|
PIUS PP. XII
EPISTULA AD R. P.
PETRUM LETURIA, S.I., E DECURIALIBUS DOCTORIBUS PRIMUM HISTORIAE ECCLESIASTICAE
TRADENDAE IN PONTIFICIA UNIVERSITATE GREGORIANA.*
Dilecte fili, salutem et Apostolicam Benedictionem. — Inter
plura observantiae pietatisque testimonia quibus Pontificia studiorum
Universitas Gregoriana quintum ac vicesimum Nostri episcopatus annum est
prosequuta, in primis Nobis opus placuit cui titulus « Xenia Piana » a
decurialibus Doctoribus reverenter Nobis dicatum, qui in eodem Athenaeo
historiae ecclesiasticae pervestigandae tradendaeque sedulam dant operam.
Quanti
enimvero eiusmodi disciplinas faciamus, quaenam sint in eisdem impertiendis
normae sequendae, quam uberem denique rerum copiam praebeant Urbis monumenta,
bibliothecae ac tabularia ad Ecclesiae memorias satius aptiusque perspiciendas
inde ab eius exordiis ad haec usque tempora, Nostri Pontificatus initio, die
nempe XXIV mensis Iunii, anno MDCCCCXXXIX, clare in oratione illa exposuimus
quam ad alumnos e Romanis utriusque cleri Institutis habuimus. Hae videlicet
disciplinae « quatenus in scholis tractantur, non tam in quaestionibus criticis
et mere apologeticis haereant, quamvis hae quoque suum momentum habeant, sed
potius semper id spectent, ut actuosam Ecclesiae vitam demonstrent ». Quae
quidem vita — id Nobis in praesens iterum inculcare cordi est — per decurrentia
saecula velut ob oculos posita, ad maturum de Ecclesiae conditione iudicium
efformandum et ad sincerum erga Ecclesiam amorem fovendum magnopere confert.
Plane autem exploratum est, hanc Historiae Ecclesiasticae scientiam
professoribus fore defuturam, nisi magis in dies magisque proficientes
peculiaribus studiis exercitationibusque instituantur, praesertim cum Historiae
Ecclesiasticae sat difficili studio pericula officiant tum indigestae
eruditionis, tum usus sive indocte deficientis sive imprudenter exuberantis
criticae, tum illius praesertim Ecclesiae rerum aestimationis, quae ex
acatholicorum auctorum imitatione facile profecta, eventus humanas vires
saepenumero transcendentes parvulo mentis nostrae modulo diiudicare ac metiri
temere conatur.
Itaque, postquam Decessor Noster f. m. Pius XI per Apostolicam
Constitutionem Deus scientiarum Dominus Historiam Ecclesiasticam ad gradum
primariae disciplinae in Facultate, ut aiunt, Theologica evexit, ac diversarum
disciplinarum professores sua quemque laurea esse instruendos edixit,
peropportune factum est, ut, quemadmodum aliarum efformandis magistris sacrarum
disciplinarum iam pridem Instituta et Facultates in Urbe erant, quae in ipsa
Constitutione recensentur, historiae quoque ecclesiasticae integra Facultas in
Nostra studiorum Universitate Gregoriana constitueretur.
Cuius quidem actuosae
iam per decem annos sedulitatis testimonium in optimis potissimum apparandis
omnique ope instruendis praeceptoribus, undeviginti dissertationes ab eius e
variis Nationibus variisque linguis alumnis sollerti cura exaratas, Nobis
offerre voluistis.
Seriem praeterea « Miscellaneorum Historiae Pontificiae », ab
eadem Facultate inde a primo Nostri Pontificatus anno inchoatam. cuius volumen
septimum « Xenia Piana » inscribitur, merita laude honestamus, eidemque
ominamur, ut maioris praeludia sint operis, quo Historiae Pontificiae monumenta,
a viris doctis usque adhuc egregie composita, prosequi et perficere curis
laboribusque vestris contendatis. Ac nusquam procul dubio aptius, quam in hac
alma Urbe, ubi omnia ad hoc invitant, Romanorum Pontificum historia pervestigari
atque adornari potest, cui quidem parandae nulla antea exstabat continuata
commentariorum series.
Quo autem et vestrum et eorum, qui vobis navabunt operam,
magis sit fructuosum studium, caelestis patrocinii auspicem Nostraeque caritatis
testem, Apostolicam Benedictionem cum tibi, Dilecte Fili, tuisque laborum sociis
tum cunctis istius Facultatis alumnis peramanter in Domino impertimus.
Datum Romae apud Sanctum Petrum, die X mensis Februarii anno MDCCCCXXXXIV,
Pontificatus Nostri quinto.
PIUS PP. XII
*Discorsi e Radiomessaggi di Sua Santità Pio XII, VI,
Sesto anno di Pontificato, 2 marzo 1944 - 1° marzo 1945, pp. 381-383
Tipografia Poliglotta Vaticana
|