|
PIUS PP. XII
EPISTULA AD REV.MUM P. WLODIMIRUM LEDÓCHOWSKI GENERALEM SOCIETATIS IESU PRAEPOSITUM ATQUE AD MODERATORES ET ALUMNOS PONTIFICII SEMINARII STUDIORUMQUE UNIVERSITATIS COMILLENSIS: OB DENA LUSTRA AB EODEM SEMINARIO
CONDITO.*
Dilecte Fili, salutem et Apostolicam Benedictionem. Denis
transactis lustris, postquam ex munifica nobilissimae familiae largitate
Decessor Noster fel. rec. Leo XIII Pontificium Seminarium apud Comillas
condidit, est profecto cur non modo sacrorum alumni, qui inibi rite
instituuntur, non modo inclita Societas Iesu, cuius prudenti sapientique
regimini hoc studiorum domicilium demandatum est, sed Hispaniae etiam Episcopi
populusque universus, eiusmodi faustitatem commemorantes, immortales Deo grates
agant ob tot tantaque inde orta beneficia. Etenim, quamvis interdum, per emensum
hoc annorum spatium, ob rerum angustias difficultatesque non paucas pacificus
vitae cursus Instituti huius vel retardaretur, vel quasi interciperetur — quod
quidem ob gravissimam praesertim eversionem accidit, qua nobilissima Hispanorum
Natio paucis abhinc annis conflictata est — nihilo secius ita bonarum artium
sacrarumque disciplinarum studium, una cum sedulo virtutis cultu, in iuvenum
animis effloruit ac viguit, ut ex Comillensi Universitate lectissimorum
sacerdotum agmina proficiscerentur, qui vel in propria quisque Dioecesi, vel
apud exteras regiones uberi cum fructu demandata sibi munia obirent. Quibus
quidem in sacerdoralibus obeundis muneribus nonnulli ita virtute, scientia,
prudentique agendarum rerum usu sese comprobarunt, ut digni haberentur, qui
Episcopali augerentur dignitate; atque interdum etiam, Romanae purpurae
maiestate decorati, in Sacrum Ecclesiae Collegium cooptarentur. Nec defuere qui
a catholici nominis osoribus iniuste hostiliterque habiti, invicto animo
insectationem eiusmodi perpeterentur; ac christifidelibus in exemplum
praestantes, tam mordicus Iesu Christi fidem retinerent, tam strenue Catholicae
Ecclesiae iura defenderent, ut suum potius sanguinem profunderent, quam
susceptam sanctissimam causam vel proderent, vel derelinquerent. Quae omnia si
Pontificii huius Seminarii alumni moderatoresque grato erga Deum animo repetunt
atque perpendunt, ii profecto non modo ex hac celebratione habent quare superno
afficiantur gaudio, sed cur etiam laeta faustaque auspicia sumant, quibus ad
maiora usque in Dei gloriam exantlanda animentur atque excitentur. In sacras
omnes disciplinas rite tradendas riteve addiscendas, in errores omne genus qui
cotidie fucati veritatis specie renascuntur, refellendos profligandosque, in
sacrosancta denique Ecclesiae iura pro viribus tuenda, alacri voluntate
seduloque studio incumbant. Ac quandoquidem Comillense Institutum nomine et re
Pontificium est, idcirco illud omnes peculiari modo sibi creditum officium
habeant, quidquid nempe de fide ac moribus Apostolica haec Sedes doceat, moneat,
iubeat, id omne dedito obedientique animo accipere, ac ceteris etiam, aptiore
quo detur modo, illustrare ac commendare. At si opus omnino est ut sacrorum
alumni recta sanaque doctrina valeant ac praestent, multo quidem magis necesse
est, ut virtute sanctitateque eniteant, qua dempta, inflat scientia, non
aedificat. Quamvis igitur pernoscamus — idque magno Nobis solacio sit — ad
utramque rem assequendam actuose allaborare ac contendere Comillensis
Universitatis discipulos, cupimus tamen eos paterno adhortari animo ut,
sapienti praeceptorum suorum magisterio ac regimine ducti, non tantum ad sacra
capessenda munia doctrina cotidie altiore conformentur, sed virtuti potissimum,
imprimisque pietati, tam impensa exercitatione assuescant, ut ad eam non tam
instituti, quam veluti nati videantur. Ita profecto fiet ut Episcopi, qui eos in
suam Dioecesim aliquando excipient, ex eorum sibi praestita navitate suum
cuiusque pastorale munus sentiant multo esse ad gerendum facilius, ad
utilitatem uberius. In praesens autem, dilecti Filii, antequam scribendi finem
facimus, placet Nobis, hanc opportunitatem nactis, iura omnia ac privilegia,
quae Decessores Nostri — ac nominatim Leo XIII per Apostolicas Litteras
Sempiternam dominici gregis d. d. XVI mensis Decembris, anno MDCCCLXXXX —
Comillensi Seminario studiorumque Universitati concessere, Apostolica
auctoritate Nostra confirmare. Ac caelestium interea gratiarum auspicem,
peculiarisque benevolentiae Nostrae testem, cum tibi, dilecte Fili, tum
singulis universis eiusdem Seminarii moderatoribus et alumnis Apostolicam
Benedictionem amantissime in Domino impertimus.
Datum Romae, apud S. Petrum, die
V mensis Maii, anno MDCCCCXXXXII, Pontificatus Nostri quarto.
*Discorsi e Radiomessaggi di Sua Santitą Pio XII, IV,
Quarto anno di Pontificato, 2 marzo 1942 - 1° marzo 1943, pp. 441-443
Tipografia Poliglotta Vaticana
|