|
PIUS PP. XII
EPISTULA AD E.MUM P. D. ALOYSIUM S. R. E. PRESB. CARD. MAGLIONE, A PUBLICIS ECCLESIAE
NEGOTIIS: PUBLICAE SUPPLICATIONES INDICUNTUR AD POPULORUM PACEM CONCILIANDAM.*
DILECTE FILI NOSTER SALUTEM ET APOSTOLICAM BENEDICTIONEM
Quamvis immanis huius belli conflictio, post hominum memoriam maxima, acrius
cotidie saeviat, ac terra marique caeloque innumeras clades pariat innumerasque
ruinas, multi tamen - quod summo maerore cernimus - ita vivunt sui erga Deum
officii immemores, ut sanctissimas eius leges vel neglegant, vel quadam etiam
despicientia renuant, aperteque infringant.
Utique increscentes luctus,
asperrimam rerum condicionem formidolosamque multis in locis rerum inopiam uno
omnes ore conqueruntur; utique omnes ob praesentia, ob futura discrimina anxio
trepidoque sunt animo; sed non omnes, hisce aerumnis perculsi atque perterriti,
sese recollegunt, non omnes intento perpendunt animo hominum genus, ob funestum
multorum a Deo ab eiusque praeceptis discidium, meritissimam luere paenam; atque
adeo oportere omnino, deflectis expiatisque culpis, ad rectum se omnes virtutis
iter reducant. Nos igitur, quibus cunctorum hominum, ut Divino Redemptori
Nostro, cordi est salus, quique dolores angoresque omnium paterno participamus
animo, opportunum duximus per te iterum, ut pluries iam antea, adhortari
singulos universos, quotquot habemus in Christo filios, ad precationem sanctam
ad eamque paenitentiam agendam, quae « vitia fugat, virtutes exornat, mentem
munit et roborat, omnia sanat, omnia redintegrat, omnia laetificat (Auct. De
vera et falsa paenitentia — Migne PL 40 col. 1113). Dum in tanto armorum
strepitu, in tantoque simultatis discidio, fraternae caritatis vox silet, vel,
si elata, submergitur; dum evangelica praecepta. quae una solummodo possunt
iterum amico foedere iungere populos, passim, proh dolor, oblivioni mandantur,
omnino necesse est, Dilecte Fili Noster, ut christifideles omnes, divino erga
Deum erga proximos amore copulati, non modo suam quisque experrectam fidem
virtutemque redintegrent, non modo admissorum quisque suorum piis adhibitis
precibus, veniam impetrent, sed ceterorum etiam peccata, sponte susceptis
christianae paenitentiae operibus, expiare contendant. Hoc etiam atque etiam per
te omnibus enixe commendamus, quandoquidem, ut fore confidimus, hac ratione fas
erit id a placato propitiatoque Deo tandem aliquando implorare, quod omnibus,
quod Nobis potissimum in votis est; pacem dicimus, quae sincera pax sit, utpote
non armis, non vi, non odio, sed iure, sed veritate, sed iustitia fraternaque
caritate innixa.
Quoniam vero, inde inita huius belli conflagratione, spem
fiduciamque Nostram in Deiparae Virginis patrocinio praesentissimo reposuimus,
ac iam circumagitur Nobis annus ex quo in Petrianae Basilicae maiestate, populi
multitudine stipati, Immaculato Mariae Virginis Cordi universum hominum genus
iterum devovimus ac sacravimus, cupimus idcirco ut eo ipso die, qui iam
adventat, Virgini cuiusvis labis nesciae sacro, publicae ubique gentium
supplicationes hac de causa habeantur. Atque utinam velit benignissima Mater, ad
misericordiam ad pietatemque tot precibus expiationisque operibus permota, ea a
Divino Unigeno suo impetrare gratiarum munera, quibus christiana virtus privatim
publice vigeat ac floreat, quibus diffracta miserrime populorum concordia
feliciter componatur, quibus denique alita ac roborata humana societas
auspicatissimam animorum rerumque renovationem fidenter suscipiat. Tibi autem
mandamus, Dilecte Fili Noster, ut paterna haec hortamenta votaque Nostra,
aptiore quo poteris modo, pro praesentibus rerum condicionibus, omnibus nota
reddas, ac nominatim sacrorum Antistitibus, quibus gratum quidem officium erit
eadem cum suo cuiusque grege communicare. Caelestium interea gratiarum
conciliatrix esto, Nostraeque benevolentiae pignus Apostolica Benedictio, quam
cum tibi, Dilecte Fili Noster, tum iis omnibus, qui hortationi huic Nostrae pio
volentique parebunt animo, peramanter in Domino impertimus.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die XXV mensis Novembris, anno
MDCCCCXXXXIII, Pontificatus Nostri quinto.
PIUS PP. XII
*Discorsi e Radiomessaggi di Sua Santità Pio XII, V,
Quinto anno di Pontificato, 2 marzo 1943 - 1° marzo 1944, pp. 395-397
Tipografia Poliglotta Vaticana
|