|
PIUS PP. XII
EPISTULA DILECTO FILIO NOSTRO
ARCTURO TIT. SANCTAE SUSANNAE S. E. R. PRESBYTERO CARDINALI HINSLEY, ARCHIEPISCOPO WESTMONASTERIENSI, CETERISQUE VENERABILIBUS FRATRIBUS ANGLIAE ET
CAMBRIAE ARCHIEPISCOPIS ET EPISCOPIS.*
DILECTE FILI NOSTER ET VENERABILES FRATRES
Existimare vos plane volumus, pergrata Nobis ea exstitisse, quae communibus
verbis perscribenda ad Nosmetipsos proxime censuistis, quum quinque ab inito
Episcopatu lustra Deo favente implevimus. In tanta profecto populorum
conflictatione, inter tot tamque lugubres hominum luctus rerumque publicarum
privatarumque demolitiones, anxium sollicitumque animum Nostrum suavi
piissimoque devotionis caritatisque officio temperare et mulcere vobis placuit.
Iisdem sane vestris in litteris licuit facile recognoscere, quod ceteroquin
exploratum habebamus, quanto sit in pretio apud vos, quamque soleat alte
descendere in animos vestros, si quid ab Apostolica hac Sede in communem
christiani nominis humanique generis utilitatem praecipitur atque commendatur.
Nos scilicet, postquam conati sumus, in ipso Nostri Pontificatus limine, quantum
in potestate erat Nostra, teterrimum ingentissimumque, quod immineret, bellum a
populis arcere, eodemque funestissime exorto, veluti dilatatis spatiis paternae
Nostrae caritatis, omni ope consilioque studuimus infanda belli vulnera mollire,
immania detrimenta mitigare, finem letiferae conflagrationis sollicitare. Horret
enimvero animus Noster ad increscentem vim atque aestum huius belli, quod ubique
fere ruinarum molem superaggerat seriemque miseriarum atque dolorum prope
infinitam coacervat. Eo igitur maior eminet causa, quamobrem apud vos, sicut in
ceteris orbis terrarum plagis, bonorum voluntates in unum coalescant, ut
precibus atque obsecrationibus piorumque operum oblationibus divinum Numen
tandem placetur, verisque iustae pacis positis principiis solidisque fundamentis,
quae mature Nos memoravimus ac declaravimus, languens populorum caritas
revirescat et fracta concordia coniunctioque redintegretur. Communia haec vota
atque optata a Deo instanti rogatione adprecati, in caelestis praesidii
auspicium inque Nostrae peculiaris dilectionis pignus, Apostolicam Benedictionem
tibi, Dilecte Fili Noster, ceterisque Angliae et Cambriae Archiepiscopis et
Episcopis peramanter in Domino impertimus, eandemque ad greges vestros
extendimus.
Datum Romae apud Sanctum Petrum, die XXIX mensis Junii, in festo Sanctorum
Apostolorum Petri et Pauli, anno MDCCCCXXXXII, Pontificatus Nostri quarto
PIUS PP. XII
*Discorsi e Radiomessaggi di Sua Santità Pio XII, IV,
Quarto anno di Pontificato, 2 marzo 1942 - 1° marzo 1943, pp. 457-458
Tipografia Poliglotta Vaticana
|