|
PIUS PP. XII
EPISTULA
AD E.MOS PP. DD. AUGUSTUM TIT. S. MARIAE DE PACE
S.R.E. PRESBYTERUM CARD. HLOND, ARCHIEPISCOPUM GNESNENSEM ET VARSAVIENSEM,
ADAMUM STEPHANUM TIT. S. MARIAE NOVAE S.R.E. PRESBYTERUM CARD. SAPIEHA, ARCHIEPISCOPUM CRACOVIENSEM CETEROSQUE POLONIAE ARCHIEPISCOPOS, EPISCOPOS
LOCORUMQUE ORDINARIOS: OFFICIOSIS LITTERIS RESPONDET EX EPISCOPALI COETU
CZESTOCHOVIENSI DATIS.*
Dilecti Filii Nostri ac Venerabiles Fratres, salutem et
Apostolicam Benedictionem
Immaculato Deiparae Cordi, cuiuslibet intemeratae victoriae auspici et
datori, postquam inclita Polonorum gens se magnis laetitiis et promissis
dicavit, vos, dilecti Filii Nostri et Venerabiles Fratres, apud Czestochoviense
sanctuarium suetum episcopalem coetum egistis, unde Nobis studii et obsequii
testificationem misistis; quod utrumque etiamsi saepius cognovimus, dulce est
Nobis semper recognoscere. Qui vester profecto conventus non solum negotiorum
granditate gravis sollemnisque fuit, sed etiam numero sacrorum Poloniae
Antistitum, qui tandem quasi plane redintegratus apparuit: deerant autem ibi,
pro dolor, orientalis ritus Episcopi, quorum postremi duo paucos abhinc menses
abacti e suis sedibus sunt et cum ceteris conlegis suis iniusta et dura patiendo
venerabiliorem suam reddunt canitiem et invictae fortitudinis luculenta
coacervant merita; haec vero perpendere et mirari in praesenti aerumna haud
tenui est Nobis solacio.
Si semper et ubique pastoralis ministerii partes merito terrent illos, qui
eas gerunt, praeter modum vos sua sarcina premunt, qui istic Dei gloriae
animorumque saluti servitis, ubi tot post horrida discrimina belli, serpunt
letales opiniones errorum et agitantur opposita civium studia et in arctis ipsis
rebus contentiones et conflictationes cooriuntur. At vos freti Deo, qui, pondus
huiusmodi humeris vestris cum imposuerit, manum supponit, ut illud portare
valeatis, intrepidi et vigiles, constantes et alacres vos sacros exhibetis
pastores, quorum in Evangelio laus latius usque innotescit et quorum solidae
virtutes tutaminis et oblectamenti causa sunt dominico gregi curae vestrae
commisso. Quid Nobis non sperandum, si fideles, quorum profectui consulitis,
exemplo et monitis vestris permoti erga catholicam religionem expergefacient
amorem, qui gloriosis avis vestris una est pulcherrima gloria? Num continget, ut
illa Crux quam ille vester Ioannes Sobieski, periclitante christianae
humanitatis cultu, retulit victricem, contra Dei Numinis hostes istic
defensoribus destituatur? An potius data est a Deo certandi copia, ut antiquis
addendi clariores referantur triumphi? Hac bona spe moti et vigilanti
conscientiae obsecuti, vos huius anni decursu impigra cura fidem tutati estis,
praesertim nuptiarum foedera defendendo, catecheticam institutionem provehendo,
catholicas scholas cuiuscumque ordinis ipsamque Lublinensem Universitatem
studiorum rite curando neque omisistis de publicis statis suffragiis, fidelibus
vestris opportuna impertiri mandata. Facite, quaesumus, ut etiam in posterum
talibus in rebus summi momenti sollicitudo vestra ne desit.
