|
PIUS PP. XII
EPISTULA AD R.P. PETRUM DAMIANI
BUFFADINI, PRIOREM GENERALEM CONGREGATIONIS MONACHORUM EREMITARUM
CAMALDULENSIUM: SAECULO EXEUNTE AB OBITU SUMMI PONTIFICIS GREGORII XVI.*
Cum ad recolendum Gregorium XVI Pontificem Maximum, cuius ab obitu centum mox
condentur anni, aequam et opportunam tu sodalesque tui celebritatem paretis,
Nosmetipsos ultro arcessivistis, ut festis coetibus agendi salutariter precando,
adaugeamus laetitiam. Quod gemina de causa libenter facimus. Decessorum enim
Nostrorum, qui bene de re christiana publica meriti sunt, memoria gesta repetere
animorum non vilia et angusta sentientium officium est, cui haud exiguae
utilitatis emolumentum inhaeret: arctior ita fit communio cum iis, qui Christi
causae servientes virtutibus nobis profuerunt et praeclara exempla imitanda
reliquerunt. Peculiaris autem ratio Nobis suadet, ut apud vos Gregorium XVI
commemorantes animo diversemur. Magni enim semper ducimus operam, quam is summa
contentione Ecclesiae bono et christianae humanitatis cultui fovendis insumpsit:
praeter multa alia memoratu digna, is sacras expeditiones, ad quas iam antea ut
Cardinalis Praefectus Consilii catholico nomini propagando adsiduas curas
converterat, magno studio et felicibus eventibus proveit, peculiaris momenti
musea aut condidit aut in meliorem statum restituit, publica opera regalibus
propositis e sumptibus molitus est et, quod praecipuum est, praesagae sapientiae
valido consilio usus, Ecclesiae incrementis in Anglia et in Foederatis
Civitatibus Americae borealis apprime prospexit. Hanc ob rem flagrantibus votis
optamus, ut tanti viri debita laus revirescat et honorabile nomen splendescat
per congruentem statam celebritatem, quae apud aedem Ss. Andreae et Gregorii ad
Clivum Scauri probe continget, ubi is vitam umbratilem duxit.
Id ominati tibi, dilecte Filii, sodalibusque tuis et universis qui pio studio
egregie acta huius Summi Ecclesiae Antistitis recensebunt, testem caritatis
Nostrae et munerum divinorum auspicem, Apostolicam Benedictionem impertimus.
Ex Aedibus Vaticanis die XXI m. Martii a. MCMXXXXVI.
PIUS PP. XII
*Discorsi e Radiomessaggi di Sua Santità Pio XII, VIII,
Ottavo anno di Pontificato, 2 marzo 1946 - 1° marzo 1947, pp. 429-430
Tipografia Poliglotta Vaticana
|