|
PIUS PP. XII
EPISTULA AD EXC.MOS PP.
DD. ARCHIEPISCOPOS ATQUE EPISCOPOS REIPUBLICAE CECHOSLOVACHIAE; NONO AC
DIMIDIO EXEUNTE SAECULO AB OBITU SANCTI ADALBERTI, EPISCOPI PRAGENSIS AC
MARTYRIS.*
Venerabiles Fratres, salutem et Apostolicam Benedictionem. — Nono ac dimidio
a Sancti Adalberti obitu exeunte saeculo, commemorationem illius in omnibus
Reipublicae istius dioecesibus per annum hunc vertentem sacris sollemnibus vos
celebrandam decrevistis. Namque eximius sane vir primus de regione vestra sedem
episcopalem Pragensem obtinuit, vobisque exemplum constantis fidei catholicae
integritatis atque indefessi laboris pro Christi regno amplificando exhibuit
usque ad martyrium, quod in sacra sua in Borussiam expeditione gloriose
complevit. Praeclara autem eiusdem memoria, non modo in Bohemia, in Moravia et
in Slovachia, verum etiam apud Hungaros, Polonos ac Germanos pie passim
recolitur. Peropportune vero indicta sollemnia istic peragentur, quum ipsum
Sancti martyris corpus ab anno MXXXIX in cathedrali templo Pragensi tumulatum
sit idemque Adalbertus inter Bohemiae patronos adnumeretur. Vos itaque,
Venerabiles Fratres, non solum vitam et egregie gesta secundi istius Pragensis
Episcopi in fidelium memoriam revocare exoptatis, sed etiam per crebriorem verbi
Dei praedicationem, per sacras supplicationes piasque ad sepulcrum beati viri
peregrinationes, in gregibus vestrae curae demandatis intimam morum renovationem
promovere acriter studetis. Praeterea sacrum martyris caput, quod Pragae
religiosissime asservatur, in pluribus deinceps reipublicae urbibus fidelium
venerationi sollemniter exponetur. Quae quidem consilia proxime exsequenda Nos
profecto et merita laude honestamus et fervidis votis ominibusque prosequimur.
Pro certo enim habemus, sollemnia huiusmodi Adalbertiana populis vestris magno
fore incitamento, ut iidem, praeclarum apostolici viri exemplum fortiter imitati
eiusque apud Deum intercessione roborati, catholicam fidem a maioribus traditam
strenue constanterque tueantur, intimamque inter ipsos cumque finitimis gentibus
animorum industriaeque coniunctionem ad incrementum christiani humanique cultus
atque prosperitatis fovere studiosissime valeant. Qua quidem iucundissima freti
fiducia, in caelestium donorum auspicium inque peculiaris caritatis Nostrae
testimonium, Apostolicam Benedictionem vobis singulis universis, Venerabiles
Fratres, simulque cleris fidelibusque unicuique vestrum concreditis, nec non
cunctis ex exteris nationibus advenis, qui sacram celebrationem istic
participabunt, amantissime in Domino impertimus.
Datum Romae apud Sanctum Petrum, die XXI mensis Martii, anno MDCCCCXXXXVII,
Pontificatus Nostri nono.
PIUS PP. XII
*Discorsi e Radiomessaggi di Sua Santità Pio XII, IX,
Nono anno di Pontificato, 2 marzo 1947 - 1° marzo 1948, pp. 571-572
Tipografia Poliglotta Vaticana
|