The Holy See
back up
Search
riga

PIUS PP. XII

EPISTULA AD R.P.D. ILDEBRANDUM VANNUCCI,
EPISCOPUM TIT. SEBASTENUM IN CILICIA, EUNDEMQUE ABBATEM ORDINARIUM S. PAULI EXTRA MOENIA, ATQUE
AD R. P. EDMUNDUM BERNARDINI, SACRI ORDINIS CISTERCIENSIS
 ABBATEM GENERALEM: SAECULO OCTAVO EXEUNTE A BEATI
EUGENII PP. III ELECTIONE AD CATHEDRAM SANCTI PETRI
 EIUSDEMQUE EPISCOPALI CONSECRATIONE.*

 

Venerabilis Frater ac dilecte fili, salutem et Apostolicam Benedictionem.—Ex communiter datis a vobis litteris libenter accepimus eventum mox celebratum iri, quod sicut tristia. non minus quam nostra, tempora refert, ita in praesentibus rerum angustiis ad spem in Deo ponendam et ad christianam refovendam augendamque virtutem omnium videtur commonere animos. Octavum nempe saeculum revolutum est, ex quo Decessor Noster B. Eugenius III, Cisterciensis Ordinis non modo, sed « Ecclesiae decus, Pater iustitiae, amator religionis et patronus » (cfr. Card. Hug. Ost. Epistola ad Capitulum Cisterciens [1141] in PL 182 col. 695), vixdum legitimis suffragiis Pontifex Maximus delectus est, ob subornatae plebis tumultus Roma discedere coactus, Farfense coenobium peregrinus Apostolicus petiit, ibique reverentissime a Benedictini Ordinis sodalibus exceptus, ea fuit Episcopali dignitate auctus quam initum Petrianae navis gubernandae munus postulabat. Paene tota huius Pontificis vita, ob turbolentissimas civium factiones ac discordias, in exilio fuit per Italiae Galliaeque regiones traducta. Ac per asperas illius tempestatis vicissitudines eius fides integerrima et adversus haereticos evigilans, invicta eius fortitudo in tuendis Ecclesiae et Apostolicae Sedis iuribus, ac summa in sedandis conciliandisque animis prudentia maximopere enituere; nec minus in exemplum praeluxerunt demissa eius benignitas, flagrantissima eius erga miseros tenuioresque caritas, ac denique probata illa morum sanctitudo, qua plusquam Pontificali diademate refulsit. Siquidem quae sanctissimus Claravallensis Doctor ei venerabundus, sed libere praecepta scripserat, non modo intento meditatus est animo, sed in suae vitae actionem sollerter, laboriose actuoseque deduxit. « Non tu de illis es — ita Bernardus — qui dignitates virtutes putant. Tibi ante experta virtus, quam dignitas fuit » (De Consid. lib. II c. 7 — PL 182 col. 751). Quapropter haec iure meritoque de hoc Pontifice asseverari poterant :« Mirantur omnes in tanta altitudine humilitatem immobilem, et in tam excellenti culmine propositi sancti permanere virtutem, ut altitudini sociata humilitas pro officio externo splendeat, et pro virtute nequaquam interius inanescat. Adhaerebat carni eius lanea tunica, et diebus ac noctibus cuculla vestitus sic ibat et sic cubabat: intus monachi habitum retinens, extra se Pontificem et moribus et vestibus exhibebat . . . » (Ernaldus Vita S. Bernardi in Watterich, Pontificum Romanorum . . . a saec. XI usque ad finem saec. XIII Vitae t. II p. 304). Ita igitur animatus, ac Deo unice fidens, a cuius Numine suum munus acceperat, non curis, non laboribus pepercit, ut Ecclesiae navem tot inter aestuantes procellas recto itinere dirigeret, ut Principes ad concordiam ad mutuamque pacem compelleret, ut haereses detegeret celebratisque Synodis apostolica auctoritate reprobaret, utque christifideles omnes ad se, communem Patrem, et ad aeternae vitae pascua reduceret. Ei praeterea hoc peculiari laudi ducitur, quod, cum in Palaestinae regionibus res christiana periclitaretur, alterum sacrum bellum indixit, quo factum est ut — Claravallensi Coenobiarcha suasore conciliatoreque — ingentes congregarentur opes, utque exercitus florentissimus, qui opus exsequeretur, ad asianas transmitteretur oras. Ac tandem, tot laboribus, tot itineribus aerumnisque fractus, « immaculatus migravit ad Christum » (Card. Hug. Ost. Epistola ad Capitulum Cisterciense 11141 — PL 182 col. 695) ab eoque illud navitatis suae praemium assecutus est, quod turbolentissima tempora hominumque non dedere discordiae.

Multa profecto admonet, Venerabilis Frater ac dilecte fili, Beati huius Pontificis vita, quam Nos presse scribendo attigimus: admonet imprimis Ecclesiam Dei oppugnari posse, vinci non posse; atque inane consilium esse sanctissima Apostolicae Sedis iura proculcare, cuius quidem pacificae certissimaeque adversus succedentes hostes victoriae sponsor est Christus, et cuius perennitatis ad saeculorum usque occasum historia est testis. Admonet praeterea in adversis rebus, ingruentibus undique calamitatibus, ac tum etiam cum omnia circumquaque labare videantur, non esse concidendum animo, sed Deo potius esse magis magisque fidendum; agendumque pro viribus esse, ut errores veritati, ut vitia virtutibus, ut discordia et odium tandem aliquando concordiae caritatique cedant. Optimum igitur inivistis consilium Beati huius caelitis renovandi memoriam, renovandi Iaudes; quod quidem consilium atque inceptum Nos, qui peculiari titulo peculiarique pietatis studio B. Eugenium III recolimus ac veneramur, libenter per has litteras participare volumus. Ac quandoquidem, ut Beatus hic Decessor Noster, ita Nos, ita Ecclesia, ita populi fere omnes tristissimis angimur temporibus, eum supplices rogamus benigne velit a miserentissimo impetrare Deo, ut pacatis odiis sedatisque animis fraterna revigescat caritas, ut immanes ruinae, quas bellum peperit, nedum in immensum adhuc adaugeantur, pacificis potius restitutionis renovationisque operibus redintegrentur, utque divina Tesu Christi Sponsa libere ubique queat suis iuribus uti, universamque hominum familiam, veritatis, iustitiae supernique amoris vinculis coagmentatam, ad aeternum possit beatitatis portum feliciter reducere.

Caelestium interea munerum auspicem, paternaeque benevolentiae Nostrae testem, tum vobis, Venerabilis Frater ac dilecte fili, vestrique cuiusque Ordinis sodalibus, tum Cisterciensibus etiam Reformatis, ac peculiari modo Coenobii Ss. Vincentii et Anastasii ad Aquas Salvias Monachis — quod quidem coenobium, ut memoriae traditur, Beatus Eugenius per aliquot annos Abbas gubernandum suscepit — Apostolicam Benedictionem amantissime in Domino impertimus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die XV mensis Ianuarii, anno MDCCCCXXXXV, Pontificatus Nostri sexto.

PIUS PP. XII


*Discorsi e Radiomessaggi di Sua Santità Pio XII, VI,
  Sesto anno di Pontificato, 2 marzo 1944 - 1° marzo 1945, pp. 365-368
  Tipografia Poliglotta Vaticana

 

top