissima Virgine Maria,
a « misericordiarum Patre »(cfr. 2 Cor. 1, 3), ac caelestium munerum
datore Deo illam obtinere, quam tantopere optamus ac praestolamur, solidam,
durabilem, ac iustitia caritateque conformatam et alitam, veri nominis pacem.
Paenitentes igitur demissoque animo supplicantes, a Divino Redemptore ab
eiusque sanctissima Matre contendant omnes — atque imprimis contendant insontes
pueri puellaeque — ut, dum mare caelumque cotidie magis corusca tempestate
inhorrescunt, Nobis ad mysticae navis gubernacula navigantibus supernum lumen
affulgeat, caeleste adsit auxilium; ut miseris et famelicis necessarius animi
corporisque cibus suppetat; ut exsulibus patria, ut sauciatis aegrotisque
sanitas, ut captivis libertas reddatur, ut denique universo humano generi,
domitis ratione cupiditatibus, ac recto erga Deum, erga proximos restituto
iustitiae caritatisque ordine, pax christiana, quae vera pax est, cum in privata
cuiusque vita, tum in civili societate tandem aliquando redintegretur.
Paterna haec placuit per has litteras iterare hortamenta, tibique, Dilecte
Fili Noster, cum omnibus, modo quo poteris, communicanda committere, imprimisque
cum sacrorum Antistitibus catholici orbis, quos experiundo novimus non solum
mandatis Nostris, sed Nostris etiam votis optatisque alacri deditaque voluntate
nullo non tempore respondere.
Interea autem, divinarum gratiarum auspicem peculiarisque benevolentiae
Nostrae testem, cum tibi, Dilecte Fili Noster, tum iis omnibus, qui hortativis
hisce litteris libenti parebunt animo, ac nominatim carissimorum Nobis puellorum
cohortibus, Apostolicam Benedictionem peramanter in Domino impertimus.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die XV mensis Aprilis, anno MDCCCCXXXXIII,
Pontificatus Nostri quarto.
PIUS PP. II
*Discorsi e Radiomessaggi di Sua Santità Pio XII, IV,
Quarto anno di Pontificato, 2 marzo 1942 - 1° marzo 1943, pp. 435-438
Tipografia Poliglotta Vaticana
|