The Holy See
back up
Search
riga

PIUS PP. XII

EPISTULA AD EMOS PP. DD. MICHAĖLEM TIT. S. ANASTASIAE
S. R. E. PRESB. CARD. FAULHABER, ARCHIEPISCOPUM MONACENSEM ET FRISINGENSEM, IOSEPHUM TIT. S. IOANNIS ANTE PORTAM
 LATINAM S. R. E. PRESB. CARD. FRINGS, ARCHIEPISCOPUM
 COLONIENSEM, CONRADUM TIT. S. AGATHAE S. R. E. PRESB.
CARD. VON PREYSING, EPISCOPUM BEROLINENSEM CETEROSQUE GERMANIAE ARCHIEPISCOPOS, EPISCOPOS LOCORUMQUE
 ORDINARIOS : OFFICIOSIS LITTERIS RESPONDET
EX EPISCOPALI COETU DATIS
.*

 

Disertare admodum litterae, quas ad Sancti Bonifatii exuvias vos de more congregati corde magis quam stylo Nobis recens conscripsistis, si infando plane dolore Nos affecerunt ob persistentem asperrimam patriae vestrae condicionem, mirum quo iucundo cosolationis sensu pro constanti vestra in Deum fiducia, pro pastorali in greges sollicitudine, pro inconcussa vestrum cum Cathedra Apostolica coniunctione, animum Nostrum perfuderunt !

Omnimoda profecto laude digni estis atque in exemplum cunctae familiae catholicae proponendi vos, qui in tempore tantae tribulationis et angustiae vincula cum Beati Petri Sede non modo minime relaxastis, sed vividiore quoque officii vestri conscientia ac maiore voluntatis ardore solidissime confirmastis, dum acerrimi Dei eiusque operum inimici, ubicumque furentis belli tempestas desaeviit, tot trahens clades et ruinas, sanctos Ecclesiae nexus in catholicis gregibus dissolvere conantur eiusque membra a Capite suo contra iura divina et humana distrahere, ut, tamquam palmites a vite sua avulsi, miserabiliter exarescant.

Huius autem coniunctionis sacrae Hierarchiae cum Romana Cathedra hoc vertente anno splendida habuimus documenta, quum multi quidem ex vobis ad limina Apostolorum se contulerint sensusque suos Nobis coram aperuerint, pluresque praeterea sacrorum Antistites ex exteris nationibus Coloniam Agrippinam vobiscum convenerint, ut Cardinalis Legati Nostri a Latere magnifica exstarent corona. Quod sane praeclarissimum visum est unius et universae Ecclesiae argumentum.

Compertum vero babemus quot quantisque oneribus atque angustiis laboret in praesenti patria vestra, quae nondum exoptata fruitur pace, subeuntque Nos illa Domini verba per Ieremiam prophetam enuntiata: « Vocem terroris audivimus : formido et non est pax » (30, 5). Nullus equidem sine pace ordo in hominum societate consistere potest, nullus, inquimus, neque publicus neque privatus, neque civilis neque domesticus, neque iuridicus neque oeconomicus. Quot sane detrimenta in officinarum industriaeque operibus, in commerciorum commeatuumque negotiis, in pecuniae pretiorumque perturbationibus! Quot graviora etiam damna in vita morali ac religiosa, praesertim in pietatis erga Deum officiis obeundis, in sacri connubii vinculis atque in catholicis educationis caritatisque institutis restauranda!

Quod si ingentes sunt lamentandae iacturae, quae ex nationalismi deliramentis et consequente immanissimo bello tam late altiusque dimanarunt, haud profecto levia impendent hodie pericula multorum malorum ex aliis erroribus circa finem et usum vitae huius mortalis humanique cultus progredientis, cuius praecipuum fundamentum bonis plerumque fluxis et caducis constare existimatur.

At vero non desunt in vestris litteris levaminis solaciique causae periucundae. Quo enim asperiores sunt populi Germanici labores atque anxietates, eo ardentiores in vobis efficiuntur curae pastorales et sollicitudines. Minime autem dubitamus, quin animorum vestrorum vires atque industriae pares futurae sint ad novas solvendas difficultates, quae fidei moribusque tuendis obsistere possint, ita ut salutaria consilia atque incepta, quae in congressu Fuldensi aggredienda censuistis, felicem fortunatumque exitum sortiantur.

Illud potissimum in praesentiarum exacuere videtur atque urgere caritatem vestram ipsiusque Germaniae cleri, necessitas videlicet omni sacri ministerii ope atque auxilio prosequendi sive profugos vestrates, qui in regione Diasporae commorantur, sive exteros profugos, qui, familiaribus saepe suis, bonis et domibus amissis, coguntur sub tentoriis plerumque gregatim iacere in agris, miseram afflictamque trahentes vitam. Ad hoc genus proximorum laborantium convertant oculos animosque omnes boni Germani, praecipue sacri administri et socii Actionis Catholicae, ut nullum religionis et caritatis officium ab illis desideretur. Hoc quidem tot difficultatum angustiarumque tempore, meminerint generosi Germaniae filii Sancti Augustini verba ad trutinam cunctas conscientias revocantia « Quare enim omnes laboramus, nisi quia sumus homines mortales, fragiles, infirmi, lutea vasa portantes, quae faciunt invicem angustias? Sed si angustantur vasa carnis, dilatentur spatia charitatis » (Sermo LXLX, alias de Verbis Domini, X n. i, ML 38, 440-441).

Vobiscum praeterea fovemus, Dilecti Filii ac Venerabiles Fratres, fiduciam in generosa atque alacri opera, quam christifideles omnes vestris praestabunt curis, uti animorum bonum ac supernam salutem prosequi efficaciter possint.

Geminatis itaque vestris nisibus istorumque fidelium, huiusmodi bonum ac prosperitatem in re praesertim religiosa ac morali Germaniae populi spectantibus, fervida Nostra libentissime addimus vota, ut laetifera tandem oriatur pax, quae suis restituat familiis, tantopere iam frustra praestolantibus, bene multa virorum milia, in misera captivitate adhuc iacentium, ea, inquimus, pax, quae populo vestro, ipsi quoque Europae et gentium, societati tranquillae concordiae fructuosique laboris auspicium et argumentum existat.

Hisce votis atque ominibus, ut praesidii caelestis pignus ac testimonium praecipuae Nostrae caritatis, Apostolicam Benedictionem vobis singulis, Dilecti Filii ac Venerabiles Fratres, simulque universis cleris gregibusque vigilantiae vestrae concreditis amantissime in Domino impertimus.

Datum Romae apud Sanctum Petrum, die XX mensis Decembris, anno MDCCCCXXXXVIII, Pontificatus Nostri decimo.

PIUS PP. XII


*Discorsi e Radiomessaggi di Sua Santitą Pio XII, XI,
  Undecimo anno di Pontificato, 2 marzo 1949 - 1° marzo 1950, pp. 419-421
  Tipografia Poliglotta Vaticana

 

top