|
PIUS PP. XII
EPISTULA AD R.P. IOANNEM LLABRÉS, ORDINIS CLERICORUM REGULARIUM VULGO
THEATINORUM PRAEPOSITUM GENERALEM : QUARTO VERTENTE SAECULO AB OBITU SANCTI
CAIETANI THIENENSIS.*
Dilecte Fili, salutem et Apostolicam
Benedictionem. — Divinae Providentiae confidere, eidemque se suaque omnia
committere prorsus, ut summam mortualium animis dat requietem et pacem, ita ad
ea speranda opportuna auxilia, quibus indigeant, fortiter eos excitat
suaviterque permovet. Id Nos mente recogitamus, dum quartum iam expletur
saeculum, ex quo S. Caietanus Thienensis, qui eiusmodi doctrinam, ex Evangelio
haustam, tam impense diligenterque in vitae usum traduxit, ad supernorum civium
choros pientissimo obitu evolavit. Is turbulenta illa tempestate vixit, qua
humana societas ob incompositos effrenatosque motus ac bellicas conflagrationes
summopere periclitabatur, et qua ipsa Catholica Ecclesia, privatorum
publicorumque morurn corruptelis debilitata, turbidis increscentium errorum
procellis formidolose concussa, atque immanibus dilacerata discidiis, iam in
ruinam abripi videbatur, nisi superna virtus, quae ex divinis Iesu Christi
pollicitationibus deesse potest numquam, eam ex interitus discrimine
vindicavisset, et ad pristinum restituisset decus. Quas autem partes ac in
christianae fidei redintegratione renovationeque morum Caietanus Thienensis
egerit, placet profecto ac iuvat mente repetere ac breviter per has litteras non
modo vestrae, sed omnium etiam admirationi exemploque proponere.
Vicetiae nobili
loco natus, iam a parvula aetate mitissimo ingenio, pietate singulari, et effusa
in miseros largitate enituit; atque emensus summa cum laude studiorum
curriculum, dignitateque sacerdotali auctus, nihil antiquius, nihil dulcius
habuit, quam se divino mancipare servitio, atque apostolatus caritatisque
operibus se dedere totum. Romae primum, deinde Vicetiae, Veronae ac Venetiis
sodaliciis illis laicorum hominum provehendis riteque conformandis alacrem dedit
operam, quorum erat Catholicam Religionem palam actuoseque profiteri, pauperes
pro facultate iuvare, omneque genus morbis, insanabilibus potissimum, affectos
curare, relevare ac solari quam maxime; et quibus imprimis curae erat ita
christianam excitare fidem christianosque refovere sensus, ut evangelica
praecepta altius in animis insiderent, atque in privata publicaque vita
salutariter reviviscerent ac reflorerent. Cum tamen cerneret ad optatam illam
morum renovationem feliciter efficiendam nihil magis conducere, quam optimam
cleri institutionem conformationemque, ad hanc aptiore modo procurandam mentem
animumque convertit; atque implorato enixis precibus caelesti lumine divinoque
auxilio, collatisque consiliis cum viris prudentia, sanctitateque praestantibus,
novum religiosorum hominum Institutum inire deliberavit. Itaque auctore, una
cum eo, Ioanne Petro Caraffa Episcopo Theatino, qui postea ad Summi Pontificatus
apicem evectus Pauli IV nomen sibi indidit, Ordo Clericorum Regularium
felicibus auspiciis institutus est; qui quidem inde ab initio uberes edidit
salutaresque fructus. Nullis certis reditibus, neque ulla precaria stipe, sed
sponte tantum oblata, communem vitam agere, se suaque omnia divinae
Providentiae concredere, quae liliis agri vestem praebet pulcherrimam quaeque «
volatilibus caeli » (cfr. Matth. 6, 26) necessarium cibum dilargitur;
Apostolicae Sedi se coniungere arctissime, ac semper ad eius nutum praesto
esse; Religionem non tam verbis ac concionibus, quam praelucenti exemplo
praedicare; interiorem illam vitam alere continenterque augere, quae pietate,
supernarum rerum meditatione, Divinaque Eucharistia refovetur; errores
usquequaque grassantes refutare, catholicam veritatem in sua luce ponere, ad
virtutem denique assequendam excitare ac compellere quam plurimos; haec omnia
peculiares fuere notae peculiaresque laudes novi huius Instituti.
Quamobrem
Decessor Noster fel. rec. Clemens VII, Apostolicis litteris Exponi Nobis die
XXIV mensis Iunii, anno MDXXIV datis, postquam hoc propositum ac «laudabile
desiderium plurimum in Domino commendavit » (cfr. Ibidem), Clericorum Regularium
Ordinem apostolica auctoritate libentissime probavit. Qui quidem Ordo ut
quattuor postremis hisce volventibus saeculis tam bene de Catholica Religione ac
praesertim, de recta cleri formatione meritus est, ita fore speramus ac
confidimus, ut in posterum etiam, Deo iuvante, bene mereri pergat. Eius sodales
huic potissimum rectae cleri institutioni ac formationi diligenter studioseque
instent, quae quidem praecipuum fuit eorum conditorum, propositum atque
inceptum. Discant ab iisdem cum in sacris habendis concionibus, tum in
paenitentiae administrando sacramento, ita se gerere, ut promulgatum Dei verbum
reapse salutare sit semen ex quo uberrimae virtutes germinent, utque quam
plurimi, sua cuiusque admissa deflentes, ad frugem bonam feliciter per eos
recipiantur. Id profecto in hac lacrimabili divinarum rerum ignoratione ac
neglegentia, dum mores haud minus fortasse, quam quattuor ante saecula, e recto
itinere aberrant, tam videtur opportunum, quam quod maxime. Quam ad rem adsit e
caelo valida precatione sua praesentissimoque auxilio S. Caietanus Thienensis,
qui « apostolicam vivendi formam imitatus, virtutes aluit, vitia edomuit,
decorem mirifice propagavit » (cfr. Praef. Missae S. Caietani Thien.). Eius
animi ornamenta intentissima meditemini mente, eiusque praeclara exempla actuosa
sequamini voluntate; ita enim eveniet ut non solum vestrae religiosae vitae
muneri, ad quod superno quodam: afflatu vocati fuistis, optime respondeatis, sed
ut sempiternae etiam ceterorum saluti - eorum praesertim, qui vestris curis
demandati sunt - caelestis gratiae ope consulere possitis. Nos interea, hac
suavissima spe freti, dum proximis saecularibus celebrationibus felices ac
salutares ominamur exitus, cum tibi, Dilecte Fili, cunctisque tui Ordinis
sodalibus, tum iis omnibus qui quovis modo easdem participabunt celebrationes,
Apostolicam Benedictionem, divinarum gratiarum auspicem paternaeque
benevolentiae Nostrae testem, effuso animo impertimus.
Datum ex Arce Gandulphi,
prope Romam, die VII mensis Augusti, in festo S. Caietani Thienensis, anno
MDCCCCXXXXVII, Pontificatus Nostri nono.
PIUS PP. XII
*Discorsi e Radiomessaggi di Sua Santità Pio XII, IX,
Nono anno di Pontificato, 2 marzo 1947 - 1° marzo 1948, pp. 595-597
Tipografia Poliglotta Vaticana
|