Neque minori cum contentione ad christianorum morum restaurationem
cogitationes vestras convertistis et hanc ob causam expeditiones ad populi
pietatem excolendam excitastis, et, datis post episcopales coetus monitis
aliisque documentis vestrates docuistis, quibusnam normis christiana vita
informari debeat et summopere id nunc oportere, ut evangelicae lenitati verborum
et operum violentia concedat, ut aequitas et ius socialem consortionem
moderentur, quae, si tali careat fundamento, necessario pessumdatur; et contra
ebriositatem praecepta daturi estis, opportuna quidem et salutaria, cum huius
vitii immoderatio familiarum misere quatiat compaginem et magnopere christianae
gentis ingenitam nobilitatein deturpet. Neque in defensione Ecclesiae et
fidelium iurium studium vestrum deses fuit et praeter alia provido interventu,
quantum fieri potest, minas maiorum asperitatum quae religionis exercitio
imminent, decussistis ac postulastis copiam in carceribus inque publicae
custodiae locis detentis religionis solacia afferendi. Strenuissimam quoque
operam dedistis, ut quod iustum et hominum societatis utilitatibus perquam
consentaneum est, libera sit catholicis viris volumina, commentarios,
ephemerides typis edendi facultas: adhuc, pro dolor, petitiones vestrae irritae
fuerunt, quin etiam vestrae pastorales litterae hic illic decurtatae sunt.
Quoniam autem et animi miseriores rei materialis inopia et defectu fieri
solent, laudabile consilium suscipietis, si etiam ad reparanda damna furialibus
praeliis illata proposita et vires vertere prosequemini. Quae omnia felicius
evenient, si concordia vestra in excogitando et operando stabilis et indemnis
manebit, cum, ea tantum si adsit, et hostili impulsioni aheneus murus obsistit
et salutaria incepta, licet ardua et difficilia, perficiuntur.
Ad concordiae placita et pacta adamussim servanda etiam sacerdotes vestro
moderamini commissi, connitantur. Qui vero ab oboedientiae officio abscesserint
— pauci sane — meritae quoque reprehensionis nota digni esse videntur.
Sacerdotum cohortem belli discriminibus imminutam suppleat strenue agendi
voluntas, consolidet cum sacris pastoribus semper firma et laudabilis
cohaerentia et consensio. At tantae virtutis sacrorum administrorum, qui vestro
ministerio opitulantur, habemus specimina, ut spem optimam, quam de ipsis
concepimus, nullo modo felicis eventus et exitus expertem fore arbitremur. Votis
Nostris Deus caelestis gratiae multiplicato dono arrideat.
Cum vero ecclesiasticorum virorum devovendi se ardorem excitamus, tum ob
oculos maxime habemus ingentes civium turbas, quae ex aliis in alias regiones se
transferre coactae sunt. Quae sane quot et quantis indigentiis sive in re
spiritali sive in re oeconomica adfligantur vos testes estis. Multum pro iis et
pro reliquis, qui belli consectaria patiuntur, actum est, praesertim ope
Sodalicii « Caritas » appellati, cui semel iterumque largitatis Nostrae opes
dedisse gavisi sumus; at plura sunt in posterum agenda, cum amor erga egenos
fratres magis magisque animos, voces, opera compellere et adurgere debeat. Fidei
namque index, alimonium, vita semper est caritas, cuius debitum etiam si semper
solvitur, numquam tamen reputatur extingui.
Virtutes vestrae, divinae gratiae latice alitae, ita in his calamitosis
temporibus eniteant, ut sua celsitate et praestantia etiam adversarios in sui
admirationem traducant. Solidiora et luminosiora quam verba, vestra consistant
et relucescant opera. « Non suasionis opus, sed magnitudinis est Christianismus,
quando utique odio est mundo (S. Ignatius Mart. Ad Rom. 3, 3). Aliorum
divinarum rerum negligentiae vel contemptui opponite caelestem sapientiam,
aliorum morum corruptioni vestram retinentissimam officii conscientiam.
Adversarii vestri, Dei munere mansuefacti, fortasse olim diligent quod nunc
invidia prosequuntur; et si non multi ex ipsis poenitentiam admissorum suorum
egerint, eorum filii colent et construent altaria, quae superior aetas superbo
nisu evertere voluerit. Pertinent enim futura aeva ad Deum, pertinent ad palmas
numquam fallacis veritatis triumphi. Hoc pro ministerio Nostro vos
commonefacientes, dilecti Filii Nostri et Venerabiles Fratres, vobis enixa prece
supernae pietatis ubertatem poscimus inque huius pignus vobis et ovibus ductui
vestro concreditis Apostolicam Benedictionem amanter impertimus.
Datum Romae apud S. Petrum, die XXIII mensis Decembris anno Domini
MCMXLVI, Pontificatus Nostri octavo.
PIUS PP. XII
*Discorsi e Radiomessaggi di Sua Santità Pio XII, X,
Decimo anno di Pontificato, 2 marzo 1948 - 1° marzo 1949, pp. 427-430
Tipografia Poliglotta Vaticana
|