|
PIUS PP. XII
EPISTULA
AD EXC.MOS PP. DD. ARCHIEPISCOPOS ET
EPISCOPOS HUNGARIAE.*
Venerabiles Fratres, salutem et Apostolicam Benedictionem.
Acerrimo moerore comperimus Dilectum Filium Nostrum Iosephum S. R. E. Card.
Mindszenty, Archiepiscopum Strigoniensem, e sua fuisse sede temerario ausu
deturbatum et in publicam deductum custodiam; quod quidem in Praesule
meritissimo sacram religionis maiestatem ipsamque offendit humanam dignitatem.
Postulat igitur officii Nostri conscientia ut hoc contra Ecclesiae iura facinus,
quod non modo vos, sed omnes etiam Hungariae universique terrarum orbis
catholicos summa maestitia indignationeque affecit, publice deploremus et
conqueramur, illatamque cunctae Ecclesiae iniuriam sollemniter expostulemus.
Novimus optimi huius Pastoris promerita; novimus illibatam tenacemque eius
fidem; novimus denique apostolicam eius fortitudinem in christianae doctrinae
integritate tuenda et in sanctissimis vindicandis religionis iuribus.
Quodsi forti strenuoque pectore obstitit, cum vidit Ecclesiae libertatem
cotidie magis minui ac multimodis coangustari, itemque cum non sine magno
christifidelium detrimento perspexit eius magisterium ministeriumque praepediri
— quod quidem in templis non solum, sed publice etiam in aperta fidei
professione, in litterarum ludis ac scholis, in scriptis typis edendis, in
piisque ad sacras aedes peregrinationibus et in coetibus ab Actione Catholica
nuncupatis exerceri oportet — id profecto non dedecori vertitur, sed laudi
potius, cum sit pastoralis eius vigilantiae officio tribuendum.
Cupimus igitur, Venerabiles Fratres, dolorem luctumque vestrum paterno
participare animo: vosque etiam atque etiam in Domino adhortari ut, quemadmodum
soletis semper, sic praesertim in gravissimo hoc rerum discrimine, uno animo
unaque mente et opera demandatum vobis pastorale munus sedulo sollerterque obire
ne desistatis, memores profecto pro Ecclesiae libertate ac sacrosanctis eius
iuribus non modo labores angoresque, sed vitae etiam iacturam, si oporteat, esse
tolerandam. Pro certo autem habemus vos paternae huic adhortationi Nostrae ultro
esse actuoseque responsuros; atque universam catholicam Hungariam, Nobis sane
carissimam, cuius historia tot gloriosis resonat Ecclesiae fastis,
impeditissimis hisce rerum conditionibus parem omnino fore, ac ceteris etiam
gentibus praeclara christianae fortitudinis exempla esse praebituram.
Haud ignoramus quidem praesentis tempestatis gravitatem, quae in vos in
gregemque vestrum formidolose ingruit; sed pari modo apostolicum studium
vestrum, pastoralis prudentia animorumque vestrorum in decernendo agendoque
coniunctio et unitas Nobis perspecta atque explorata sunt; nec minus est Nobis
cognita ac comprobata indomita illa strenuitas vestra, quae cum Deo unice fidat
eiusque innitatur auxilio, omnia potest evincere ac superare. Collatis igitur
consiliis ac viribus, pergite fortes, Venerabiles Fratres, ea quidem fortitudine
quae a Caelo oritur ac divina alitur gratia. Ne fallaci decipiamini veritatis
specie, quae per praestigias solet allectationesque inescare animos. Maiores
vestri, qui iam superioribus aetatibus omne genus erroribus obstiterunt ac tam
adversas eluctati sunt difficultates, luculenter vos docent christianam
religionem accusari atque oppugnari posse, vinci non posse.
Eorum vestigiis fidentes insistite; et quidquid inviolata fides postulat,
quidquid christiana praecepta in credendo agendoque requirunt, in id sedulo
incumbite, nullis parcentes laboribus nullaque formidine deterriti. Hoc esto
vobis solacium, quo maius profecto haberi non potest: vos nempe pro pacifico ac
salutari Christi Regno decertare, quod non est de hoc mundo (cfr. Io. 18,
36), sed cuius est hominum mores veritate, iustitia, caritate temperare omnesque
per terrestrem hanc peregrinationem ad caelestem patriam reducere aeternamque
beatitatem.
Peculiari autem modo optamus, Venerabiles Fratres, ut precibus etiam pro iis
qui vos persequuntur ad Divinum Redemptorem admotis ad eiusque sanctissimam
Matrem, Hungariae Patronam, una simul contendatis ut mentibus errore infuscatis
superna lux affulgeat, ut animos odio simultateque dissociatos christiana
concordia conciliet atque componat, utque tandem aliquando meliora ac
tranquilliora dilectissimae patriae vestrae, caelesti opitulante gratia,
oriantur tempora.
Quorum ominum votorumque effectrix esto Apostolica Benedictio, quam vobis,
Venerabiles Fratres, ac gregibus unicuique vestrum concreditis, iisque
praesertim, « qui persecutionem patiuntur propter iustitiam » (Matth. 5,
10), amantissime in Domino impertimus.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die II mensis Ianuarii, in
festo Sanctissimi Nominis Iesu, anno MDCCCCXXXXIX, Pontificatus Nostri decimo.
PIUS PP. XII
*Discorsi e Radiomessaggi di Sua Santità Pio XII, X,
Decimo anno di Pontificato, 2 marzo 1948 - 1° marzo 1949, pp. 437-439
Tipografia Poliglotta Vaticana
|