The Holy See
back up
Search
riga

PIUS PP. XII

EPISTULA AD EXC.MUM P.D. CLEMENTEM EPISCOPUS
VELITERNUM S.R.E. CARDINALEM MICARA, CONGREGATIONIS
 SACRORUM RITUUM PRAEFECTUM, QUEM LEGATUM MITTIT
AD SACRA SOLLEMNIA COLONIAE AGRIPPINAE CELEBRANDA
OB SEPTIMUM EXPLETUM SAECULUM A CATHEDRALIS IPSIUS
TEMPLO CONDITO NUPERQUE FELICITER RESTITUTO
.*

 

Venerabilis Frater Noster, salutem et Apostolicam Benedictionem

Coloniae Agrippinae cathedrale templum, magnificentissimum Gothicae artis in Germania monumentum, horrendis belli ictibus vulneratum vehementique aėris minis concussi impetu permotum tectisque vasta ruina disiectis immaniter hians, in eo iam esse excepimus, ut, flagranti animorum studio operumque fervore, ad cultum divinum post quinquennium dimidia ex parte restituatur. Namque Augusto mense proximo, sacerrimo die, quo « Maria Virgo assumpta est ad aethereum thalamum, in quo Rex regum stellato sedet solio », expleto scilicet septimo saeculo, ex quo primus lapis novi cathedralis templi rite est collocatus, coram pluribus diversarum nationum sacris Praesulibus etiam Romana purpura exornatis et praesentia civitatis magistratuum maximaque fidelium frequentia ex tota Rhenania proximisque Germaniae regionibus confluentium, sacra sollemnia in illo templo peragentur.

Quid quidem pergratus nuntius, inter tot tantasque populorum angustias et concertationes, inter plures novae anxietatis causas minaces, quando pax publica nondum ubique est foedere conciliata et, ubi quoque iam inter partes convenit, tam crebro perturbatur a nefariis quibusdam hominum coetibus, quibus « compositis rebus nulla spes, omne in turbido consilium », suavis ille nuntius, inquimus, non parvo Nos solamine affecit. Subit profecto mentis Nostrae oculos tristissima permutatae urbis imago: Colonia illa, industria et commerciis commeatuumque copia antea florentissima, ipsaque natura et situ conspicua formaque ingentis theatri ad fluenta Rheni spectantis, nunc bellico furore plurima passim prostrata humi iacet. Attamen generosa civitas, quamquam impellente adstringitur necessitate tecta ad incolumitatem civium quam primum reficiendi, gestis simul illud sine mora redintegrare templum, ubi cathedra Pastoris sui exstat, quodque est vere domus Dei et domus universi gregis.

Semper equidem pervetusta Colonia Claudia Augusta Agrippinensis, a Tiberinis ripis ad Rhenum inferiorem deducta, ex quo secundo saeculo evangelium Christi recepit, non modo catholicae fidei retinentissima fuit, sed Romanae Cathedrae, sive in prosperis, sive in afflictis rebus, addictissima; quapropter in praesens quoque, post saevissimi belli fluctus, ut sollemnia sacra in Domo sua primo concelebret, ad beatam Petri sedem oculos animosque convertit, eiusque egregius Cardinalis Archiepiscopus enixe a Nobis postulavit, ut per Nostrum Legatum tantae celebritati praesse velimus.

Quibus votis benigne adnuentes, te, Venerabilis Frater Noster, qui, Romana purpura decoratus, singulari pietate atque auctoritate in Curia Nostra refulges, quique pastorali cura Veliternae dioecesi moderaris, Legatum a Latere, ut iam antea nuntiavimus, eligimus atque constituimus, ut Nostram gerens personam sacris ritibus, qui in cathedrali templo Coloniensi proxime agentur, nomine Nostro Nostraque auctoritate praesideas, Sacroque pontificali ritu peracto, adstanti populo Nostra potestate benedicas, plenariam indulgentiam eidem propanens, ad Ecclesiae praescripta lucrandam. Certam autem iucundamque spem fovemus, ut ex tot rerum gestarum memoria septies saecuari novae vires novique spiritus maerentibus sollicitisque civibus adiiciantur ad vestigia maiorum alacriter persequenda, ut ex frequenti exterorum peregrinorum concursu christianae amicitiae vincula inter diversas gentes confirmentur arctiusque adstringantur, ut omnes denique fideles, intuentes binas templi celsissimas procerasque turres earumque considerantes peracuta lineamenta in caelum erecta, ad caelestia desideria strenua fide animoque ardenti exacuantur. Ominantes interea a Deo per Mariam caelo receptam, ut perhonorificum Legationis munus ad secundum exitum perducatur, auspicem superni praesidii benevolentisque animi Nostri testem, Apostolicam Benedictionem tibi, Venerabilis Frater Noster, Cardinali Archiepiscopo Coloniensi eiusque clero ac populo amantissime in Domino impertimus.

Datum Romae apud Sanctum Petrum, die XXV mensis Iulii, anno MDCCCCXXXXVIII, Pontificatus Nostri decimo.

PIUS PP. XII


*Discorsi e Radiomessaggi di Sua Santitą Pio XII, X,
  Decimo anno di Pontificato, 2 marzo 1948 - 1° marzo 1949, pp. 449-451
  Tipografia Poliglotta Vaticana

 

top