|
PIUS PP. XII
EPISTULA AD REV.MUM D. FIDELEM DE
STOTZINGEN ORDINIS SANCTI BENEDICTI ABBATEM PRIMATEM OB SACRA SOLLEMNIA
DE CIMO EXEUNTE SAECULO AB OBITU S. ODONIS ABBATIS CLUNIACENSIS CELEBRANDA.*
Dilecte
Fili, salutem et Apostolicam Benedictionem. Decimo exeunte saeculo, ex quo
Sanctus Odo Abbas Cluniacensis, meritis probeque actis onustus, ad supernas
sedes feliciter evolavit, peropportunum tibi tuis que visum est tanti viri
memoriam atque laudes publice sollemniterque revocare. Neque enim pretiosa
istius hereditas ad Ordinem Sancti Benedicti solummodo pertinuit, verum etiam
Ecclesiae ipsi compluribusque populis haud parum contulit utilitatis. Constat
profecto insignem virum, equestri loco ortum, doctissimi patris sui vestigiis
inhaerens, severis virtutibus atque litteris scientiisque liberaliter
institutum, omne quod est bonum, magnum maximeque proficuum ab ineunte aetate
persequi didicisse. Relicta autem aula Guglielmi Aquitaniae Ducis, cui puer
aliquot annos inservivit, praenobili Dei servitio iuventutis florem mancipavit.
Tum artibus liberalibus Lutetiae Parisiorum exquisita ratione instructus, post
brevem aetatem inter canonicos Turonenses actam, Regulam Sancti Benedicti
studio ardenti summaque alacritate est prosequutus. Itaque sacerdotio
initiatus, discipulus idemque successor Bernonis Abbatis antea in coenobio
Balmensi ac postea in Cluniacensi, mirificam magistri sui in monastica
disciplina reformationem ita fovit atque provexit, ut eadem in Galliam, in
Italiam inque ipsam Urbem, ac temporis progressu in Helvetiam, in Germaniam, in
Hungariam, in aliasque Europae regiones cum grandi vitae civilis incremento vim
suam atque efficacitatem porrexerit. Namque inter feroces ferrei illius saeculi
mores, inter acerrima odia et contentiones, quibus amplissimorum feudorum
principes inter se dimicabant, inter crebros factionum tumultus, qui civitates
dilaniabant, inter Saracenorum aliorumque barbarorum incursiones, qui cunctae
ipsi Italiae populaturi imminebant, reformatio Cluniacensis, solidis fundamentis
innixa, monachorum fideliumque animos revocabat ad fontes Sancti Benedicti
spiritus et praescripti, ad verae humanitatis cultum, tunc ubique fere gentium
neglectum, qui sincerae urbanitatis est effector atque fautor. Eruditissimus
ipse Odo Abbas, qui divinarum rerum commentationi humanarum litterarum studium
atque exercitationem adiiciebat, ut exemplo suo ac doctrina aliorum ingenia ad
sopitum sapientiae antiquioris amorem excitaret, plura conscripsit opera,
inter quae didascalicum eminet poėma, in septem libros digestum, quod «
Occupatio » inscribitur, cuiusque versus, virgilianam suavitatem ac fragrantiam
redolentes, lectorum corda ad salutem aeternam in se ipsis intenta animi
occupatione operandam vehementer adliciunt. Verumtamen Sancti Cluniacensis
Abbatis virtus atque industria in actione vitae publicae maxime enituit. Pluries
enim Romani ipsi Pontifices, Decessores Nostri, Romam eum arcessivere, ut
prudentia, sanctitate atque auctoritate, quibus luce palamque florebat,
principes Italiae inter se acriter pugnantes reconciliaret, eundemque praesidio
suo ac privilegiis amplissimis, praesertim ad alia coenobia reformanda,
ditavere. Piissimus autem Abbas, ubique opere et sermone potens, caelestibus
quoque recreatus visionibus prodigiisque refulgens, ubique virtutum exemplar,
errorum et vitiorum exstirpator, religionis defensor, pontificiae auctoritatis
vindex, principum qua consiliarius, qua adiutor, populorum concordiae et
publicae prosperitatis auctor, inter regum gratulationes procerumque obsequia
et populorum exsultantium ovationes, se semper abiecit, eodem vultu atque animo,
ut secundas res, ita adversas excipiens. Tanto virtutum rerumque gestarum
splendore attoniti, veteris Sancti reformatoris heredes et successores, ex
Ordine Benedictino alumni ad sollemnia decies saecularia peragenda singulari
studio atque adparatu se expediunt.
Nos igitur, qui sanctorum virorum exempla et
opera ad exacuendas aliorum virtutes tanti facimus, sacri huius eventus
celebrationem Nostra quidem auctoritate et commendatione, prosequimur. Monachos
itaque Benedictinos paterne exhortamur, ut pietate ac doctrina ad exemplum
Sancti Odonis certatim refulgeant, eiusque ardenti caritatis igne succensi,
christianos fideles vita et verbo ad recte sentiendum et agendum condoceant.
Atque utinam universi populi reformationis Cluniacensis fructus in civilibus
quoque publicisque rebus reminisci velint! Tunc equidem variae diversaeque orbis
terrarum gentes, genuina humanitate ac divino Christi amore flagrantes, flammis
infandi huius belli in dies atrocius luctuosiusque aestuantis tandem extinctis,
veteribus recentibusque simultatibus generose positis, fraternitatem
coniunctionemque humanam redintegrabunt. Hisce sane fervidis votis omnibusque
paternis, in exoptatae communis pacis et concordiae auspicium, inque
praecipuae Nostrae dilectionis pignus, Apostolicam Benedictionem tibi, Dilecte
Fili, cunctoque Sancti Benedicti Ordini, iisque omnibus, qui sollemnibus decies
saecularibus intererunt, amantissime in Domino impertimus.
Datum Romae apud
Sanctum Petrum, die XVIII mensis Novembris, anno MDCCCCXXXXII, Pontificatus
Nostri quarto.
PIUS PP. XII
*Discorsi e Radiomessaggi di Sua Santitą Pio XII, IV,
Quarto anno di Pontificato, 2 marzo 1942 - 1° marzo 1943, pp. 447-449
Tipografia Poliglotta Vaticana
|