|
PIUS PP. XII
EPISTULA AD EXC.MUM P. D. HUMBERTUM RAVETTA, EPISCOPUM SENOGALLIENSEM :
OB SACRA SOLLEMNIA, CENTESIMO VERTENTE ANNO AB ELECTIONE PII IX AD
SUPREMUM PONTIFICATUM CELEBRANDA*
Venerabilis Frater, salutem et Apostolicam
Benedictionem. — Centesimo vertente anno, ex quo Decessor Noster fel. record.
Pius IX ad supremum Pontificatum evectus est, nobilissima tua Senogalliensis
sedes ad revocandam tanti civis ac munificentissimi benefactoris memoriam
publicas indixit grati animi significationes atque celebritates, quae proxime
per Sacrum Pontificale in cathedrali templo peragendum culmen fauste excipient.
Quum autem insignis ille catholici gregis Moderator pro veritate et iustitia
invicto semper animo certaverit et virtutum suarum splendore rerumque gestarum
amplitudine Apostolicam hanc Sedem tantopere illustraverit, Nos libenti sane
animo consilia atque incepta eiusmodi merita laude comprobavimus et secundis
fervidisque votis prosequuti sumus. Nunc vero, ut proxima sacri eventus
celebratio uberiores salutis fructus afferre queat, tibi ultro, Venerabilis
Frater, potestatem tribuimus, ut, die constituta, post Sacrum pontificali ritu
peractum, adstantibus fidelibus nomine Nostro Nostraque auctoritate benedicas,
plenariam indulgentiam iisdem proponens, usitatis Ecclesiae condicionibus
lucrandam. Caelestium interea donorum nuntia et conciliatrix, peculiarisque
Nostri amoris testis sit Apostolica Benedictio, quam tibi, Venerabilis Frater,
cunctoque clero ac populo tuae vigilantiae concredito amantissime in Domino
impertimus.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die XIII mensis Iunii, anno MDCCCCXXXXVI,
Pontificatus Nostri octavo.
PIUS PP. XII
*Discorsi e Radiomessaggi di Sua Santità Pio XII, VIII,
Ottavo anno di Pontificato, 2 marzo 1946 - 1° marzo 1947, p. 451
Tipografia Poliglotta Vaticana
|