|
PIUS PP. XII
EPISTULA
ILLUSTRI ET HONORABILI VIRO LIN SAN SINENSIS REIPUBLICAE GUBERNANDAE
PRAESIDI*
Die XX m. Aprilis, A.D. MCMXLIII
Illustris et honorabilis vir, salutem ac prosperitatem.
Publicas intercedere amicitiae rationes inter Apostolicam Sedem ac Sinensium
Civitatem Nobis acceptum gratumque est; placuit igitur Te excellentissimum virum
delegisse Sié Che-ou-Kang Doctorem, qui Tuam istiusque Reipublicae personam apud
Nos rite sustineret, Legati Extraordinarii et Administri liberis cum mandatis
agens. Cuius quidem muneris dignitatisque nuntias, cum is Tuas litteras
redditurus Nos ex more convenisset, eum debitis honoribus accepimus nihil a
Nobis eidem esse defuturum, ut mandatum sibi officium expedire posset
feliciterque exsequi.
Fore autem confidimus ut Legati huius opera multum in commune bonum conferat;
idque potissimum ii sentiant atque experientur, qui, dicioni Tuae subiecti,
catholico censentur nomine, quique ex ipsius christianae Religionis praeceptis
ut suam libere fidem profiteri, ita publicam auctoritatem revereri debent.
Interea vero Omnipotentem Deum rogamus ut Tibi, Illustris et Honorabilis Vir,
Tuisque omnibus caelestia munera largiatur, detque benignus ut, pacatis tandem
temporibus, ac iustitia compositis apud vos, apud populos omnes rebus
rationibusque, carissima Nobis Sinensium gens tranquilla queat prosperitate
perfrui.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die XX mensis Aprilis, anno
MDCCCCXXXXIII, Pontificatus Nostri quinto.
*Actes et Documents du Saint-Siège relatifs à la seconde guerre mondiale,
vol 7 p.305-306.
|